1a. Sed ut haec neque
genere viti neque ratione curationis inter se multum distant, sic in oculis,
quae manum postulant, et ipsa diversa sunt et aliter aliterque curantur. Igitur
in superioribus palpebris vesicae nasci solent pingues gravesque, quae vix
attollere oculos sinunt, levesque pituitae cursus sed adsiduos in oculis
movent: fere vero in pueris nascuntur. –
1b. Oportet conpresso
digitis duobus oculo atque ita cute intenta scalpello transversam lineam
incidere, suspensa leviter manu, ne vesica ipsa vulneretur; ubi locus ei patefactus
est, ipsa prorumpit. Tum
digitis eam adprehendere oportet et evellere; facile autem sequitur. Dein
superinungui collyrio debet ex is aliquo, quo lippientes oculi superinunguntur;
paucissimisque diebus cicatricula inducitur. Molestius est, ubi incisa vesica est: effundit
enim umorem, neque postea, quia tenuis admodum est, potest colligi. Si
forte id incidit, eorum aliquid inponendum est, quae puri movendo sunt.
2.
In eadem palpebra supra pilorum locum tuberculum parvulum nascitur, quod a
similitudine hordei a Graecis crithe nominatur. Tunica quiddam, quod
difficulter maturescit, conprehensum est; id vel calido pane vel cera subinde
calfacta foveri oportet sic, ne nimius is calor sit sed facile ea parte sustineatur:
hac enim ratione saepe discutitur, interdum concoquitur. Si pus se ostendit,
scalpello dividi debet, et quicquid intus umoris est, exprimi; eodem deinde
vapore postea quoque foveri et superinungui, donec ad sanitatem perveniat.
3.
Alia quoque quaedam in palpebris huic non dissimilia oriuntur: sed neque utique
figurae eiusdem, et mobilia, simul atque digito vel huc vel illuc inpelluntur;
ideoque ea chalazia Graeci vocant. - Haec incidi debent, si sub cute sunt, ab
exteriore parte; si sub cartilagine, ab interiore; deinde scalpelli manubriolo
deducenda ab integris partibus sunt. Ac, si intus plaga est, inunguendum primum
lenibus, deinde acrioribus; si extra, superdandum emplastrum, quo id
glutinetur.
4a.
Unguis vero, quod pterygion Graeci vocant, est membranula nervosa oriens ab
angulo, quae nonnumquam ad pupillam quoque pervenit, eique officit; saepius a
narium, interdum etiam a temporum parte nascitur. Hunc recentem non difficile
est discutere medicamentis, quibus cicatrices in oculis extenuantur: si
inveteravit iamque ei crassitudo quoque accessit, excidi debet. Post
abstinentiam vero unius diei vel adversus in sedili contra medicum is homo
collocandus est, vel sic aversus, ut in gremium eius caput resupinus effundat.
4b.
Quidam, si in sinistro oculo vitium est, adversum; si in dextro, resupinum
collocari volunt. Alteram autem palpebram a ministro deduci oportet, alteram a
medico: sed ab hoc, si ille adversus est, inferiorem; si supinus, superiorem.
Tum idem medicus hamulum acutum, paululum mucrone intus recurvato, subicere
extremo ungui debet, eumque infigere, atque eam quoque palpebram tradere
alteri; ipse hamulo adprehenso levare unguem, eumque acu traicere linum
trahente; deinde acum ponere, lini duo capita adprehendere, et per ea erecto
ungue, si qua parte oculo inhaeret, manubriolo scalpelli deducere, donec ad
angulum veniat; deinde invicem modo remittere, modo adtrahere, ut sic et
initium eius et finis anguli reperiatur.
4c.
Duplex enim periculum est, ne vel ex ungue aliquid relinquatur, quod
exulceratum vix ullam recipiat curationem; vel ex angulo quoque caruncula
abscidatur; quae, si vehementius unguis ducitur, sequitur ideoque decipit:
abscisa patefit foramen, per quod postea semper umor descendit: rhyada Graeci
vocant. Verus ergo anguli finis
utique noscendus est; qui ubi satis constitit, non nimium adducto ungue
scalpellus adhibendus est, deinde excidenda ea membranula, ne quid ex angulo
laedatur.
4d. Eodem inde ex
melle linamentum superdandum est supraque linteolum, et aut spongia aut lana
sucida; proximisque diebus deducendus cotidie oculus est, ne cicatrice inter se
palpebrae glutinentur, siquidem id quoque tertium periculum accedit; eodemque
modo linamentum inponendum, ac novissime inunguendum collyrio, quo ulcera ad
cicatricem perducuntur. Sed ea curatio vere esse debet aut certe ante hiemem;
de qua re ad plura loca pertinente semel dixisse satis erit.
4e. Nam
duo genera curationum sunt. Alia, in quibus eligere tempus non licet, sed
utendum est eo, quod incidit, sicut in vulneribus [in fistulis]; alia, in
quibus nullus dies urguet, et expectare tutissimum [facile] est, sicut evenit
in is, quae et tarde crescunt et dolore non cruciant. In his ver expectandum
est, aut si quid magis pressit, melior tamen autumnus est quam aestas aut
hiemps, atque is ipse medius, iam fractis aestibus, nondum ortis frigoribus.
Quo magis autem necessaria pars erit, quae tractabitur, hoc quoque maiori
periculo subiecta est; et saepe, quo maior plaga facienda, eo magis haec
temporis ratio servabitur.
5. Ex
curatione vero unguis, ut dixi, vitia nascuntur, quae ipsa aliis quoque de
causis oriri solent. Interdum enim fit in angulo, parum ungue exciso vel
aliter, tuberculum, quod palpebras parum deduci patitur: encanthis Graece
nominatur. Excipi hamulo et circumcidi debet, hic quoque diligenter
temperata manu, ne quod ex ipso angulo abscidat. Tum exiguum linamentum
respergendum est vel cadmia vel atramento sutorio, inque eum angulum deductis
palpebris inserendum, supraque eodem modo deligandum, proximisque diebus
similiter nutriendum, tantum ut primis aqua egelida vel etiam frigida foveatur.
6a.
Interdum inter se palpebrae coalescunt aperirique non potest oculus. Cui malo
solet etiam illud accedere, ut palpebrae cum albo oculi cohaerescant, scilicet
cum in utroque fuit ulcus neclegenter curatum: sanescendo enim, quod diduci
potuit et debuit, glutinavit: ancyloblepharus +sub utroque vitio Graeci vocant.
Palpebrae tantum inter se cohaerentes non difficulter diducuntur, sed interdum
frustra: nam rursus glutinantur.
6b.
Experiri tamen oportet, quia bene res saepius cedit. Igitur aversum specillum
inserendum, diducendaeque eo palpebrae sunt; deinde exigua penicilla
interponenda, donec exulceratio eius loci finiatur. At ubi albo ipsius oculi
palpebra inhaesit, Heraclides Tarentinus auctor est adverso scalpello subsecare
cum magna moderatione, ut neque ex oculo neque ex palpebra quicquam abscidatur;
ac si necesse est, ex palpebra potius.
6c.
Post haec inunguatur oculus medicamentis, quibus aspritudo curatur; cottidieque
palpebra vertatur, non solum ut ulceri medicamentum inducatur, sed etiam ne
rursus inhaereat; ipsique etiam praecipiatur, ut saepe eam digitis duobus
attollat. Ego sic restitutum esse neminem memini. Meges se quoque multa
temptasse, neque umquam profuisse, quia semper iterum oculo palpebra
inhaeserit, memoriae prodidit.
7a.
Etiamnum in angulo, qui naribus propior est, ex aliquo vitio quasi parva
fistula aperitur, per quam pituita adsidue destillat: aegilopa Graeci vocant.
Idque adsidue male habet oculum; nonnumquam etiam exesso osse usque nares
penetrat. Atque interdum naturam carcinomatis habet, ubi intentae venae et
arquatae sunt, color pallet, cutis dura est et levi tactu inritatur,
inflammationemque in eas partes, quae coniunctae sunt, evocat. –
7b.
Ex his eos, qui quasi carcinoma habent, curare periculosum est: nam mortem
quoque ea res maturat; eos vero, quibus ad nares tendit, supervacuum: neque
enim sanescunt. At quibus id in angulo est, potest adhiberi curatio, cum eo ne
ignotum sit esse difficilem: quantoque angulo propius id foramen est, tanto
difficilior est, quoniam perangustum est, in quo versari manus possit.
7c.
Recenti tamen re mederi facilius est. Sed hamulo summum eius foraminis
excipiendum; deinde totum id cavum, sicut in fistulis dixi, usque ad os
excidendum; oculoque et ceteris iunctis partibus bene obtectis, os ferramento
adurendum est; vehementiusque si iam carie vexatum est, quo crassior squama
abscedat. Quidam adurentia inponunt, ut atramentum sutorium vel chalcitidem vel
aeruginem rasam; quod et tardius et non idem facit. Osse adusto curatio
sequitur eadem, quae in ceteris ustis.
8a.
Pili vero, qui in palpebris sunt, duabus de causis oculum inritare consuerunt:
nam modo palpebrae [superioris] summa cutis relaxatur et procidit; quo fit, ut
eius pili ad ipsum oculum convertantur, quia non simul cartilago quoque se
remisit; modo sub ordine naturali pilorum alius ordo subcrescit, qui protinus
intus ad oculum tendit. –
8b.
Curationes hae sunt. Si pili nati sunt, qui non debuerunt, tenuis acus ferrea
ad similitudinem hastae lata in ignem coicienda est; deinde candens, sublata
palpebra sic, ut eius perniciosi pili in conspectum curantis veniant, sub ipsis
pilorum radicibus ab angulo inmittenda est, ut ea tertiam partem palpebrae
transuat; deinde iterum tertioque usque ad alterum angulum; quo fit, ut omnes
pilorum radices adustae emoriantur. Tum superinponendum medicamentum est, quod
inflammationem prohibeat, atque ubi crustae exciderunt, ad cicatricem
perducendum.
8c.
Facillime autem id genus sanescit. Quidam aiunt acu transui iuxta pilos in
exteriorem partem palpebrae oportere eamque transmitti duplicem capillum
muliebrem ducentem; atque ubi acus transit, in ipsius capilli sinum, qua
duplicatur, pilum esse coiciendum et per eum in superiorem palpebrae partem
adtrahendum; ibique corpori adglutinandum; et inponendum medicamentum, quo foramen
glutinetur: sic enim fore, ut is pilus in exteriorem partem postea spectet.
8d. Id
primum fieri non potest, nisi in pilo longiore, cum fere breves eo loco
nascantur; deinde si plures pili sunt, necesse est longum tormentum totiens
acus traiecta magnamque inflammationem moveat. Novissime cum umor aliquis ibi
subsit, oculo et ante per pilos et tum per palpebrae foramina adfecto vix fieri
potest, ut gluten, quo vinctus est pilus, non resolvatur; eoque fit, ut is eo,
unde vi abductus est, redeat.
8e. Ea
vero curatio, quae [palpebrae laxioris] ab omnibus frequentatur, nihil habet
dubii: siquidem oportet contecto oculo mediam palpebrae cutem, sive ea superior
sive inferior est, adprehendere digitis ac sic levare; tum considerare,
quantulo detracto futurum sit, ut naturaliter se habeat. Siquidem hic quoque duo pericula circumstant: si
nimium fuerit excisum, ne contegi oculus non possit; si parum, ne nihil actum sit,
et frustra sectus aliquis sit.
8f. Qua deinde
incidendum videbitur, per duas lineas atramento notandum est sic, ut inter
oram, quae pilos continet, et propiorem ei lineam aliquid relinquatur, quod
adprehendere acus postea possit. His constitutis scalpellus adhibendus est; et
si superior palpebra, ante; si inferior, postea propius ipsis pilis incidendum;
initiumque faciendum in sinistro oculo ab eo angulo, qui tempori; in dextro ab
eo, qui naribus propior est; idque, quod inter duas lineas est, excidendum.
8g. Deinde orae
vulneris inter se simplici sutura committendae, operiendusque oculus et si
parum palpebra descendet, laxanda sutura; si nimium, aut adstringenda, aut etiam
rursus tenuis habenula est ab ulteriore ora excidenda. Ubi secta est, aliae
suturae adiciendae, quae supra tres esse non debent. Praeter haec in superiore
palpebra sub pilis ipsis incidenda linea est, uti ab inferiore parte deducti
pili susum spectent; idque, si levis inclinatio est, etiam solum satis tuetur;
inferior palpebra eo non eget.
8h. His factis,
spongia ex aqua frigida expressa super deliganda est. Postero die glutinans
emplastrum iniciendum, quarto suturae tollendae, et collyrio, quod
inflammationes reprimit, superinunguendum.
9a. Nonnumquam autem
nimium sub hac curatione excisa cute evenit, ut oculus non tegatur; idque
interdum etiam alia de causa fit: lagopthalmus Graeci appellant. In quo si
nimium palpebrae deest, nulla id restituere curatio potest; si exiguum, mederi
licet. - Paulum infra supercilium cutis incidenda est lunata figura cornibus
eius deorsum spectantibus.
9b. Altitudo esse
plagae usque ad cartilaginem debet ipsa illa nihil laesa: nam si ea incisa est,
palpebra concidit, neque attolli postea potest. Cute igitur tantum diducta fit,
ut paulum in ima oculi ora descendat hiante scilicet super plaga; in quam
linamentum coiciendum est, quod et coniungi diductam cutem prohibeat et in
medio carunculam citet; quae ubi eum locum inplevit, postea recte oculus
operitur.
10. Ut superioris
autem palpebrae vitium est, quo parum descendit ideoque oculum non contegit,
sic inferioris, quo parum susum attollitur, sed pendet et hiat, neque potest
cum superiore committi. Atque id quoque evenit interdum ex simili vitio
curationis, interdum etiam senectute: ectropion Graeci nominant. - Si ex mala
curatione est, eadem ratio medicinae est, quae supra posita est; plagae tantum
cornua ad maxillas, non ad oculum convertenda sunt: si ex senectute est, tenui
ferramento id totum extrinsecus adurendum est, deinde melle inunguendum: a quarto
die vapore aquae calidae fovendum, inunguendumque medicamentis ad cicatricem
perducentibus.
11. Haec
fere circa oculum in angulis palpebrisque incidere consuerunt. In ipso autem oculo
nonnumquam summa attollitur tunica, sive ruptis intus membranis aliquibus sive
laxatis, et similis figura acino fit: unde id staphyloma Graeci vocant. -
Curatio duplex est: altera: ad ipsas radices per medium transvere acu duo lina
ducente; deinde alterius lini duo capita ex superiore parte, alterius ex
inferiore astringere inter se; quae paulatim secando id excidunt. Altera:
in summa parte eius ad lenticulae magnitudinem excidere; deinde spodium aut
cadmiam infriare. Utrolibet autem facto, album ovi lana excipiendum et
inponendum; posteaque vapore aquae calidae fovendus oculus et lenibus
medicamentis inunguendus est.
12.
Clavi autem vocantur callosa in albo oculi tubercula, quibus nomen a figurae
similitudine est. Hos ad imam radicem perforare acu commodissimum est, infraque
eam excidere; deinde lenibus medicamentis inunguere.
13a.
Suffusionis iam alias feci mentionem, quia cum recens incidit, medicamentis
quoque saepe discutitur: sed ubi vetustior facta est, manus curationem
desiderat, quae inter subtilissimas haberi potest. De qua antequam dico, paucis
ante ipsius oculi natura indicanda est. Cuius cognitio cum ad plura loca
pertineat, tum vel praecipue ad hunc pertinet. Is igitur summas habet duas
tunicas, ex quibus superior a Graecis ceratoides vocatur. Ea, qua parte alba
est, satis crassa; pupillae loco extenuatur.
13b.
Huic inferior adiuncta est, media parte, qua pupilla est, modico foramine
concava; circa tenuis, ulterioribus partibus ipsa quoque plenior, quae
chorioides a Graecis nominatur. Hae duae tunicae, cum interiora oculi cingant,
rursus sub his coeunt, extenuataeque et in unum coactae per foramen, quod inter
ossa est, ad membranam cerebri perveniunt eique inhaerescunt. Sub his autem, qua parte pupilla est, locus vacuus
est; deinde infra rursus tenuissima tunica, quam Herophilus arachnoidem
nominavit.
13c. Ea media subsidit
*** eoque cavo continet quiddam, quod a vitri similitudine hyaloides Graeci
vocant. Id neque liquidum neque aridum est, sed quasi concretus umor, ex cuius
colore pupillae color vel niger est vel caesius, cum summa tunica tota alba
sit: id autem superveniens ab interiore parte membranula *** includit. Super
his gutta umoris est, ovi albo similis, a qua videndi facultas proficiscitur:
crystalloides a Graecis nominatur.
14a. Igitur vel ex
morbo vel ex ictu concrescit umor sub duabus tunicis, qua locum esse vacuum
proposui; isque paulatim indurescens interiori *** potentiae se opponit.
Vitiique eius plures species sunt; quaedam sanabiles, quaedam quae curationem
non admittunt. Nam si exigua suffusio est, si immobilis, colorem vero habet
marinae aquae vel ferri nitentis et a latere sensum aliquem fulgoris relinquit,
spes superest. Si magna est, si nigra pars oculi, amissa naturali figura, in
aliam vertit, si suffusioni color caeruleus est aut auri similis, si labat et
hac atque illac movetur, vix umquam succurritur.
14b. Fere vero peior
est, quom ex graviore morbo, maioribus capitis doloribus vel ictu vehementiore
orta est. Neque idonea curationi senilis aetas est, quae sine eo vitio tamen
aciem hebetem habet: at ne puerilis quidem, sed inter haec media. Oculus quoque
curationi neque exiguus neque concavus satis oportunus est. Atque ipsius
suffusionis quaedam maturitas est: expectandum igitur est, donec iam non fluere
sed duritie quadam concrevisse videatur. Ante curationem autem modico
uti cibo, bibere aquam triduo debet, pridie ab omnibus abstinere.
14c.
Post haec in advorso collocandus est, loco lucido, lumine adverso, sic ut contra
medicus paulo altius; a posteriore parte caput eius, qui curabitur, minister
contineat, ut inmobile id praestet: nam levi motu eripi acies in perpetuum
potest. Quin etiam ipse oculus, qui curabitur, inmobilior faciendus est, super
alterum lana inposita [deligata]: curari vero sinister oculus dextra manu,
dexter sinistra debet.
14d.
Tum acus admovenda est, sic acuta, ut foret, non nimium tenuis; eaque
demittenda sed recta est per summas duas tunicas medio loco inter oculi nigrum
et angulum tempori propiorem, e regione mediae suffusionis sic, ne qua vena
laedatur. Neque tamen timide demittenda est, quia inani loco excipitur; ad quem
cum ventum est, ne mediocriter quidem peritus falli potest, quia prementi nihil
renititur.
14e.
Ubi eo ventum est, inclinanda acus ad ipsam suffusionem leviterque ibi verti et
paulatim eam deducere infra regionem pupillae debet; ubi deinde eam transit,
vehementius inprimi, ut inferiori parti insidat. Si haesit, curatio expleta est: si subinde redit,
eadem acu concidenda et in plures partes dissipanda est, quae singulae et
facilius conduntur et minus late officiunt.
14f. Postea educenda
recta acus est; inponendumque lana molli exceptum ovi album, et supra, quod
inflammationem coerceat; atque ita devinciendum. Post haec opus est quiete,
abstinentia, lenium medicamentorum inunctionibus; cibo, qui postero die satis
mature datur, primum liquido, ne maxillae laborent; deinde inflammatione
finita, tali, qualis in vulneribus propositus est; quibus, ut aqua diutius
bibatur, necessario accedit.
15a. De pituitae
quoque tenuis cursu, qui oculos infestat, quatenus medicamentis agendum est,
iam explicui. Nunc ad ea veniam, quae curationem manu postulant.
Animadvertimus autem quibusdam numquam siccescere oculos, sed semper umore
tenui madere; quae res aspritudinem continuat, ex levibus momentis
inflammationes et lippitudines excitat, totam denique vitam hominis infestat;
idque in quibusdam nulla ope adiuvari potest, in quibusdam sanabile est:
15b.
quod primum [discrimen est] nosse oportet, ut alteris succurratur, alteris
manus non iniciatur. Ac primum supervacua curatio est in is, qui ab infantibus
id vitium habent, quia necessario mansurum est usque mortis diem; deinde non
necessaria etiam in is, quibus non multa, sed acris pituita est, siquidem manu
nihil adiuvantur: medicamentis et victus ratione, quae crassiorem pituitam
reddit, ad sanitatem perveniunt. Lata etiam capita vix medicinae patent.
15c.
Tum interest venae pituitam mittant quae inter calvariam et cutem sunt, an quae
inter membranam cerebri et calvariam. Superiores fere per tempora oculos
rigant; inferiores per eas membranas, quae ab oculis ad cerebrum tendunt.
Potest autem adhiberi remedium is, quae supra os fluunt; non potest is, quae
sub osse. Ac ne is quidem succurritur, quibus pituita utrimque descendit, quia
levata altera parte nihilo minus altera infestat. Quid sit autem, hac ratione
cognoscitur.
15d.
Raso capite ante ea medicamenta, quibus in lippitudine pituita suspenditur, a
superciliis usque ad verticem inlini debent. Si sicci oculi esse coeperunt,
apparet per eas venas, quae sub cute sunt, inrigari: si nihilo minus madent,
manifestum est sub osse descendere: si est umor, sed levior, duplex vitium est.
Plurimi tamen ex laborantibus
reperiuntur, quos superiores venae exerceant; ideoque pluribus etiam opitulari
licet. Idque non in Graecia tantummodo, sed in aliis quoque gentibus
celebre est, adeo ut nulla medicinae pars magis per nationes quoque exposita
sit.
15e.
Reperti in Graecia sunt, qui novem lineis cutem capitis inciderent; duabus in
occipitio rectis, una super eas transversa; deinde duabus super aures, una
inter eas item transversa; tribus inter verticem et frontem rectis. Reperti sunt,
qui a capite recte eas lineas ad tempora deducerent, cognitisque ex motu
maxillarum musculorum initiis leviter super eos cutem inciderent, diductisque
per retusos hamos oris insererent linamenta, ut neque inter se cutis antiqui
fines committerentur, et in medio caro incresceret; quae venas, ex quibus umor
ad oculos transiret, adstringeret.
15f.
Quidam etiam atramento duas lineas duxerunt a media aure ad mediam alteram
aurem; deinde a naribus ad verticem. Tum ubi lineae committebantur, scalpello
inciderunt, et post sanguinem effusum os ibidem adusserunt. Nihilo minus autem
et in temporibus et inter frontem atque calvariam eminentibus venis idem
candens ferrum admoverunt.
15g.
Frequens curatio est venas in temporibus adurere, quae fere quidem in eiusmodi
malo tument: sed tamen, ut inflentur magisque se ostendant, cervix ante modice
deliganda est, tenuibusque ferramentis et retussis venae adurendae, donec in
oculis pituitae cursus conquiescat. Id enim signum est quasi excaecatorum
itinerum, per quae umor ferebatur.
15h.
Valentior tamen medicina est, ubi tenues conditaeque venae sunt, ideoque legi
non possunt, eodem modo cervice deligata retentoque ab ipso spiritu quo magis
venae prodeant, atramento notare eas contra tempora et inter verticem ac
frontem; deinde cervice resoluta, qua notae sunt venae, incidere, et sanguinem
mittere; ubi satis fluxit, tenuibus ferramentis adurere:
15i.
contra tempora quidem timide, ne subiecti musculi qui maxillas tenent sentiant;
inter frontem vero et verticem vehementer, ut squama ab osse secedat.
Efficacior tamen etiamnum est Afrorum curatio, qui verticem usque ad os adurunt
sic, ut squamam remittat. Sed nihil melius est quam quod in Gallia est comata:
qui ibi venas in temporibus et in superiore capitis parte legunt.
15k.
Adusta quomodo curanda sint, iam explicui. Nunc illud adicio: neque ut crustae
decidant, neque ut ulcus inpleatur, adustis venis esse properandum, ne vel
sanguis erumpat vel cito pus subprimatur, cum per hoc siccescere eas partes
opus sit, per illud exhauriri opus non sit: si quando tamen sanguis eruperit,
infricanda medicamenta esse, quae sic sanguinem supprimant, ne adurant.
Quemadmodum autem venae delegendae sunt, quidque lectis is faciendum sit, cum
venero ad crurum varices, dicam.
|