1. Paene ineptiae sunt
curare varos et lenticulas et ephelidas, sed eripi tamen feminis cura cultus sui
non potest. Ex his autem, quas supra posui, vari lenticulaeque vulgo notae
sunt; quamvis rarior ea species est, quam semion Graeci vocant, cum sit ea
lenticula rubicundior et inaequalior. Ephelis vero a plerisque ignoratur, quae
nihil est nisi asperitas quaedam et durities mali coloris.
2. Cetera non nisi in
facie, lenticula etiam in alia parte nonnumquam nasci solet; de qua per se
scribere alio loco visum operae pretium non est. - Sed vari commodissime
tolluntur inposita resina, cui non minus quam ipsa est aluminis scissilis, et
paulum mellis adiectum est. Lenticulam tollunt galbanum et nitrum, cum pares
portiones habent contritaque ex aceto sunt, donec ad mellis crassitudinem
venerint. His corpus inlinendum et interpositis pluribus horis [mane] eluendum
est oleoque leviter unguendum. Ephelidem tollit resina, cui tertia pars salis
fossilis et paulum mellis adiectum est.
3. Ad omnia ista vero
atque etiam ad colorandas cicatrices potest ea compositio, quae ad Tryphonem
patrem auctorem refertur. In ea pares portiones sunt myrobalani magmatis,
cretae Cimoliae subcaeruleae, nucum amararum, farinae hordei atque ervi,
struthi albi, sertulae Campanae seminis. Quae omnia contrita melle quam
amarissimo coguntur, inlitumque id vespere mane eluitur.
|