1. Verum ut oculi
multiplicem curationem etiam manus exigunt, sic in auribus admodum pauca sunt,
quae in hac medicinae parte tractentur. Solet tamen evenire, vel a primo
die protinus, vel postea facta exulceratione, dein per cicatricem aure repleta,
ut foramen in ea nullum sit, ideoque audiendi usu careat. Quod ubi incidit,
specillo temptandum est, altene id repletum, an in summo tantum glutinatum sit.
Nam si alte est, prementi non cedit; si in summo, specillum protinus recipit.
2. Illud attingi non
oportet, ne sine effectus spe distentio oriatur nervorum, et ex ea mortis
periculum sit: hoc facile curatur. Nam qua cavom esse debet, vel
medicamentum aliquod inponendum est ex adurentibus, vel candenti ferro
aperiendum, vel etiam scalpello incidendum. Cumque id patefactum et iam ulcus
purum est, coicienda eo pinna est, inlita medicamento cicatricem inducente,
circaque idem medicamentum dandum, ut cutis circa pinnam sanescat; quo fit, ut
ea remota postea facultas audiendi sit.
3.
At ubi aures, in viro puta, perforatae sunt et offendunt, traicere id cavum
celeriter candente acu satis est, ut leviter eius orae ulcerentur; aut etiam
adurente medicamento idem exulcerare, postea deinde inponere id, quod purget,
tum quod eo loco repleat et cicatricem inducat.
4.
Quod si magnum id foramen est, sicut solet esse in is, qui maiora pondera
auribus gesserunt, incidere quod superest ad extremum oportet; supra deinde
oras scalpello exulcerare, et postea suere, ac medicamentum, quo glutinetur,
inponere. Tertium est, si quid ibi
curti est, sarcire. Quae res cum in labris quoque et naribus fieri possit,
eandem etiam rationem habeat, simul explicanda est.
|