1a. Sed
haec quidem mediocria sunt. Ingentibus vero et variis casibus OCULI nostri
patent; qui cum magnam partem ad vitae simul et usum et dulcedinem conferant,
summa cura tuendi sunt. Protinus autem orta lippitudine quaedam notae sunt, ex
quibus quid eventurum sit colligere possumus. Nam si simul et lacrima et tumor
et crassa pituita coeperint, si ea pituita lacrimae mixta est, si ea lacrima
calida non est, pituita vero alba et mollis, tumor non durus, longae
valetudinis metus non est.
1b. At
si lacrima multa et calida, pituitae paulum, tumor modicus est, idque in uno
oculo est, longum id, sed sine periculo futurum est. Idque lippitudinis genus minime cum dolore est,
sed vix ante vicensimum diem tollitur, nonnumquam per duos menses durat.
Quandoque finitur, pituita alba et mollis incipit esse, lacrimaeque miscetur.
At si simul ea utrumque oculum invaserunt, potest esse brevior, sed periculum
ulcerum est. Pituita autem sicca et arida dolorem quidem movet, sed maturius
desinit, nisi quid exulceravit.
1c. Tumor magnus si
sine dolore est et siccus, sine ullo periculo est: si siccus quidem, sed cum
dolore est, fere exulcerat, et nonnumquam ex eo casu fit, ut palpebra cum oculo
glutinetur. Eiusdem exulcerationis timor in palpebris pupillisve est, ubi super
magnum dolorem lacrimae salsae calidaeque eunt, aut etiam, si tumore [in]
finito diu lacrima cum pituita profluit.
1d. Peius etiamnum
est, ubi pituita pallida aut livida est, lacrima calida et multa profluit,
caput calet, a temporibus ad oculos dolor pervenit, nocturna vigilia urget,
siquidem sub his oculus plerumque rumpitur, votumque est, ut tantum
exulceretur. Intus ruptum oculum febricula iuvat. Si foras iam ruptus procedit,
sine auxilio est. Si de nigro aliquid albidum factum est, diu manet: at si
asperum et crassum est, etiam post curationem vestigium aliquod relinquit. –
1e. Curari vero
oculos sanguinis detractione, medicamento, balneo, vino vetustissimus auctor
Hippocrates memoriae prodidit: sed eorum tempora et causas parum explicuit, in
quibus medicinae summa est. Neque minus in abstinentia et alvi ductione saepe
auxilii est. Hos igitur interdum inflammatio occupat, ubi cum tumore in his
dolor est, sequiturque pituitae cursus nonnumquam copiosior vel acrior,
nonnumquam utraque parte moderatior. In eiusmodi casu prima omnium sunt
quies et abstinentia.
1f.
Ergo primo die loco obscuro cubare debet, sic ut a sermone quoque abstineat;
nullum cibum adsumere, si fieri potest, ne aquam quidem; si[n] minus, certe
quam minimum eius. Quod si graves dolores sunt, commodius secundo die; si tamen
res urget, etiam primo sanguis mittendus est, utique, si in fronte venae
tument, si firmo corpore materia superest. Si vero minor impetus, minus acrem
curationem requirit; alvum, sed non nisi secundo tertiove die, duci oportet.
1g.
At modica inflammatio neutrum ex his auxilium desiderat, satisque est uti
quiete et abstinentia. Neque tamen lippientibus longum ieiunium necessarium
est, ne pituita tenuior atque acrior fiat: sed secundo die dari debet id, quod
levissimum videri potest ex is, quae pituitam faciunt crassiorem; qualia sunt
ova sorbilia: si minor vis urget, pulticula quoque aut panis ex lacte.
Insequentibusque diebus quantum inflammationi detrahetur, tantum adici cibis
poterit, sed generis eiusdem; utique ut nihil salsum, nihil acre, nihil ex is,
quae extenuant, sumatur, nihil potui praeter aquam.
1h.
Et victus quidem ratio talis maxime necessaria est. Protinus autem primo die
croci P.*I, et farinae candidae quantum tenuissimae P. * II, excipere oportet
ovi albo, donec mellis crassitudinem habeat, idque in linteolum inlinere, et
fronti adglutinare, ut conpressis venis pituitae impetum cohibeat. Si crocum non est, tus idem facit.
Linteolo an lana excipiatur, nihil interest.
1i. Superinungui vero
oculi debent, sic ut croci quantum tribus digitis conprehendi potest, sumatur;
murrae ad fabae, papaveris lacrimae ad lenticulae magnitudinem; eaque cum passo
conterantur, et specillo super oculum inducantur. Aliud ad idem: murrae P.*-;
mandragorae suci P.*I; papaveris lacrimae P.*II; foliorum rosae, cicutae
seminis, singulorum P.*III; acaciae P. *** IIII; cummis P.*VIII.
1k. Et haec quidem
interdiu: nocte vero, quo commodior quies veniat, non alienum est superinponere
candidi panis interiorem partem ex vino subactam: nam et pituitam reprimit, et,
si quid lacrimae processit, absorbet, et oculum glutinari non patitur. Si grave
id et durum propter magnum oculorum dolorem videtur, ovi et album et vitellus
in vas defundendum est, adiciendumque eo mulsi paulum, idque digito
permiscendum. Ubi facta unitas est, demitti debet lana mollis bene carpta, quae
id excipiat, superque oculos inponi.
1l. Ea res et levis est
et refrigerando pituitam coercet, et non exarescit, et glutinari oculum non
patitur. Farina quoque hordeacia cocta, et cum malo Cotoneo cocto mixta commode
inponitur; neque a ratione abhorret etiam penicillo potissimum uti expresso, si
levior impetus est, ex aqua, si maior, ex posca. Priora fascia deliganda sunt,
ne per somnum cadant: at hoc superinponi satis est, quia et reponi ab ipso
commode potest, et, cum inaruit, iterum madefaciendum est.
1m. Si tantum mali
est, ut somnum diu prohibeat, eorum aliquod dandum est, quae anodyna Graeci
appellant; satisque puero quod ervi, viro quod fabae magnitudinem impleat. In
ipsum vero oculum primo die, nisi modica inflammatio est, nihil recte coicitur:
saepe enim potius concitatur eo pituita quam minuitur. A secundo die gravi
quoque lippitudini per indita medicamenta recte succurritur, ubi vel iam
sanguis missus vel alvus ducta est, aut neutrum necessarium esse manifestum
est.
2.
Multa autem multorumque auctorum collyria ad id apta sunt, novisque etiam nunc
mixturis temperari possunt, cum lenia medicamenta et modice reprimentia facile
et varie misceantur. Ego nobilissima exequar.
3.
Est igitur Philonis, quod habet cerussae elotae, spodii, cummis, singulorum
P.*I; papaveris lacrimae conbustae P.*II. Illud scire oportet, hic quoque omnia
medicamenta singula primum per se teri, deinde mixta iterum adiecta paulatim
vel aqua vel alio umore: cummi cum quasdam alias facultates habeat, hoc maxime
praestare, ut, ubi collyria facta inaruerunt, glutinata sint neque frientur.
4.
Dionysi vero collyrium est: papaveris lacrimae combustae, donec tenerescat,
P.*I=; turis combusti, cummis, singulorum P.*S; spodii P.*IIII.
5a.
Cleonis nobile admodum: papaveris lacrimae frictae P.*I; croci P.*=; cummis
P.*I; quibus cum teruntur adicitur rosae sucus. Aliud eiusdem valentius:
squamae aeris, quod stomoma appellant, P.*I; croci P.*II; spodii P.*IIII;
plumbi eloti et combusti P.*VI; cummis tantundem.
5b.
Attalium quoque ad idem est, maxime ubi multa pituita profluit: castorei P.*-;
aloes P.*=; croci P.*I; murrae P.*II; Lyci P.*III; cadmiae curatae P.*VIII;
stibis tantundem, acaciae suci P.*XII. Quod cum cummis qvid hoc non habet,
liquidum in puxidicula servatur. Theodotus vero huic compositioni adiecit
papaveris lacrimae combustae P.*-; aeris combusti et eloti P.*II; nucleos
palmularum combustos P.*X; cummis P.*XII.
6. At
ipsius Theodoti, quod a quibusdam acharistum nominatur, eiusmodi est: castorei,
nardi Indici, singulorum P.*I; Lyci P. *=; papaveris lacrimae tantundem; murrae
P.*II; croci, cerussae elotae, aloes, singulorum P.*III; cadmiae botruitidis
elotae, aeris conbusti, singulorum P.*VIII; cummis P.*XVIII; acaciae suci
P.*XX; stibis tantundem; quibus aqua pluvia[ti]lis adicitur.
7.
Praeter haec ex frequentissimis collyriis est id, quod quidam cycnon, quidam a
cinereo colore tephron appellant: amuli, tracantae, acaciae suci, cummis,
singulorum P.*I; papaveris lacrimae P.*II; cerussae elotae P.*IIII; spumae elotae
P. * VIII, quae aeque ex aqua pluvia[ti]li conteruntur.
8a.
Evelpides autem, qui aetate nostra maximus fuit ocularius medicus, utebatur eo,
quod ipse conposuerat: trygodes nominabat: castorei P.*==; Lyci, nardi,
papaveris lacrimae, singulorum P.*I; croci, murrae, aloes, singulorum P.*IIII;
aeris combusti P.*VIIII; cadmiae et stibis, singulorum P.*XII; acaciae suci
P.*XXXVI; cummis tantundem.
8b. Quo
gravior vero quaeque inflammatio est, eo magis leniri medicamentum debet
adiecto vel albo ovi vel muliebri lacte. At si neque medicus neque medicamentum
praesto est, saepius utrumlibet horum in oculos penicillo ad id ipsum facto
infusum id malum lenit. Ubi
vero aliquis relevatus est, iamque cursus pituitae constitit, reliquias
fortasse leniores futuras discutiunt balneum et vinum.
8c. Igitur lavari
debet leviter ante oleo perfricatus diutiusque in cruribus et feminibus,
multaque calida aqua fovere oculos; deinde per caput prius calida, deinde
egelida perfundi: a balineo cavere ne quo frigore afflatuve laedatur; post haec
cibo paulo pleniore quam ex eorum dierum consuetudine uti vitatis tamen omnibus
pituitam extenuantibus. Vinum bibere lene, subausterum, modice vetus, neque
effuse neque timide, ut neque cruditas ex eo et tamen somnus fiat lenianturque
intus latentia acria.
8d. Si quis in
balineo sensit maiorem oculorum perturbationem quam attulerat, quod incidere is
solet, qui manente adhuc pituitae cursu festinarunt, quam primum discedere
debet, nihil eo die vini adsumere, cibi minus etiam quam pridie. Deinde
cum primum satis pituita substitit, iterum ad usum balinei redire. Solet tamen
evenire nonnumquam sive tempestatium vitio sive corporis, ut pluribus diebus
neque dolor neque inflammatio et minime pituitae cursus finiatur. Quod ubi incidit iamque ipsa vetustate res
matura est, ab his isdem auxilium petendum est [id est balineo et vino].
8e. Haec enim ut in
recentibus malis aliena sunt, quia concitare ea possunt et accendere, sic in
veteribus, quae nullis aliis auxiliis cesserunt, admodum efficacia esse
consuerunt, videlicet hic quoque ut alibi, cum secunda vana fuerunt, contrariis
adiuvantibus. Sed ante tonderi ad cutem convenit, deinde in balineo aqua
calida quam plurima caput atque oculos fovere, tum utrumque penicillo
detergere, et ungere caput irino unguento; continereque in lectulo se, donec omnis
calor, qui conceptus est, finiatur desinatque sudor, qui necessario in capite
collectus est.
8f.
Tum ad idem cibi vinique genus veniendum, sic ut potiones meracae sint; obtegendumque
caput et quiescendum. Saepe enim post haec gravis somnus, saepe sudor, saepe
alvi deiectio pituitae cursum finit. Si levatum malum est, quod aliquanto saepius fit, per plures dies idem
fieri oportet, donec ex toto sanitas restituatur. Si diebus isdem alvus nihil
reddit, ducenda est, quo magis superiores partes leventur.
8g. Nonnumquam autem
ingens inflammatio tanto impetu erumpit, ut oculos sua sede propellat:
proptosin id, quoniam oculi procidunt, Graeci appellant. His utique, si
vires patiuntur, sanguinem mitti; si id fieri non potest, alvum duci,
longioremque inediam indici necessarium est. Opus autem lenissimis medicamentis
est, ideoque Cleonis collyrio quidam, quod ex duobus ante positum est, utuntur:
sed optumum est Nilei, neque de ullo magis inter omnes auctores convenit.
9a.
Id habet nardi Indici, papaveris lacrimae, singulorum P.*-; cummis P.*I; croci
P.*II; foliorum rosae recentium P.*IIII; quae vel aqua pluvia[ti]li, vel vino
leni, subaustero coguntur. Neque alienum est malicorium vel sertulam Campanam
ex vino coquere, deinde conterere; aut murram nigram cum rosae foliis miscere;
aut hyoscyami folia cum ovi vitello cocti aut farinam cum acaciae suco vel
passo aut mulso; quibus si folia quoque papaveris adiciuntur, aliquanto
valentiora sunt.
9b.
Horum aliquo praeparato penicillo fovere oculos oportet ex aqua calida
expresso, in qua ante vel murti vel rosae folia decocta sint; deinde ex illis
aliquid inponi. Praeter haec ab occipitio incisa cute cucurbitula adhibenda
est. Quod si per haec restitutus oculus in sedem suam non est eodemque modo
prolapsus permanet, scire oportet lumen esse amissum; deinde futurum ut aut
indurescat is aut in pus vertatur. Si suppuratio se ostendit ab eo angulo, qui
tempori propior est, incidi oculus debet, ut effuso pure et inflammatio ac
dolor finiatur, et intus tunicae residant, quo minus foeda postea facies sit.
9c.
Utendum deinde vel his collyriis est ex lacte aut ovo, vel croco *** vel cui
album ovi misceatur. At si induruit et sic emortuus est, ne in pus verteretur,
quatenus foede prominebit, excidendum erit, sic ut hamo summa tunica adprehendatur,
infra id scalpellus incidat; tum eadem medicamenta erunt coicienda, donec omnis
dolor finiatur. Isdem medicamentis in eo quoque oculo utendum est, qui prius
procidit, dein per plura loca fissus est.
10.
Solent etiam carbunculi ex inflammatione nasci, nonnumquam in ipsis oculis,
nonnumquam in palpebris, et in his ipsis modo ab interiore modo ab exteriore. -
In hoc casu alvus ducenda est, cibus minuendus, lac potui dandum, ut acria quae
laeserunt leniantur. Quod ad cataplasmata et medicamenta pertinet, is utendum,
quae adversum inflammationem proposita sunt. Atque hic quoque Nilei collyrium
optimum est: si tamen carbunculus in exteriore palpebrae parte est, ad
cataplasmata aptissimum est lini semen ex mulso coctum; aut si id non est,
tritici farina eodem modo cocta.
11.
Pusulae quoque ex inflammatione interdum oriuntur. Quod si inter initia protinus
incidit, magis etiam servanda sunt, quae de sanguine et quiete supra proposui:
sin serius quam ut sanguis mitti possit, alvus tamen ducenda est; si id quoque
aliqua res inhibet, utique victus ratio servanda est. Medicamentis autem huc quoque lenibus opus est,
quale Nilei, quale Cleonis est.
12. Id quoque, quod
Philalethus vocatur, huc aptum est: murrae, papaveris lacrimae, singulorum
P.*I; plumbi eloti, terrae Samiae, quae aster vocatur, tracanti, singulorum
P.*IIII; stibis cocti, amuli, singulorum P.*VI; spodi eloti, cerussae elotae,
singulorum P.*VIII. Quae aqua pluvia[ti]li excipiuntur. Usus collyrii vel ex ovo vel ex lacte est.
13. Ex pusulis ulcera
interdum fiunt; ea recentia aeque lenibus medicamentis nutrienda sunt, et isdem
fere, quae supra in pusulis posui. - Fit quoque proprie ad haec quod dia libanu
vocatur. Habet aeris combusti et eloti, papaveris lacrimae frictae, singulorum
P.*I; spodi eloti, turis, stibis combusti et eloti, murrae, cummis, singulorum
P.*II.
14. Evenit etiam, ut
oculi vel ambo vel singuli minores fiant quam esse naturaliter debeant; idque
et acer pituitae cursus in lippitudine efficit et continuati fletus et ictus
parum bene curati. - In his quoque isdem lenibus medicamentis ex muliebri lacte
utendum est; cibis vero is, qui maxime corpus alere et inplere consuerunt;
vitandaque omni modo causa, quae lacrimas excitet, curaque domesticorum; quorum
etiam, si quid tale incidit, [eius] notitiae subtrahendum. Atque acria quoque
medicamenta et acres cibi non alio magis nomine his nocent, quam quod lacrimas
movent.
15a. Genus quoque
viti est, quom inter pilos palpebrarum peduculi nascuntur: pthiriasin Graeci
nominant. Quod cum ex malo corporis habitu fiat, raro non ultra
procedit. Sed fere tempore interposito pituitae cursus acerrimus sequitur,
exulceratisque vehementer oculis aciem quoque ipsam corrumpit. - His alvus
ducenda est, caput ad cutem tondendum, diuque cotidie ieiunis perfricandum; his
ambulationibus aliisque exercitationibus diligenter utendum; gargarizandum ex
mulso, in quo nepeta et pinguis ficus decocta sit;
15b.
saepe in balineo multa aqua calida fovendum caput; vitandi acres cibi, lacte
vinoque pingui utendum, bibendumque liberalius quam edendum est. Medicamenta
vero intus quidem lenia danda sunt, ne quid acrioris pituitae concitent, super
ipsos vero peduculos alia, quae necare eos, et prohibere, ne similes nascantur,
possint. Ad id ipsum spumae nitri P.*-; sandaracae P.*-; uvae taminiae P.*I
simul teruntur, adiciturque vetus oleum pari portione atque acetum, donec
mellis ei crassitudo sit.
16a.
Hactenus oculorum morbi *** lenibus medicamentis nutriuntur. Genera deinde alia
sunt, quae diversam curationem desiderant, fereque ex inflammationibus nata,
sed finitis quoque his manentia. Atque in primis in quibusdam perseverat tenuis
pituitae cursus; quibus alvus ab inferiore parte evocanda est, demendum aliquid
ex cibo. Neque alienum est inlini frontem conpositione Andriae, quae habet
cummis P.*I; cerussae, stibis, singulorum P.*II; spumae argenti coctae et
elotae P.*IIII.
16b.
Sed ea spuma ex aqua pluvia[ti]li coquitur, et arida haec medicamenta ex suco
murti conteruntur. His inlita fronte cataplasma quoque superiniciendum est ex
farina, quae frigida aqua coacta sit, cuique aut acaciae sucus aut cupressus
adiecta sit. Cucurbitula quoque
inciso vertice recte adcommodatur aut ex temporibus sanguis emittitur. Inungui
vero eo debet, quod habet:
16c.
squamae aeris, papaveris lacrimae, singulorum P.*I; cervini cornus conbusti et
eloti, plumbi eloti, cummis, singulorum P.*IIII; turis P.*XII. Hoc collyrium,
quia cornu habet, dia tu ceratos nominatur. Quotienscumque non adicio, quod
genus umoris adiciendum sit, aquam intellegi volo.
17. Ad
idem Evelpidis, quod memigmenon nominabat. In eo papaveris lacrimae et albi
piperis singulae unciae sunt; cummis libra P.; aeris combusti P. * I S. Inter
has autem curationes post intermissiones aliqua prosunt balineum et vinum. Cumque omnibus lippientibus vitandi cibi
qui extenuant, tum praecipue, quibus tenuis umor diu fertur. Quod si iam
fastidium est eorum, quae pituitam crassiorem reddunt (sicut in hoc genere
materiae maxime promptum est), confugiendum est ad ea, quae, quia ventrem,
corpus quoque adstringunt.
18.
At ulcera, si cum inflammatione finita *** non sunt, aut supercrescentia aut
sordida aut cava aut certe vetera esse consuerunt. Ex his supercrescentia
collyrio, quod memigmenon vocatur, optime reprimuntur: sordida purgantur et
eodem et eo, quod zmilion nominatur.
19.
Habet aeruginis P.*IIII; cummis tantundem; Hammoniaci, mini Sinopici,
singulorum P.*XVI; quae quidam ex aqua, quidam, quo vehementiora sint, ex aceto
terunt.
20.
Id quoque Evelpidis, quod pyrron[a] appellabat, huc utile est: croci P.*I;
papaveris lacrimae, cummis, singulorum P.*II; aeris combusti et eloti, murrae,
singulorum P.*IIII; piperis albi P.*VI. Sed ante leni, tum hoc inunguendum est.
21.
Id quoque eiusdem, quod sphaerion nominabat, eodem valet: lapidis haematitis
eloti P.*I=; piperis grana sex; cadmiae elotae, murrae, papaveris lacrimae,
singulorum P.*II; croci P.*IIII; cummis P.*VIII. Quae cum vino Aminaeo
conterantur.
22.
Liquidum autem medicamentum ad idem conponebat, in quo erant haec: aeruginis
P.*=; misy conbusti, atramenti sutori, cinnamomi, singulorum P.*I; croci,
nardi, papaveris lacrimae, singulorum P.*I=; murrae P.*II; aeris combusti
P.*III; cineris ex odoribus P.*IIII; piperis grana XV. Haec ex vino austero
teruntur, deinde cum passi tribus heminis decocuntur, donec corpus unum sit;
idque medicamentum vetustate efficacius fit.
23.
Cava vero ulcera commodissime implent ex is, quae supra posita sunt, sphaerion
et id, quod Philalethus vocatur. Idem
sphaerion vetustis ulceribus et vix ad cicatrices venientibus optime succurrit.
24. Est etiam collyrium,
quod, cum ad plura valeat, plurimum tamen proficere in ulceribus videtur.
Refertur ad Hermonem auctorem. Habet piperis longi P.*I=; albi P.*-; cinnamomi,
costi, singulorum P.*I; atramenti sutori, nardi, casiae, castorei, singulorum
P.*II; gallae P.*V; murrae, croci, turis, Lyci, cerussae, singulorum P.*VIII;
papaveris lacrimae P.*XII; aloes, aeris combusti, cadmiae, singulorum P.*XVI;
acaciae, stibis, cummis, singulorum P.*XXV.
25a. Factae vero ex
ulceribus cicatrices duobus vitiis periclitantur, ne aut cavae aut crassae
sint. Si cavae sunt, potest eas implere id, quod sphaerion vocari dixi, vel id,
quod Asclepios nominatur. Habet papaveris lacrimae P.*II; sagapeni, opopanacis,
singulorum P.*III; aeruginis P.*IIII; cummis P.*VIII; piperis P.*XII; cadmiae
elotae, cerussae, singulorum P.*XVI.
25b. At si crassae
cicatrices sunt, extenuat vel zmilion vel Canopitae collyrium, quod habet:
cinnamomi, acaciae, singulorum P.*I; cadmiae elotae, croci, murrae papaveris
lacrimae, cummis, singulorum P.*II; piperis albi, turis, singulorum P.*III;
aeris combusti P.*VIII.
25c. Vel Evelpidis
pyxinum, quod ex his constat: salis fossilis P.*IIII; Hammoniaci thymiamatis
P.*VIII; papaveris lacrimae P.*XII; cerussae P.*XV; piperis albi, croci Siculi,
singulorum P.*XXXII; cummis P.*XIII; cadmiae elotae P.*VIIII. Maxime tamen
tollere cicatricem videtur id, quod habet: cummis P.*=; aeruginis P.*I; croci
magmatis P.*IIII.
26. Est etiam genus
inflammationis, in qua, si cui tument ac distenduntur cum dolore oculi, sanguinem
ex fronte emitti necessarium est, multaque aqua calida caput atque oculos
fovere; gargarizare ex lenticula vel fici cremore; inungui acribus
medicamentis, quae supra conprehensa sunt, maximeque eo, quod sphaerion
nominatur, quod lapidem haematitem habet. Atque alia quoque utilia sunt, quae
ad extenuandam aspritudinem fiunt, de qua protinus dicam.
27a. Haec autem
inflammationem oculorum fere sequitur, interdum maior, interdum levior.
Nonnumquam etiam ex aspritudine lippitudo fit, ipsam deinde aspritudinem auget,
fitque ea alias brevis, in aliis longa et quae vix umquam finiatur. - In hoc
genere valetudinis quidam crassas durasque palpebras et ficulneo folio et
asperato specillo et interdum scalpello eradunt, versasque cotidie medicamentis
suffricant; quae neque nisi in magna vetustaque aspritudine neque saepe
facienda sunt: nam melius eodem ratione victus et idoneis medicamentis
pervenitur.
27b. Ergo
exercitationibus utemur et balneo frequentiore, multaque *** oculorum aqua
calida fovebimus; cibos autem sumemus acres et extenuantis, medicamentum id,
quod Caesarianum vocatur. Habet atramenti sutori P.*I-; misy P.*I=; piperis
albi P.*==; papaveris lacrimae, cummis, singulorum P.*II; cadmiae elotae
P.*IIII; stibis P.*VI; satisque constat hoc collyrium adversus omne genus
oculorum valetudinis idoneum esse, exceptis is, quae lenibus nutriuntur.
28. Id quoque, quod Hieracis
nominatur, ad aspritudinem potest. Habet murrae P.*I; Hammoniaci thymiamatis
P.*II; aeruginis rasae P.*IIII. Ad idem idoneum est etiam id, quod Canopitae
est et, quod zmilion vocatur, et id, quod pyxinum et id, quod sphaerion. Si
conposita medicamenta non adsunt, felle caprino vel quam optimo melle satis
commode aspritudo curatur.
29.
Est etiam genus aridae lippitudinis: xeropthalmian Graeci appellant. Neque
tument neque fluunt oculi, sed rubent tamen et cum dolore quodam gravescunt et
noctu praegravi pituita inhaerescunt; quantoque minor generis huius impetus,
tanto finis minus expeditus est. - In hoc vitio multum ambulare, multum
exerceri, lavari saepe, *** ibique desudare, multaque frictione uti necessarium
est. Cibi neque ii qui implent, neque nimium acres apti sunt, sed inter hos
medi. Mane, ubi concoxisse manifestum est, non est alienum ex sinapi
gargarizare, tum deinde caput atque os diutius defricare.
30.
Collyrium vero aptissimum est, quod rinion vocatur. Habet murrae P.*=;
papaveris lacrimae, acaciae suci, piperis, cummis, singulorum P.*I; lapidis
haematitis, lapidis Phrygii, Lucii, lapidis scissilis, singulorum P.*II; aeris
combusti P.*IIII. Ac pyxinum quoque
eodem accommodatum est.
31a. Si vero scabri
oculi sunt, quod maxime in angulis esse consuevit, potest prodesse rinion, id
quod supra positum est; potest militare: id, quod habet aeruginis rasae,
piperis longi, papaveris lacrimae, singulorum P.*II; piperis albi, cummis,
singulorum P.*IIII; cadmiae elotae, cerussae, singulorum P.*XVI. Nullum tamen
melius est quam Evelpidis, quod basilicon nominabat. Habet papaveris lacrimae,
cerussae, lapidis Assii, singulorum P.*II; cummis P. * III; piperis albi P. *
IIII, croci P.*VI; psorici P.*XIII.
31b. Nulla autem per
se materia est, quae psoricum nominetur, sed chalcitidis aliquid et cadmiae
dimidio plus ex aceto simul conteruntur, idque in vas fictile additum et
contectum ficulneis foliis sub terra reponitur, sublatumque post dies viginti
rursus teritur, et sic +appellatur. Verum in basilico quoque collyrio
convenit ad omnes affectus oculorum id esse idoneum, qui non lenibus medicamentis
curantur.
31c.
Ubi non sunt autem medicamenta composita, scabros angulos levant et mel et
vinum; succurritque et his et aridae lippitudini, si quis panem ex vino
subactum super oculum inponit. Nam
cum fere sit umor aliquis, qui modo ipsum oculum, modo angulos aut palpebras
exasperat, sic et, si quid prodit umoris, extrahitur, et, si quid iuxta est,
repellitur.
32. Caligare vero
oculi nonnumquam ex lippitudine, nonnumquam etiam sine hac propter senectutem
inbecillitatemve aliam consuerunt. Si ex reliquis lippitudinis id vitium est,
adiuvat collyrium, quod Asclepios nominatur, adiuvat id, quod ex croci magmate
fit.
33. Proprie etiam ad id
componitur, quod dia crocu vocant. Habet piperis P.*I; croci Cilici, papaveris
lacrimae, cerussae, singulorum P.*II; psorici, cummis, singulorum P.*IIII.
34a. At si ex
senectute aliave inbecillitate id est, recte inungui potest et melle quam
optumo et cypro et oleo vetere. Commodissimum tamen est balsami partem unam et
olei veteris aut cypri partes duas, mellis quam acerrimi partes tres miscere. Utilia
huc quoque medicamenta sunt, quaeque ad caliginem proxime quaeque ad
extenuandas cicatrices supra comprehensa sunt.
34b.
Cuicumque vero oculi caligabunt, huic opus erit multa ambulatione atque
exercitatione, frequenti balneo, ubi totum quidem corpus perfricandum est,
praecipue tamen caput, et quidem irino, donec insudet, velandumque postea nec
detegendum antequam sudor et calor domi conquierint. Tum cibis utendum acribus et extenuantibus,
interpositisque aliquibus diebus ex sinapi gargarizandum.
35. Suffusio quoque,
quam Graeci hypochysin nominant, interdum oculi potentiae, qua cernit, se
opponit. Quod si inveteravit, manu curandum est. Inter initia nonnumquam certis
observationibus discutietur. Sanguinem ex fronte vel naribus mittere, in
temporibus venas adurere, gargarizando pituitam evocare, subfumigare, oculos
acribus medicamentis inunguere expedit. Victus optimus est, qui pituitam extenuat.
36. Ac ne resolutio
quidem oculorum, quam paralysin Graeci nominant, alio victus modo vel aliis
medicamentis curanda est. Exposuisse tantum genus vitii satis est. Igitur
interdum evenit, modo in altero oculo, modo in utroque, aut ex ictu aliquo aut
ex morbo comitiali, aut ex distentione nervorum, qua vehementer ipse oculus
concussus est, ut is neque quoquam intendi possit, neque omnino consistat, sed
huc illucve sine ratione moveatur; ideoque ne conspectum quidem rerum praestat.
37a. Non multum ab
hoc malo distat id, quod mydriasin Graeci vocant. Pupilla funditur et
dilatatur, aciesque eius hebetescit ac paene ***. - Difficillime genus id
inbecillitatis eliditur. In utraque parte vero [id est et paralysi et mydriasi]
pugnandum est per eadem omnia, quae in caligine oculorum praecepta sunt, paucis
tantum mutatis, siquidem ad caput irino interdum acetum, interdum nitrum
adiciendum est, melle inungui satis est.
37b.
Quidam in posteriore vitio calidis aquis usi relevatique: quidam sine ulla
manifesta causa subito obcaecati sunt. Ex quibus nonnulli cum aliquamdiu nihil
vidissent, repentina profusione alvi lumen receperunt; quo minus alienum
videtur et recenti re et interposito tempore medicamentis quoque moliri
deiectiones, quae omnem noxiam materiam in inferiora depellant.
38.
Praeter haec inbecillitas oculorum est, ex qua quidem interdiu satis, noctu
nihil cernunt; quod in feminam bene respondentibus menstruis non cadit. - Sed
sic laborantes inungui oportet sanie iocineris maxime hirquini, si minus,
caprini, ubi id assum coquitur, excepta; atque edi quoque ipsum iecur debet.
Licet tamen etiam isdem medicamentis non inutiliter uti, quae vel cicatrices
vel aspritudinem extenuant: quidam contrito semini portlacae mel adiciunt,
eatenus ne id ex specillo destillet, eoque inungunt. Exercitationibus, balneo, frictionibus,
gargarizationibus isdem his quoque utendum est.
39a. Et
haec quidem in ipsis corporibus oriuntur. Extrinsecus vero interdum sic ictus
oculum laedit, ut sanguis in eo suffundatur. - Nihil commodius est quam
sanguine vel columbae vel palumbi vel hirundinis inunguere. Neque id sine causa
fit, cum horum acies extrinsecus laesa interposito tempore in anticum statum
redeat, celerrime hirundinis.
39b.
Unde etiam fabulae locus factus est, per parentes id herba restitui, quod per
se sanescit. Eorumque ergo sanguis nostros quoque oculos ab externo casu
commodissime tuetur, hoc ordine, ut sit hirundinis optimus, deinde palumbi,
minime efficax columbae et illi ipsi et nobis. Supra percussum vero
oculum ad inflammationem leniendam non est alienum inponere etiam cataplasma.
39c.
Sal Hammoniacus vel quilibet alius quam optimus teri debet, sic ut ei paulatim
oleum adiciatur, donec crassitudo strigmenti fiat. Id deinde miscendum est cum
hordeacia farina, quae ex mulso decocta sit. Facile autem recognitis omnibus,
quae medici prodiderunt, apparere cuilibet potest, vix ullum ex is, quae supra
conprehensa sunt, oculi vitium esse, quod non simplicibus quoque et promptis
remediis summoveri possit.
|