1. Uvae vehemens
inflammatio terrere quoque debet. Itaque in hac et abstinentia necessaria est,
et sanguis recte mittitur; et si id aliqua res prohibet, alvus utiliter
ducitur; caputque super haec velandum et sublimius habendum est: tum aqua
gargarizandum, in qua simul rubus et lenticula decocta sit. Inlinenda autem
ipsa uva vel omphacio vel galla vel alumine scissili, sic ut cuilibet eorum mel
adiciatur; chelidoniae quoque suco per coclear inlita uva maximeque ***
prodest. Est etiam medicamentum huc aptum, quod Andronium appellatur. Constat
ex his: alumine scissili, squama aeris rubri, atramento sutorio, galla, murra,
misy; quae per se contrita mixtaque rursus paulatim adiecto vino austero
teruntur, donec his mellis crassitudo sit.
2. Ubi horum aliquo
inlita uva est, fere multa pituita decurrit; cumque ea quievit, ex vino calido
gargarizandum est. Quod si minor ea inflammatio est, laser terere, eique
adicere frigidam aquam satis est, eamque aquam cocleario exceptam ipsi uvae
subicere. Ac mediocriter eam tumentem aqua quoque frigida eodem modo
subiecta reprimit. Ex eadem autem aqua gargarizandum quoque est, quae vel cum
lasere vel sine eo hac ratione uvae subiecta est.
|