1.
Proxima sunt ea, quae ad partes obscenas pertinent, quarum apud Graecos
vocabula et tolerabilius se habent et accepta iam usu sunt, cum in omni fere
medicorum volumine atque sermone iactentur: apud nos foediora verba ne
consuetudine quidem aliqua verecundius loquentium commendata sunt, ut
difficilior haec explanatio sit simul et pudorem et artis praecepta
servantibus. Neque tamen ea res a scribendo me deterrere debuit: primum, ut
omnia quae salutaria accepi, conprehenderem; dein, quia in volgus eorum curatio
etiam praecipue cognoscenda est, quae invitissimus quisque alteri ostendit.
2a. Igitur si ex
inflammatione coles intumuit, reducique summa cutis aut rursus induci non
potest, multa calida aqua fovendus locus est. Ubi vero glans contecta est,
oriculario quoque clystere inter eam cutemque aqua calida inserenda est. Si
mollita sic et extenuata cutis ducenti paruit, expeditior reliqua curatio est.
Si tumor vicit, inponenda est vel lenticula vel marrubium vel oleae folia ex
vino cocta, sic ut cuilibet eorum, dum teritur, mellis paululum adiciatur;
sursumque coles ad ventrem deligandus est.
2b. Quod in omni
curatione eius necessarium est; isque homo continere se et abstinere a cibo
debet, et potione aquae tantum a siti vindicari. Postero die rursum adhibendum
isdem rationibus aquae fomentum est, et cum vi quoque experiendum, an cutis
sequatur; eaque si non parebit, leviter summa scalpello concidenda erit. Nam
cum sanies profluxerit, extenuabitur is locus, et facilius cutis ducetur.
2c. Sive autem hoc
modo victa erit, sive numquam repugnaverit, ulcera vel in cutis ulteriore parte
vel in glande ultrave eam in cole reperientur; quae necesse est aut pura
siccave sint aut umida et purulenta. Si sicca sunt, primum aqua calida fovenda
sunt; deinde inponendum Lycium ex vino aut amurca cocta cum eodem aut cum rosa
buturum. Si levis is umor inest, vino eluenda sunt, tum buturo et rosae mellis
paulum, et resinae terebenthinae pars quarta adicienda est; eoque utendum.
2d. At si pus ex is
profluit, ante omnia elui mulso calido debent; tum inponi piperis P.*I; murrae
P.*=; croci, misyos cocti, singulorum P.*II; quae ex vino austero cocuntur,
donec mellis crassitudinem habeant. Eadem autem conpositio tonsillis, uvae
madenti, oris nariumque ulceribus accommodata est. Aliud ad eadem: piperis
P.*=; murrae P.*=; croci P.*==; misy cocti P.*I; aeris combusti P.*II; quae
primum ex vino austero conteruntur, deinde ubi inaruerunt, iterum teruntur ex
passi tribus cyathis et incocuntur, donec visci crassitudinem habeant.
2e. Aerugo quoque cum
cocto melle eaque quae ad oris ulcera supra conprensa sunt [curant] aut
Erasistrati conpositio aut Cratonis recte super purulenta naturalia inponitur.
Foliorum quoque oleae P. * *** ex novem cyathis vini cocuntur; his adicitur
aluminis scissilis P.*IIII; Lyci P.*VIII; mellis sex cyathi: ac si plus puris
est, id medicamentum ex melle; si minus, ex vino diluitur. Illud perpetuum est,
post curationem, dum inflammatio manet, quale supra positum est, cataplasma
super dare, et cotidie ulcera eadem ratione curare.
2f. Quod si pus et multum
et cum malo odore coepit profluere, elui cremore lenticulae debet, sic ut ei
mellis paulum adiciatur. Aut oleae vel lentisci folia vel marrubium decoquendum
est, eoque umore eodem modo cum melle utendum; inponendaque eadem aut etiam
omphacium cum melle aut id, quod ex aerugine et melle ad aures fit; aut
conpositio Andronis aut anthera, sic ut ei paulum mellis adiciatur.
2g. Quidam omnia
ulcera, de quibus adhuc dictum est, Lycio ex vino curant. Si vero ulcus latius
atque altius serpit, eodem modo elui debet, inponi vero aut aerugo aut
omphacium cum melle aut Andronis compositio aut marrubii, murrae aut croci,
aluminis scissilis cocti, rosae foliorum aridorum, gallae, singulorum P.*I;
mini Sinopici P.*II. Quae per se singula primum teruntur, deinde iuncta iterum
melle adiecto, donec liquidi cerati crassitudinem habeant; tum in aeneo vaso
leniter cocuntur, ne superfluant.
2h. Cum iam guttae
indurescunt, vas ab igni removetur; idque medicamentum, prout opus est, aut ex
melle aut ex vino liquatur. Idem autem per se etiam ad fistulas utile est.
Solet etiam interdum ad nervos ulcus descendere, profluitque pituita multa,
sanies tenuis malique odoris non +cocta aut aquae similis, in qua caro recens
lota est; doloresque is locus et punctiones habet.
2i. Id genus quamvis
inter purulenta est, tamen lenibus medicamentis curandum est, quale est
emplastrum tetrapharmacum ex rosa liquatum, sic ut turis quoque paulum ei
misceatur; aut id, quod ex buturo, rosa, resina, melle fit, supra vero a me
positum est; praecipueque id ulcus multa calida aqua fovendum est, velandumque
neque frigori committendum. Interdum autem per ipsa ulcera coles sub cute exestur
sic ut glans excidat; sub quo casu cutis ipsa circumcidenda est.
2k. Perpetuumque est,
quotiens glans aut ex cole aliquid vel excidit vel absciditur, hanc non esse
servandam, ne considat ulcerique adglutinetur, ac neque reduci possit postea,
et fortasse fistulam quoque urinae claudat. Tubercula etiam, quae phumata
Graeci vocant, circa glandem oriuntur, quae vel medicamentis vel ferro
aduruntur; et cum crustae exciderunt, squama aeris inspergitur, ne quid ibi
rursus increscat.
3a. Haec citra
cancrum sunt; qui cum in reliquis partibus tum in his quoque vel praecipue
ulcera infestat. Incipit a nigritie. Quae si cutem occupavit, protinus
specillum subiciendum, eaque incidenda est; deinde orae vulsella prendendae;
tum quicquid corruptum est excidendum, sic ut ex integro quoque paulum dematur;
idque adurendum. Quotiens quid ustum est, hic quoque sequitur, ut inponenda
lenticula sit; deinde ubi crustae exciderunt, ulcera sicut alia curentur.
3b. Ac si cancer
ipsum colem occupavit, inspergenda aliqua sunt ex adurentibus, maximeque id,
quod ex calce, chalcitide, auripigmento componitur. Si medicamenta vincuntur,
hic quoque scalpello quicquid corruptum est, sic ut aliquid etiam integri
trahat, praecidi debet. Illud quoque aeque perpetuum est, exciso cancro vulnus
esse adurendum. Sed sive ex medicamentis sive ex ferro crustae occalluerunt,
magnum periculum est, ne his decidentibus ex cole profusio sanguinis
insequatur.
3c. Ergo longa quiete
et inmobili paene corpore opus est, donec ex ipso crustae leniter resolvantur.
Ac si vel volens aliquis vel inprudens, dum ingreditur inmature, crustas diduxit,
et fluvit sanguis, frigida aqua adhibenda est. Si haec parum valet,
decurrendum est ad medicamenta, quae sanguinem supprimunt. Si ne haec quidem succurrunt, aduri diligenter et
timide debet, neque ullo postea motu dandus eidem periculo locus est.
4. Nonnumquam etiam
id genus ibi cancri, quod phagedaena a Graecis nominatur, oriri solet. In
quo minime differendum sed protinus isdem medicamentis et, si parum valent,
ferro adurendum. Quaedam etiam nigrities est, quae non sentitur, sed serpit ac,
si sustinuimus, usque ad vesicam tendit, neque succurri postea potest. Si id in
summa glande circa fistulam urinae est, prius in eam tenue specillum
demittendum est, ne claudatur; deinde id ferro adurendum. Si vero alte penetravit,
quicquid occupatum est, praecidendum est. Cetera eadem, quae in aliis cancris,
facienda sunt.
5.
Occallescit etiam in cole interdum aliquid, idque omne paene sensu caret; quod
ipsum quoque excidi debet. Carbunculus autem ibi natus primum aqua per
oricularium clysterem eluendus est; deinde ipse quoque medicamentis urendus,
maximeque chalcitide cum melle aut aerugine cum cocto melle, aut ovillo
stercore fricto et contrito cum eodem melle. Ubi is excidit, liquidis
medicamentis utendum est, quae ad oris ulcera conponuntur.
6a.
In testiculis vero si qua inflammatio sine ictu orta est, sanguis a talo
mittendus est; a cibo abstinendum; inponenda ex faba farina eo ex mulso cocta
cum cumino contrito et ex melle cocto; aut contritum cuminum cum cerato ex rosa
facto; aut lini semen frictum, contritum et in mulso coctum; aut tritici farina
ex mulso cocta cum cupresso; aut lilii radix contrita. At si idem induruerunt,
inponi debet lini vel faeni Graeci semen ex mulso coctum; aut ex cyprino
ceratum; aut simila ex vino contrita, cui paulum croci sit adiectum. Si
vetustior iam durities est, maxime proficit cucumeris agrestis radix in mulso
cocta, deinde contrita.
6b.
Si ex ictu tument, sanguinem mitti necessarium est, magisque si etiam livent.
Inponendum vero utrumlibet ex iis, quae cum cumino conponuntur supraque posita
sunt; aut ea conpositio, quae habet: nitri cocti P.*I; resinae pineae, cumini,
singulorum P.*II; uvae taminiae sine seminibus P.*IIII; mellis quantum satis
sit ad ea cogenda. Quod si ex ictu
testiculus ali desit, fere pus quoque increscit, neque aliter succurri potest
quam si inciso scroto et pus emissum et ipse testiculus excisus est.
7a. Anus quoque multa
taediique plena mala recipit, neque inter se multum abhorrentes curationes
habet. Ac primum in eo saepe, et quidem pluribus locis, cutis scinditur:
ragadia Graeci vocant. Id si recens est, quiescere homo debet, et in aqua
calida desidere. Columbina quoque ova coquenda sunt, et, ubi induruerunt,
purganda; deinde alterum deponefacere in aqua bene calida debet, alterum
calidum loco subicere, sic ut invicem utroque aliquis utatur. Tum tetrapharmacum
aut rhypodes ad hoc rosa diluendum est, aut oesypum recens miscendum cum cerato
liquido ex rosa facto aut eidem cerato plumbum elotum:
7b. aut adiciendum
aut resinae terebenthinae murrae paulum, aut spumae argenti vetus oleum, et
quolibet ex his id perunguendum. Si, quicquid laesum est, extra est neque intus
reconditum, eodem medicamento tinctum linamentum superdandum est et, quicquid
ante adhibuimus, cerato contegendum. In hoc autem casu neque acribus cibis
utendum est neque asperis neque alvum conprimentibus, ne aridum quidem quicquam
satis utile est nisi admodum paulum: liquida, lenia, pinguia, glutinosa meliora
sunt. Vino leni uti nihil prohibet.
8a.
Condyloma autem est tuberculum, quod ex quadam inflammatione nasci solet. Id
ubi ortum est, quod ad quietem, cibos potionesque pertinet, eadem servari
debent, quae proxime scripta sunt: isdem etiam ovis recte tuberculum id
fovetur. Sed desidere ante homo in aqua debet, in qua verbenae decoctae sunt ex
reprimentibus. Tum recte inponitur et lenticula cum exigua parte mellis et
sertula Campana ex vino cocta; et rubi folia contrita cum cerato ex rosa facto;
et cum eodem cerato contritum vel Cotonium malum, vel malicori ex vino cocti
pars interior; et chalcitis cocta atque contrita, deinde oesypo ac rosa
excepta; et ex ea conpositione, quae habet:
8b.
turis P.*I; aluminis scissilis P.*II; cerussae P.*III; spumae argenti P.*V;
quibus, dum teruntur, invicem rosa et vinum instillatur. Vinculum autem ei loco
linteolum aut panniculus quadratus est, qui ad duo capita duas ansas, ad latera
duo totidem fascias habet; cumque subiectus est, ansis ad ventrem datis,
posteriore parte in eas adductae fasciae coiciuntur, atque ubi artatae sunt,
dexterior sinistra, sinisterior dextra procedit, circumdataeque circa alvum
inter se novissime deligantur.
8c.
Sed si vetus condyloma iam induruit, neque sub his curationibus desidit, aduri
medicamento potest, quod ex his constat: aeruginis P.*I; murrae P.*IIII; cummis
P.*VIII; turis P.*XII; stibis, papaveris lacrimae, acaciae, singulorum P.*XVI,
quo medicamento quidam etiam ulcera, de quibus proxime dixi, renovant. Si hoc
parum in condylomate proficit, adhiberi possunt etiam vehementer adurentia. Ubi
consumptus est tumor, ad medicamenta lenia transeundum est.
9a.
Tertium autem vitium ora venarum tamquam ex capitulis quibusdam surgentia, quae
saepe sanguinem fundunt: haemorroidas Graeci vocant; idque etiam in ore volvae
feminarum incidere consuevit. Atque in quibusdam parum tuto supprimitur, qui
sanguinis profluvio inbecilliores non fiunt: habent enim purgationem hanc, non
morbum. Ideoque curati quidam, cum sanguis exitum non haberet, inclinata ad
praecordia et ad viscera materia, subitis et gravissimis morbis correpti sunt.
–
9b.
Si cui vero id nocet, is desidere in aqua ex verbenis debet, inponere maxime
malicorium cum aridis rosae foliis contritum, aut ex is aliquid, quae sanguinem
supprimunt. Solet autem oriri inflammatio maxime ubi maior *** dura alvus eum
locum laesit. Tum in aqua dulci desidendum est, et fovendum ovis; inponendi
vitelli cum rosae foliis ex passo subactis; idque si intus est, digito
inlinendum; si extra, superinlitum panniculo imponendum est. Ea quoque
medicamenta, quae recentibus scissuris posita sunt, huc idonea sunt. Cibis vero
in hoc casu isdem quibus in prioribus utendum est. Si ista parum iuvant, solent
inposita medicamenta adurentia ea capitula absumere.
9c.
Ac si iam vetustiora sunt, sub auctore Dionysio inspergenda sandraca est,
deinde inponendum id quod ex his constat: squamae aeris, auripigmenti,
singulorum P.*V; saxi calcis P.*VIII; postero die acu conpungendum. Adustis capitulis fit cicatrix, quae
sanguinem fundi prohibet. Sed quotiens is suppressus est, ne quid periculi
adferat, multa exercitatione digerenda materia est. Praetereaque viris et
feminis, quibus menstrua non proveniunt, interdum ex brachio sanguis mittendus
est.
10. At si anus ipse
vel os vulvae procidit (nam id quoque interdum fit), considerari debet, purumne
id sit, quod provolutum est, an umore muccoso circumdatum. Si purum est,
in aqua desidere homo debet; aut salsa aut cum verbenis vel malicorio incocta.
Si umidum, vino austero subluendum est inlinendumque faece vini conbusta. Ubi
utrolibet modo curatum est, intus reponendum est, inponendaque plantago
contrita vel folia salicis in aceto cocta, tum linteolum, et super lana; eaque
deliganda sunt cruribus inter se devinctis.
11.
Fungo quoque simile ulcus in eadem sede nasci solet: id, si hiemps est,
egelida; si aliud tempus, frigida aqua fovendum est, dein squama aeris
inspergenda, supraque ceratum ex murteo factum, cui paulum squamae, fuliginis,
calcis sit adiectum. Si hac ratione non tollitur, vel medicamentis
vehementioribus vel ferro adurendum est.
|