1. Verum
hoc quidem promptum est: in is autem negotium maius est, quae per se vitio
intus orto intumescunt et ad suppurationem spectant. Ea omnia genera abscessum
esse alias proposui, medicamentaque his idonea executus sum: nunc superest, ut
dicam in isdem quae manu fieri debeant. Ergo priusquam indurescant, cutem
incidere et cucurbitulam adcommodare oportet, quae quicquid illuc malae
corruptaeque materiae coiit, extrahat; idque iterum tertio die recte fit, donec
omne indicium inflammationis excedat.
2. Neque
tamen fas non est nihil cucurbitulam agere: interdum enim fit, sed raro, ut,
quicquid abscedit, velamento suo includatur: id antiqui tunicam nominabant.
Meges, quia tunica omnis nervosa est, dixit non nasci sub eo vitio nervum, quo
caro consumeretur; sed subiecto iam vetustiore pure callum circumdari. Quod ad
curationis rationem nullo loco pertinet, quia quicquid, si tunica est, idem, si
callus est, fieri debet. Neque ulla res prohibet, etiamsi callus est, tamen
quia cingit, tunicam nominari.
3. Tum
pure quoque maturiore haec interdum esse consuevit; ideoque quod sub ea est,
extrahi per cucurbitulam non potest. Sed facile id intellegitur, ubi
nihil admota illa mutavit. Ergo sive id incidit sive iam durities est, in hac
auxilii nihil est, sed, ut alias scripsi, vel avertenda concurrens eo materia
vel digerenda vel ad maturitatem perducenda est. Si priora contigerunt, nihil
praeterea necessarium est. Si pus maturuit, in alis quidem et inguinibus raro
secandum est, item ubicumque mediocris abscessus est, item quotiens in summa
cute vel etiam carne vitium est, nisi festinare cubantis inbecillitas cogit; satisque
est cataplasmatis efficere, ut per se pus aperiatur.
4. Nam fere sine
cicatrice potest esse is locus, qui expertus ferrum non est. Si autem altius
malum est, considerari debet nervosusne is locus sit an non sit. Nam si sine
nervis est, candenti ferramento aperiri debet; cuius haec gratia est, quod
exigua plaga diutius ad pus evocandum patet, parvaque postea cicatrix fit. At
si nervi iuxta sunt, ignis alienus est, ne vel distendantur, vel membrum
debilitent: necessaria vero opera scalpelli est. Sed cetera etiam subcruda
aperiri possunt: inter nervos ultima expectanda maturitas est, quae cutem
extenuet eique pus iungat, quo propius reperiatur.
5.
Iamque alia rectam plagam desiderant: in pano, quia fere vehementer cutem
extenuat, tota ea super pus excidenda est. Semper autem ubi scalpellus
admovetur, id agendum est, ut et quam minimae et paucissimae plagae sint, cum
eo tamen ut necessitati succurramus et in modo et in numero. Nam maiores sinus
latius interdum etiam duabus aut tribus lineis incidendi sunt, dandaque opera,
ut imus sinus exitum habeat, ne quis umor intus subsidat, qui proxima et adhuc
sana erodendo sinuet.
6.
Est etiam in rerum natura, ut cutis latius excidenda sit. Nam ubi post longis
morbis totus corporis habitus vitiatus est lateque se sinus suffudit et in eo
iam cutis pallet, scire licet eam iam emortuam esse et inutilem futuram;
ideoque excidere commodius est, maxime si circa articulos maiores id evenerit,
cubantemque aegrum fluens alvus exhaurit neque per alimenta quicquam corpori
accedit. Sed excidi ita debet, ut plaga ad similitudinem myrtei folii fiat, quo
facilius sanescat: idque perpetuum est, ubicumque medicus et quacumque causa
cutem excidit.
7.
Pure effuso, in alis vel inguinibus, linamento opus non est sed spongia ex vino
inponenda est. In ceteris partibus, si aeque linamenta supervacua sunt, purgationis
causa paulum mellis infundendum, deinde glutinantia super danda: si illa
necessaria sunt, super ea quoque similiter dari spongia eodem modo ex vino
expressa debet. Quando autem linamentis opus sit, quando non sit, alias dictum
est. Cetera eadem incisa suppuratione facienda sunt, quae, ubi per medicamenta
rupta est, facienda esse proposui.
|