1. Si quando autem
ulcera oris cancer invasit, primum considerandum est, num malus corporis
habitus sit, eique occurrendum; deinde ipsa ulcera curanda. Quod si in summa
parte id vitium est, satis proficit anthera umido ulceri arida inspersa;
sicciori cum exigua parte mellis inlita: si paulo altius, chartae conbustae
partes duae, auripigmenti pars una: si penitus malum descendit, chartae
conbustae partes tres, auripigmenti pars quarta, aut pares portiones salis
fricti et iridis frictae, aut item pares portiones chalcitidis, calcis,
auripigmenti.
2.
Necessarium autem est linamentum in rosa tinguere, et super adurentia
medicamenta inponere, ne vicinum et sanum locum laedant. Quidam etiam in acris
aceti heminam frictum salem coiciunt, donec tabescere desinat; deinde id acetum
coqunt, donec exsiccetur; eumque salem contritum inspergunt. Quotiens autem
medicamentum inicitur, et ante et post os diluendum est vel cremore lenticulae
vel aqua, in qua aut ervum aut oleae verbenaeve decoctae sint, sic ut cuilibet
eorum paulum mellis misceatur.
3.
Acetum quoque ex scilla retentum ore satis adversus haec ulcera proficit, item
ex aceto cocto sali, sicut supra demonstratum est, rursus mixtum acetum. Sed et diu continere utrumlibet, et id bis
aut ter die facere, prout vehemens malum est, necessarium est. Quod si
puer est, cui id incidit, specillum lana involutum in medicamentum demittendum
est, et super ulcus tenendum, ne per inprudentiam adurentia devoret. Si in gingivis est, moventurque aliqui
dentes, refigi eos oportet: nam curationes vehementer inpediunt.
4.
Si nihil medicamenta proficient, ulcera erunt adurenda. Quod tamen in labris
ideo non est necessarium, quoniam excidere commodius est. Et id quidem, aeque
adustum atque excisum, sine ea curatione, quae corpori manu adhibetur, inpleri
non potest. Gingivarum vero ossa, quae hebetia sunt, in perpetuum ustione
nudantur: neque enim postea caro increscit. Inponenda tamen adustis lenticula est, donec sanitatem, qualis esse potest,
recipiant.
|