1a. Nares vero
exculceratas fovere oportet vapore aquae calidae. Id et spongia expressa atque
admota fit et subiecto vase oris angusti calida aqua repleto. Post id fomentum
inlinenda ulcera sunt aut plumbi recremento aut cerussa aut argenti spuma: cum
quolibet horum *** aliquod conteri[t,] eique, dum teritur, in vicem vinum et
oleum murteum adici[t,] donec +mellis crassitudinem fecerit. Sin autem ea ulcera
circa os sunt pluresque crustas et odorem foedum habent, quod genus Graeci
ozenam appellant, sciri quidem debet vix ei malo posse succurri.
1b. Nihilo minus
tamen haec temptari possunt, ut caput ad cutem tondeatur adsidueque vehementer
perfricetur, multa calida aqua perfundatur, multa dein ambulatio sit, cibus
modicus, neque acer neque valentissimus. Tum in narem ipsam mel cum exiguo modo
resinae terebenthinae coiciatur (quod specillo quoque involuto lana fit) adtrahaturque
spiritu is sucus, donec in ore gustus eius sentiatur.
1c. Sub
his enim crustae resolvuntur, quae tum per sternumenta elidi debent. Puris
ulceribus vapor aquae calidae subiciendus est; deinde adhibendum aut Lycium ex
vino dilutum, aut amurca aut omphacium aut mentae aut marrubii sucus aut
atramentum sutorium, quod concandefactum, deinde contritum sit; aut interior
scillae pars contrita, sic ut horum cuilibet mel adiciatur.
1d.
Cuius in ceteris admodum exigua pars esse debet; in atramento sutorio tanta, ut
ea mixtura liquida fiat; cum scilla utique pars maior; involvendumque lana
specillum est, et in eo medicamento tinguendum, eoque ulcera inplenda sunt.
Rursusque linamentum involutum et oblongum eodem medicamento inlinendum
demittendumque in narem est et ab inferiore parte leniter deligandum. Idque per
hiemem et ver bis die, per aestatem et autumnum ter die fieri debet.
2a.
Interdum vero in naribus etiam carunculae quaedam similes muliebribus mammis
nascuntur, eaeque imis partibus, quae carnosissimae sunt, inhaerent. Has curare
oportet medicamentis adurentibus, sub quibus ex toto consumuntur. Polypus vero
est caruncula, modo alba modo subrubra, quae narium ossi inhaeret, ac modo ad
labra tendens narem implet, modo retro per id foramen, quo spiritus a naribus
ad fauces descendit, adeo increscit, uti post uvam conspici possit;
2b.
strangulatque hominem, maxime austro aut euro flante; fereque mollis est, raro
dura, eaque magis spiritum impedit et nares dilatat; quae fere carcinodes est;
itaque attingi non debet. Illud aliud genus fere quidem ferro curatur,
interdum tamen inarescit, si addita in narem per linamentum aut penicillum ea
compositio est, quae habet: mini Sinopici, chalcitidis, calcis, sandaracae,
singulorum P.*I; atramenti sutori P.*II.
|