1. Si
vero tonsillae sine exulceratione per inflammationem intumuerunt, caput
velandum est; extrinsecus is locus vapore calido fovendus; multa ambulatione
utendum; caput in lecto sublime habendum; gargarizandumque reprimentibus. Radix
quoque ea, quam dulcem appellant, contusa et in passo mulsove decocta idem
praestat. Leniterque quibusdam medicamentis eas inlini non alienum est, quae
hoc modo fiunt:
2. ex
malo Punico dulci sucus exprimitur, et eius sextarius in leni igne coquitur,
donec ei mellis crassitudo est; tum croci, murrae, aluminis scissilis,
singulorum P.*II per se conteruntur, paulatimque his adiciuntur vini lenis
cyathi duo, mellis unus; deinde priori suco ista miscentur, et rursus leniter
incocuntur. Aut eiusdem suci sextarius eodem modo coquitur, atque eadem ratione
trita haec adiciuntur: nardi P.*-; omphaci P.*I; cinnamomi, murrae, casiae,
singulorum P.*-; eadem autem haec et auribus et naribus purulentis adcommodata
sunt.
3. Cibus
in hac quoque valetudine lenis esse debet, ne exasperet. Quod si tanta
inflammatio est, ut spiritum impediat, in lecto conquiescendum, cibo
abstinendum, neque adsumendum quicquam praeter aquam calidam est; alvus quoque
ducenda est; gargarizandum ex fico et mulso; inlinendum mel cum omphacio;
intrinsecus admovendus sed aliquanto diutius vapor calidus, donec ea suppurent
et per se aperiantur. Si pure substante non rumpuntur hi tumores,
incidendi sunt; deinde ex mulso calido gargarizandum.
4.
At si modicus quidem tumor sed exulceratio est, furfurum cremori ad
gargarizandum paulum mellis adiciendum est; inlinendaque ulcera hoc
medicamento: passi quam dulcissimi tres heminae ad unam cocuntur; tum adicitur
turis P.*I; ali P.*I; croci, murrae, singulorum P.*=; leviterque omnia rursus
fervescunt. Ubi pura ulcera sunt, eodem furfurum cremore vel lacte
gargarizandum est. Atque hic quoque
cibis lenibus opus est, quibus adici dulce vinum potest.
|