Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Cornelius Celsus
De medicina

IntraText CT - Text

  • Liber sextus
    • Caput I. De vitiis singularum corporis partium. De capillis fluentibus.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Liber sextus

Caput I. De vitiis singularum corporis partium. De capillis fluentibus.

1. Dixi de is vitiis, quae per totum corpus orientia medicamentorum auxilia desiderant: nunc ad ea veniam, quae non nisi in SINGULIS PARTIBUS incidere consuerunt, orsus a capite.

In hoc igitur capillis fluentibus maxime quidem saepe radendo succurritur. Adicit autem vim quandam ad continendum ladanum cum oleo mixtum. Nunc de is capillis loquor, qui post morbum fere fluunt: nam quominus caput quibusdam aetate nudetur, succurri nullo modo potest.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License