Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Cornelius Celsus
De medicina

IntraText CT - Text

  • Liber sextus
    • Caput XI. De oris ulceribus.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XI. De oris ulceribus.

1. Ulcera autem oris si cum inflammatione sunt et parum pura ac rubicunda sunt, optume is medicamentis curantur, quae [supra posita] ex malis Punicis fiunt. Continendusque saepe ore reprimens cremor est, cui paulum mellis sit adiectum: utendum ambulationibus et non acri cibo. Simul atque vero pura ulcera esse coeperunt, lenis umor, interdum etiam quam optima aqua ore continenda est. Prodestque adsumptum pirum mitius pleniorque cibus cum acri aceto inspergique ulcera debent alumine scissili, cui dimidio plus gallae inmaturae sit adiectum.

2. Si iam crustas habent, quales in adustis esse consuerunt, adhibendae sunt hae conpositiones, quas Graeci antheras nominant: iunci quadrati, murrae, sandaracae, aluminis pares portiones. Aut croci, murrae, singulorum P.*I; iridis, aluminis scissilis, sandaracae, singulorum P. * IIII; iunci quadrati P.*VIII. Aut gallae, murrae, singulorum P.*I; aluminis scissilis P.*II; rosae foliorum P.*IIII. Quidam autem croci P.*=; aluminis scissilis, murrae, singulorum P. * I; sandaracae P.*II; iunci quadrati P.*IIII miscent. Priora arida insperguntur: hoc cum melle inlinitur, neque ulceribus tantum sed etiam tonsillis.

3. Verum ea longe periculosissima sunt ulcera, quas apthas Graeci appellant, sed in pueris: hos enim saepe consumunt, in viris et mulieribus idem periculum non est. Haec ulcera a gingivis incipiunt; deinde palatum totumque os occupant; tum ad uvam faucesque descendunt, quibus obsessis non facile fit, ut puer convalescat. Ac miserius etiam est, si lactens adhuc infans est, quo minus imperari remedium aliquod potest.

4. Sed inprimis nutrix cogenda est exerceri et ambulationibus et is operibus, quae superiores partes movent; mittenda in balineum iubendaque ibi calida aqua mammas perfundere; tum alenda cibis lenibus et is, qui non facile corrumpuntur: potione, si febricitat puer, aquae; si sine febre est, vini diluti. Ac si alvus nutricis substitit, ducenda est.

5. Si pituita eius in os coit, vomere debet. Tum ipsa ulcera perunguenda sunt melle, cui rhus, quem Syriacum vocant, aut amarae nuces adiectae sunt; vel mixtis inter se rosae foliis aridis, pineis nucleis, menta, coliculo, melle, vel eo medicamento, quod ex moris fit, quorum sucus eodem modo quo Punici mali ad mellis crassitudinem coquitur; eademque ratione ei crocum, murra, alumen, vinum, mel, miscetur: neque quicquam dandum, a quo umor evocari possit.

6. Si vero iam firmior puer est, gargarizare debet is fere, quae supra conprehensa sunt. Ac si lenia medicamenta in eo parum proficiunt, adhibenda sunt ea, quae adurendo crustas ulceribus inducant. Quale est scissile alumen vel chalcitis vel atramentum sutorium. Prodest etiam fames et abstinentia quanta maxime inperari potest. Cibus esse debet lenis: ad purganda tamen ulcera interdum caseus ex melle recte datur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License