Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Cornelius Celsus
De medicina

IntraText CT - Text

  • Liber septimus
    • Caput I. De luxatis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput I. De luxatis.

1. Luxata igitur, in quacumque parte corporis sunt, quam primum sic curari debent, ut, qua dolor est, ea scalpello cutis crebro incidatur, detergeaturque eodem averso profluens sanguis. Quod si paulo tardius subvenitur iamque etiam rubor est, qua rubet corpus si tumor quoque accessit, quacumque is est, id optimum auxilium est.

2. Tum superdanda reprimentia sunt, maximeque lana sucida ex aceto et oleo. Quod si levior is casus est, possunt etiam sine scalpello inposita eadem mederi; et si nihil aliud est, cinis quoque maxime ex sarmentis (si is non est, quilibet alius) ex aceto vel etiam ex aqua coactus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License