1.
Curta igitur in his tribus *** ac si qua parva sunt, curari possunt; si qua
maiora sunt, aut non recipiunt curationem, aut ita per hanc ipsam deformantur,
ut minus indecora ante fuerint. Atque in aure quidem et naribus deformitas sola
timeri potest: in labris vero, si nimium contracta sunt, usui quoque necessario
iactura fit, quia minus facile et cibus adsumitur et sermo explicatur. Neque
enim creatur ibi corpus, sed ex vicino adducitur; quod in levi mutatione et
nihil +eripere et fallere oculum potest, in magna non potest.
2.
Neque senile autem corpus, neque quod mali habitus est, neque in quo
difficulter ulcera sanescunt, huic medicinae idoneum est, quia nusquam celerius
cancer occupat aut difficilius tollitur. Ratio curationis eiusmodi est: id, quod
curtum est, in quadratum derigere; ab interioribus eius angulis lineas
transversas incidere, quae citeriorem partem ab ulteriore ex toto deducant;
deinde ea, quae sic resolvimus, in unum adducere.
3.
Si non satis iunguntur, ultra lineas, quas ante fecimus, alias duas lunatas et
ad plagas conversas immittere, quibus summa tantum cutis diducatur: sic enim
fit, ut facilius quod adducitur sequi possit; quod non est cogendum, sed ita
adducendum, ut ex facili subsequatur et dimissum non multum recedat. Interdum
tamen ab altera parte cutis *** aut omnino adducta deformem, quem reliquit,
locum reddit. Eiusmodi loci altera pars incidenda, altera intacta habenda est.
4.
Ergo neque ex imis auribus neque ex medio naso imisve narum partibus neque ex
angulis labrorum quicquam adtrahere temptabimus: utrimque autem petemus, si
quid summis auribus, si quid imis, si quid aut medio naso aut mediis naribus
aut mediis labris deerit. Quae tamen interdum etiam duobus locis curta esse
consuerunt: sed eadem ratio curandi est. Si cartilago in eo, quod incisum est,
eminet, excidenda est: neque enim aut glutinatur aut acu tuto traicitur. Neque longe tamen excidi debet, ne inter
duas oras liberae cutis utrimque coitus puris fieri possit.
5. Tum iunctae orae
inter se suendae sunt utrimque cute adprehensa, et qua priores lineae sunt, ea
quoque suturae iniciendae sunt. Siccis locis ut in naribus inlita spuma argenti
satis proficit. In ulteriores vero lunatasque plagas linamentum dandum est, ut
caro increscens vulnus impleat; summaque cura quod ita sutum est, tuendum esse
apparere ex eo potest, quod de cancro supra posui. Ergo etiam tertio quoque die
fovendum erit vapore aquae calidae, rursusque idem medicamentum iniciendum;
fereque septimo die glutinatum est. Tum suturae eximi, et ulcus ad sanitatem
perduci debet.
|