1a.
Tela quoque, quae inlata corporibus intus haeserunt, magno negotio saepe
eiciuntur. Suntque quaedam difficultates ex generibus eorum: quaedam ex is
sedibus, in quas illa penetrarunt. Omne autem telum extrahitur aut ab ea parte,
qua venit, aut ab ea, in quam tetendit. Illic viam, qua redeat, ipsum sibi
fecit, hic a scalpello accipit: nam contra mucronem caro inciditur. Sed si non
alte telum insedit, et in summa carne est, aut certe magnas venas et loca
nervosa non transit, nihil melius quam qua venit id evellere.
1b.
Si vero plus est, per quod telo revertendum quam quod perrumpendum est, iamque
venas nervosaque id transit, commodius est aperire quod superest, eaque
extrahere: nam et propius petitur, et tutius evellitur; et in maiore membro, si
medius mucro transit, facilius sanescit quod pervium est, quia utrimque
medicamento fovetur.
1c.
Sed si retro telum recipiendum, amplianda scalpello plaga est, quo facilius id
sequatur, quoque minor oriatur inflammatio; quae maior fit, si ab illo ipso
telo, dum redit, corpus laniatur. Item si ex alia parte vulnus aperiatur,
laxius esse debet, quam ut telo postea transeunte amplietur. Summa autem
utraque parte habenda cura est, ne vena, ne maior nervos, ne arteria incidatur.
Quorum ubi aliquid detectum est, excipiendum hamo retuso est, abducendumque a
scalpello. Ubi autem satis incisum est, telum eximendum est, tum quoque eodem
modo et eadem cura habita, ne sub eo, quod eximitur, aliquod eorum laedatur,
quae tuenda esse proposui.
2a.
Haec communia. Sunt propria quaedam in singulis telorum generibus, quae
protinus subiciam. Nihil tam facile in corpus quam sagitta conditur, eademque
altissime insidit. Haec autem eveniunt, et quia magna vi fertur illa, et quia
ipsa in angusto est. Saepius itaque ab altera parte, quam ex qua venit,
recipienda et praecipue quia fere spiculis cingitur, quae magis laniant, si
retrorsus quam si contra eximatur.
2b.
Sed inde aperta via, caro diduci debet ferramento ad similitudinem facto
Graecae litterae ***: deinde, ubi apparuit, si mucroni harundo inhaeret,
propellenda est, donec ab altera adprehendi et extrahi possit; si iam illa decidit
solumque intus ferrum est, mucro vel digitis adprehendi vel forfice atque ita
educi debet.
2c.
Neque alia ratio extrahendi est, ubi ab ea parte, qua venit, evelli magis
placuit: nam ampliato magis vulnere, aut harundo, si inest, evellenda est, aut
si ea non est, ferrum ipsum. Quod si spicula apparuerunt eaque brevia et tenuia
sunt, forfice ibi comminui debent, vacuumque ab his telum educi: si ea maiora
valentioraque sunt, fissis scriptoris calamis contegenda, ac ne quid lacerent,
sic evellenda sunt. In sagittis
quidem haec observatio est.
3a. Latum vero telum
si conditum est, ab altera parte educi non expedit, ne ingenti vulneri ipsi
quoque ingens vulnus adiciamus. Evellendum est ergo genere quodam ferramenti,
quod Diocleum cyathiscum Graeci vocant, quoniam auctorem Dioclen habet; quem
inter priscos maximosque medicos fuisse iam posui. Lammina vel ferrea
vel aenea etiam ab altero capite duo utrimque deorsum conversos uncos habet;
3b.
ab altero duplicata lateribus, leviterque extrema in eam partem inclinata, qua
sinuata est, insuper ibi etiam perforata est. Haec iuxta telum transversa
demittitur; deinde ubi ad imum mucronem ventum est, paulum torquetur, ut telum
foramine suo excipiat. Cum in cavo mucro est, ilico digiti subiecti partis
alterius uncis simul et ferramentum id extrahunt et telum.
4a.
Tertium genus telorum est, quod interdum evelli debet; plumbea glas aut lapis
aut simile aliquid, quod perrupta cute integrum intus insedit. - In omnibus his
latius vulnus aperiundum, idque quod inest, ea, qua venit, forfice extrahendum
est. Accedit vero aliquid difficultatis sub omni ictu, si telum vel ossi
inhaesit vel in articulo se inter duo ossa demersit.
4b.
In osse usque eo movendum est, donec laxetur is locus, qui mucronem momordit;
et tunc vel manu vel forfice telum extrahendum est; quae ratio in dentibus
quoque eiciendis est. Vix umquam ita telum non sequitur: sed si morabitur,
excuti quoque ictum aliquo ferramento poterit. Ultimum est, ubi non evellitur,
terebra iuxta forare, ab eoque foramine ad speciem litterae +vel contra telum
os excidere sic, ut lineae, quae diducuntur, ad telum spectent; eo facto id
necesse est labet et facile auferatur.
4c.
Inter duo vero ossa si per ipsum articulum perruperit, circa volnus duo membra fascis
habenisve deliganda et per has in diversas partes diducenda sunt, ut nervos
distendant; quibus extentis laxius inter ossa spatium est, ut sine difficultate
telum recipiatur. Illud videndum est, sicut in aliis locis posui, ne quis
nervus aut vena aut arteria a telo laedatur, dum id extrahitur, eadem scilicet
ratione, quae supra posita est.
5.
At si venenato quoque telo quis ictus est, isdem omnibus, si fieri potest,
etiam festinantius actis, adicienda curatio est, quae vel epoto veneno, vel a
serpente ictis adhibetur. Vulneris autem ipsius extracto telo medicina non alia
est, quam quae esset, si corpore icto nihil inhaesisset; de qua satis alio loco
dictum est.
|