1. Tertiam esse
medicinae partem, quae MANU curet, et vulgo notum et a me propositum est. Ea
non quidem medicamenta atque victus rationem omittit, sed manu tamen plurimum
praestat, estque eius effectus inter omnes medicinae partes evidentissimus. Siquidem
in morbis, cum multum fortuna conferat, eademque saepe salutaria, saepe vana
sint, potest dubitari, secunda valetudo medicinae an corporis an *** beneficio
contigerit.
2.
In is quoque, in quibus medicamentis maxime nitimur, quamvis profectus
evidentior est, tamen sanitatem et per haec frustra quaeri et sine his reddi
saepe manifestum est: sicut in oculis quoque deprehendi potest, qui a medicis
diu vexati sine his interdum sanescunt. At in ea parte, quae manu curat,
evidens omnem profectum, ut aliquid ab aliis adiuvetur, hinc tamen plurimum
trahere. Haec autem pars cum sit vetustissima, magis tamen ab illo parente
omnis medicinae Hippocrate quam a prioribus exculta est.
3.
Deinde posteaquam diducta ab aliis habere professores suos coepit, in Aegypto
quoque Philoxeno maxime increvit auctore, qui pluribus voluminibus hanc partem
diligentissime conprehendit. Gorgias
quoque et Sostratus et Heron et Apollonii duo et Hammonius Alexandrini multique
alii celebres viri singuli quaedam reperierunt. Ac Romae quoque non mediocres
professores, maximeque nuper Tryphon pater et Evelpistus et, ut scriptis eius
intellegi potest, horum eruditissimus Meges quibusdam in melius mutatis
aliquantum ei disciplinae adiecerunt.
4. Esse autem chirurgus
debet adulescens aut certe adulescentiae propior; manu strenua, stabili, nec
umquam intremescente, eaque non minus sinistra quam dextra promptus; acie
oculorum acri claraque; animo intrepidus; misericors sic, ut sanari velit eum,
quem accepit, non ut clamore eius motus vel magis quam res desiderat properet,
vel minus quam necesse est secet; sed perinde faciat omnia, ac si nullus ex
vagitibus alterius adfectus oriatur.
5. Potest autem
requiri, quid huic parti proprie vindicandum sit, quia vulnerum quoque
ulcerumque multorum curationes, quas alibi executus sum, chirurgi sibi
vindicant. Ego eundem quidem hominem posse omnia ista praestare concipio; atque
ubi se diviserunt, eum laudo qui quam plurimum percepit. Ipse autem huic parti
ea reliqui, in quibus vulnus facit medicus, non accipit, et in quibus
vulneribus ulceribusque plus profici manu quam medicamento credo; tum quicquid
ad ossa pertinet. Quae deinceps exequi adgrediar, dilatisque in aliud volumen
ossibus, in hoc cetera explicabo; praepositisque is, quae IN QUALIBET CORPORIS
PARTE fiunt, ad ea, quae proprias sedes habent, transibo.
|