1. Solent etiam
interdum iuxta dentes in gingivis tubercula quaedam oriri dolentia: parulidas
Graeci appellant. Haec initio leniter sale contrito perfricare oportet;
aut inter se mixtis sale fossili combusto, cupresso, nepeta; deinde eluere os
cremore lenticulae, inter haec hiare, donec pituita satis profluat.
2.
In maiore vero inflammatione isdem medicamentis utendum est, quae ad ulcera
oris supra posita sunt: et mollis linamenti paulum involvendum ex is aliqua
compositione, quas antheras vocari dixi, demittendumque id inter dentem et
gingivam. Quod si +duriore id prohibebit, extrinsecus admovendus erit spongia
vapor calidus, inponendumque ceratum. Si suppuratio se ostendet, diutius eo
vapore utendum erit, et continendum ore calidum mulsum, in quo ficus decocta
sit; idque subcrudum incidendum, ne, si diutius ibi pus remanserit, os laedat.
3.
Quod si maior is tumor est, commodius totum exciditur, sic ut ex utraque parte
dens liberetur. Pure exempto si levis plaga est, satis est ore calidam aquam
continere, extrinsecus fovere eodem vapore; si maior est, lenticulae cremore
uti isdemque medicamentis, quibus cetera ulcera oris curantur. Alia quoque
ulcera in gingivis plerumque oriuntur, quibus eadem quae in reliquo ore
succurrunt; maxime tamen mandere ligustrum oportet, sucumque eum ore continere.
4.
Fit etiam interdum, ut gingivae ulcere, sive parulis fuit sive non fuit,
diutius pus feratur; quod aut dente corrupto, aut fracto vel *** aliterque
vitiato osse; maximeque id per fissum evenire consuevit. Ubi incidit, locus
aperiendus, dens eximendus; testa ossis, si qua excessit, recipienda est; si
quid vitiosi est, radendum. Post quae quid fieri debeat, supra in aliorum
ulcerum curatione conprehensum est. Si vero a dentibus gingivae recedunt,
eaedem antherae succurrunt. Utile est etiam pira aut mala non permatura
mandere, et ore eum umorem continere. Idemque praestare non acre acetum in ore
retentum potest.
|