1a.
Hactenus in oculis ea *** reperiuntur, in quibus medicamenta plurimum possint:
ideoque ad aures transeundum est, quarum usum proximum a luminibus natura nobis
dedit. Sed in his aliquanto maius periculum est: nam vitia oculorum intra ipsos
nocent, aurium inflammationes doloresque interdum etiam ad dementiam mortemque
praecipitant. Quo magis inter initia protinus succurrendum est, ne maiori
periculo locus sit. –
1b.
Ergo ubi primum dolorem aliquis sensit, abstinere et continere se debet;
postero die, si vehementius malum est, caput tondere, idque irino unguento
calido perunguere et operire. At magnus cum febre vigiliaque dolor exigit, ut sanguis quoque mittatur; si
id aliquae causae prohibent, alvus solvenda est. Cataplasmata quoque
calida subinde mutata proficiunt, sive feni Graeci sive lini sive alia farina
ex mulso decocta et recte etiam subinde admoventur spongiae ex aqua calida
expressae.
1c.
Tum levato dolore ceratum circumdari debet ex irino aut cyprino factum: in
quibusdam tamen melius quod ex rosa est proficit. Si vehemens inflammatio
somnum ex toto prohibet, adici cataplasmati debent papaveris cortices fricti
atque contriti, sic ut ex his pars dimidia sit, eaque tum simul ex passo mixto
decoquatur. In aurem vero infundere aliquod medicamentum oportet, quod semper
ante tepefieri convenit, commodissimeque per striglem instillatur. Ubi auris
repleta est, super lana mollis addenda est, quae umorem intus contineat.
1d.
Et haec quidem communia sunt medicamenta: verum est et rosa et radicum
harundinis sucus, et oleum, in quo lumbrici cocti sunt, et umor ex amaris
nucibus aut ex nucleo mali Persici expressus. Conposita vero ad inflammationem
doloremque leniendum haec fere sunt: castorei, papaveris lacrimae pares
portiones conteruntur; deinde adicitur his passum. Vel papaveris lacrimae,
croci, murrae par modus sic teritur, ut invicem modo rosa modo passum
instilletur.
1e.
Vel id, quod amarum in Aegyptia faba est, conteritur rosa adiecta; quibus
murrae quoque paulum a quibusdam miscetur vel papaveris lacrimae aut tus cum
muliebri lacte vel amararum nucum cum rosa sucus. Vel castorei, murrae,
papaveris lacrimae pares portiones cum passo. Vel croci P.*=-; murrae, aluminis
scissilis, singulorum P.*=; quibus dum teruntur paulatim miscentur passi cyathi
tres, mellis minus cyatho, idque ex primis medicamentis est.
1f.
Vel papaveris lacrima[e] ex aceto. Licet etiam compositione uti Themisonis,
quae habet castorei, opopanacis, papaveris lacrimae, singulorum P.*II; spumae
Lyci P.*IIII. Quae contrita passo excipiuntur, donec cerati crassitudinem
habeant, atque ita reponuntur. Ubi usus requiritur, rursus id medicamentum
adiecto passo specillo teritur. Illud perpetuum est, quotienscumque crassius
medicamentum est quam ut in aurem instillari possit, adiciendum eum esse
umorem, ex quo id componi debet, donec satis liquidum sit.
2a.
Si vero pus quoque aures habent, recte Lycium per se infunditur, aut irinum
unguentum aut porri sucus cum melle aut centauri sucus cum passo aut dulcis
mali Punici sucus in ipsius cortice tepefactus, adiecta murrae exigua parte.
Recte etiam miscentur murrae, quam stacten cognominant, P.*I; croci tantundem;
nuces amarae XXV; mellis sex cyathi; quae contrita, cum utendum est, in cortice
mali Punici tepefiunt. Ea quoque medicamenta, quae oris exulcerati causa
componuntur, aeque ulcera aurium sanant.
2b.
Quae si vetustiora sunt et multa sanies fluit, apta compositio est, quae ad auctorem
Erasistratum refertur: piperis P.*=; croci P.*=; murrae, misy cocti, singulorum
P.*I; aeris combusti P.*II. Haec ex
vino teruntur: deinde ubi inaruerunt, adiciuntur passi heminae tres et simul
incocuntur. Cum utendum est, adicitur his mel et vinum. Est etiam
Ptolemaei chirurgi medicamentum, quod habet: lentisci P.*=; gallae P. *=;
omphaci P.*I; sucum Punici mali.
2c.
Est Menophili validum admodum, quod ex his constat: piperis longi P.*I;
castorei P.*II; murrae, croci, papaveris lacrimae, nardi Suriaci, turis,
malicori, ex Aegyptia faba partis interioris, nucum amararum, mellis quam
optumi, singulorum P.*IIII; quibus cum teruntur adicitur acetum quam acerrimum,
donec crassitudo in his passi fiat. Est Cratonis: cinnamomi, casiae, singulorum
P.*=; Lyci, nardi, murrae, singulorum P.*I; aloes P.*II; mellis cyathi tres;
vini sextarius; ex quibus Lycium cum vino decoquitur, deinde his alia
miscentur.
2d.
At si multum puris malusque odor est, aeruginis rasae, turis, singulorum P.*II;
mellis cyathi duo; aceti quattuor simul incocuntur. Ubi utendum est, dulce vinum miscetur. Aut
aluminis scissilis, papaveris lacrimae, acaciae suci par pondus miscetur,
hisque adicitur hyoscyami suci dimidio minor quam unius ex superioribus portio,
eaque trita ex vino diluuntur. Per se quoque hyoscyami sucus satis proficit.
3a. Commune vero
auxilium adversus omnes aurium casus iamque usu conprobatum Asclepiades
conposuit. In eo sunt cinnamomi, casiae, singulorum P.*I; floris iunci rotundi,
castorei, albi piperis, longi, amomi, myrobalani, singulorum P.*II; turis
masculi, nardi Syriaci, murrae pinguis, croci, spumae nitri, singulorum P.*III.
Quae separatim contrita, rursus mixta ex aceto conteruntur, atque ita
condita, ubi utendum est, aceto diluuntur.
3b.
Eodem modo commune auxilium auribus laborantibus est Polyidi sphragis ex dulci
vino liquata, quae conpositio priore libro continetur. Quod si et sanies
profluit et tumor est, non alienum est mixto vino per oricularium clysterem
eluere, et tum infundere vinum austerum cum rosa mixtum, cui spodi paulum sit
adiectum, aut Lucium cum lacte aut herbae sanguinalis sucum cum rosa aut mali
Punici sucum cum exigua murrae parte.
4a.
Si sordida quoque ulcera sunt, melius mulso eluuntur, et tum aliquid ex is,
quae supra scripta sunt, quod mel habeat, infunditur. Si magis pus profluit, et caput utique tondendum
est et multa calida aqua perfundendum, et gargarizandum, et usque ad
lassitudinem ambulandum, et cibo modico utendum est. Si cruor quoque ex
ulceribus apparuit, Lycium cum lacte debet infundi, vel aqua, in qua rosa
decocta sit, suco aut herbae sanguinalis aut acaciae adiecto.
4b. Quod si super
ulcera caro increvit, eaque mali odoris saniem fundit, aqua tepida elui debet,
tum infundi id, quod ex ture et aerugine et aceto et melle fit, aut mel cum
aerugine incoctum. Squama quoque aeris cum sandaraca contrita per
fistulam recte instillatur.
5.
Ubi vero vermes orti sunt, si iuxta sunt, protrahendi oriculario specillo sunt;
si longius, medicamentis enecandi, cavendumque ne postea nascantur. Ad utrumque
proficit album veratrum cum aceto contritum. Elui quoque aurem oportet vino, in
quo marrubium decoctum sit. Emortui sub his vermes in primam partem auris
provocabuntur, unde educi facillime possunt.
6. Sin foramen auris
conpressum est, et intus crassa sanies subest, mel quam optimum addendum est.
Si id parum proficit, mellis cyatho et dimidio aeruginis rasae P.*II adiciendum
est incoquendumque, et eo utendum. Iris quoque cum melle idem proficit. Item
galbani P.*II, murrae et fellis taurini, singulorum P.*==, vini quantum satis
est ad murram diluendam.
7a. Ubi vero gravius
aliquis audire coepit, quod maxime post longos capitis dolores evenire
consuevit, in primis aurem ipsam considerare oportet: apparebit enim aut
crusta, qualis super ulcera innascitur, aut sordium coitus. Si crusta est,
infundendum est oleum calidum, aut cum melle aerugo vel porri sucus, aut cum
mulso nitri paulum. Atque ubi crusta a corpore iam recedit, eluenda
auris aqua tepida est, quo facilius ea per se diducta oriculario specillo
protrahatur.
7b.
Si sordes haeque molles sunt, eodem specillo eximendae sunt: at si durae sunt,
acetum et cum eo nitri paulum coiciendum est; cumque emollitae sunt, eodem modo
elui aurem purgarique oportet. Quod si capitis gravitas manet, attondendum;
idem leniter *** sed diu perfricandum est, adiecto vel irino vel laureo oleo,
sic ut utrilibet paulum aceti misceatur; tum diu ambulandum, leniterque post
unctionem aqua calida caput fovendum.
7c.
Cibisque utendum ex inbecillissima et media materia, magisque adsumendae
dilutae potiones; nonnumquam gargarizandum est. Infundendum autem in aurem
castoreum cum aceto et laureo oleo et suco radiculae corticis, aut cucumeris
agrestis sucus additis contritis rosae foliis. Inmaturae quoque uvae sucus cum rosa instillatus adversus surditatem satis
proficit.
8a. Aliud viti genus
est, ubi aures intra se ipsas sonant; atque hoc quoque fit, ne externum sonum
accipiant. Levissimum est, ubi id ex gravidine est; peius, ubi ex morbis
capitisve longis doloribus incidit; pessimum, ubi magnis morbis venientibus
maximeque comitiali praevenit.
8b. Si ex gravidine
est, purgare aurem oportet et spiritum continere, donec inde umor aliquis
exspumet. Si ex morbo vel capitis dolore, quod ad exercitationem,
frictionem, perfusionem gargarizationemque pertinet, eadem facienda sunt. Cibis
non utendum nisi extenuantibus. In aurem dandus radiculae sucus cum rosa vel
cum suco radicis ex cucumere agresti; vel castoreum cum aceto et laureo oleo;
veratrum quoque ad id ex aceto conteritur, deinde melle cocto excipitur, et
inde collyrium factum in aurem demittitur.
8c.
Si sine his coepit ideoque novo metu terret, in aurem darei debet castoreum cum
aceto vel irino aut laureo oleo; aut huic mixtum castoreum cum suco nucum
amararum; aut murra et nitrum cum rosa et aceto. Plus tamen in hoc quoque
proficit victus ratio, eademque facienda sunt, quae supra conprehendi, cum
maiore quoque diligentia; et praeterea, donec is sonus finiatur, a vino
abstinendum.
8d.
Quod si simul et sonus est et inflammatio, laureum oleum coniecisse abunde est,
aut id, quod ex amaris nucibus exprimitur, quibus quidam vel castoreum vel murram
miscent.
9a.
Solet etiam interdum in aurem aliquid incidere, ut calculus aliquodve animal. Si pulex intus est, conpellendum eo lanae
paulum est, quo ipse is subit et simul extrahitur. Si non est secutus aliudve
animal est, specillum lana involutum in resina quam glutinosissima maximeque
terebenthina demittendum, idque in aurem coiciendum ibique vertendum est:
utique enim conprehendit [eximet]. Sin aliquid exanime est, specillo oriculario
protrahendum est aut hamulo retuso paulum recurvato.
9b. Si ista nihil
proficiunt, potest eodem modo resina protrahi. Sternumenta quoque admota id
commode elidunt, aut oriculario clystere aqua vehementer intus conpulsa. Tabula
quoque conlocatur, media inhaerens, capitibus utrimque pendentibus; superque
eam homo deligatur in id latus versus, cuius auris eo modo laborat, sic ut
extra tabulam emineat. Tum malleo caput tabulae, quod a pedibus est, feritur;
atque ita concussa aure id quod inest excidit.
|