1.
Digitorum autem vetera ulcera commodissime curantur aut Lycio aut amurca cocta,
cum utrilibet vinum adiectum est. In isdem recedere ab ungue caruncula cum
magno dolore consuevit: pterygion Graeci appellant. - Oportet alumen Melinum
rotundum in aqua liquare, donec mellis crassitudinem habeat; tum quantum eius
aridi fuit, tantundem mellis infundere, et rudicula miscere, donec similis
croco color effiat, eoque inlinere. Quidam *** ad eundem usum decoquere simul
malunt, cum paria pondera aluminis aridi et mellis miscuerunt.
2.
Si hac ratione ea non exciderunt, excidenda sunt; deinde digiti fovendi aqua ex
verbenis, inponendumque super medicamentum ita factum: chalcitis, malicorium,
squama aeris excipiuntur fico pingui leniter cocta ex melle; aut chartae
combustae, auripigmenti, sulpuris ignem non experti par modus cerato miscetur
ex murteo facto; aut aeruginis rasae P.*I, squamae P.*II mellis cyatho
coguntur; aut pares portiones miscentur saxi calcis, chalcitidis, auripigmenti.
Quicquid horum impositum est, tegendum linteolo aqua madefacto est.
3.
Tertio die digitus resolvendus, et si quid aridi est, iterum excidendum,
similisque adhibenda curatio est. Si non vincitur, purgandum est scalpello
tenuibusque ferramentis adurendum et sicut reliqua usta curandum est. At ubi
scabri ungues sunt, circum aperiri debent, corpus qua contingunt; tum super eos
ex hac compositione aeque inponi: sandracae, sulpuris, singulorum P.*II; nitri,
auripigmenti, singulorum P.*IIII; resinae liquidae P.*VIII; tertioque id die
resolvendum est. Sub quo medicamento vitiosi ungues cadunt, et in eorum locum
meliores renascuntur.
|