1. Haec evenire in
qualibet parte corporis possunt: reliqua CERTAS SEDES habent, de quibus dicam
orsus a capite. In hoc multa variaque tubercula oriuntur: ganglia, meliceridas,
atheromata nominant aliisque etiamnum vocabulis quaedam alii discernunt, quibus
ego steatomata quoque adiciam. Quae quamvis et in cervice et in alis et in
lateribus oriri solent, per se tamen non posui, cum omnia ista mediocres
differentias habeant, ac neque periculo terreant neque diverso genere curentur.
2. Omnia vero ista et
ex parvulo incipiunt et diu paulatimque increscunt, et tunica sua includuntur. Quaedam
ex his dura ac renitentia, quaedam mollia cedentiaque sunt; quaedam spatio
nudantur, quaedam tecta capillo suo permanent; fereque sine dolore sunt. Quid
intus habeant, ut coniectura praesagiri potest, sic ex toto cognosci, nisi cum
eiecta sunt, non potest. Maxime tamen in is, quae renituntur, aut lapillis
quaedam similia aut concreti confersique pili reperiuntur: in is vero, quae
cedunt, aut melli simile aliquid aut tenui pulticulae aut quasi rassae
cartilagini aut carni hebeti et cruentae, quibus ali alique colores esse
consuerunt.
3.
Fereque ganglia renituntur: atheromati subest quasi tenuis pulticula:
meliceridi liquidior umor, ideoque pressus circumfluit: steatomati pingue
quiddam. Idque latissime
patere consuevit, resolvitque totam cutem superpositam sic, ut ea labet, cum in
ceteris sit adstrictior. Omnia derassa ante si capillis conteguntur, per
medium oportet incidi: sed steatomatis tunica quoque secanda est, ut effundatur
quicquid intus coit, quia non facile a cute et subiecta carne ea separatur: in
ceteris ipsa tunica inviolata servanda est.
4.
Protinus autem ut alba et intenta se ostendit, tum scalpelli manubriolo
deducenda a cute et carne est, eiciendaque cum eo, quod intus tenet. Si quando
tamen ab inferiore parte tunicae musculus inhaesit, ne is laedatur, superior
pars illius decidenda; at ima ibi relinquenda est. Ubi tota exempta est, committendae orae, fibulaque
his inicienda, et super medicamentum glutinans dandum est. Ubi vel tota
tunica vel aliquid ex ea relictum est, pus moventia adhibenda sunt.
|