Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Cornelius Celsus De medicina IntraText CT - Text |
|
|
Caput III. De sycosi.1. Est etiam ulcus, quod a fici similitudine sycosis a Graecis nominatur: caro excrescit. Et id quidem generale est: sub eo vero duae species sunt: alterum ulcus durum et rotundum est, alterum umidum et inaequale. Ex duro exiguum quiddam et glutinosum exit, ex umido +sumplus et mali odoris. Fit utrumque in is partibus, quae pilis conteguntur: sed id quidem, quod callosum et rotundum est, maxime in barba, id vero, quod umidum, praecipue in capillo. - Super utrumque oportet inponere elaterium aut lini semen contritum et aqua coactum aut ficum in aqua decoctam aut emplastrum tetrapharmacum ex aceto subactum; terra quoque Eretria ex aceto liquata recte inlinitur. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |