Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Cornelius Celsus
De medicina

IntraText CT - Text

  • Liber septimus
    • Caput XII. De oris vitiis, quae manu et ferro curantur.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XII. De oris vitiis, quae manu et ferro curantur.

1a. In ore quoque quaedam manu curantur. Ubi in primis dentes nonnumquam moventur, modo propter radicum inbecillitatem, modo propter gingivarum arescentium vitium. - Oportet in utrolibet candens ferramentum gingivis admoveri, ut attingat leviter, non insidat. Adustae gingivae melle inlinendae et mulso eluendae sunt. Ut pura ulcera esse coeperunt, arida medicamenta infrianda sunt ex is, quae reprimunt. Si vero dens dolores movet eximique eum, quia medicamenta nihil adiuvant, placuerit, circumradi debet, ut gingivae ab eo resolvantur; tum is concutiendus est.

1b. Eaque facienda, donec bene moveatur: nam dens haerens cum summo periculo evellitur, ac nonnumquam maxilla loco movetur; idque etiam maiore periculo in superioribus dentibus fit, quia potest tempora oculosve concutere. Tum, si fieri potest, manu; si minus, forfice, dens excipiendus est. Ac si exessus est, ante [id foramen] vel linamento vel bene adcommodato plumbo replendus est, ne sub forfice confringatur.

1c. Recta vero forfex ducenda est, ne inflexis radicibus os rarum, cui dens inhaeret, parte aliqua frangat. Neque ideo nullum eius rei periculum est utique in dentibus brevibus, qui fere longiores radices non habent: saepe enim forfex cum dentem conprehendere non possit aut frustra conprehendat, os gingivae prehendit et frangit. Protinus autem ubi plus sanguinis profluit, scire licet, aliquid ex osse fractum esse.

1d. Ergo specillo conquirenda est testa, quae recessit, et volsella protrahenda est. Si non sequitur, incidi gingiva debet, donec labans ossis testa recipiatur. Quod si factum statim non est, indurescit extrinsecus maxilla, ut is hiare non possit. Sed inponendum calidum ex farina et fico cataplasma est, donec ibi pus moveatur; tum incidi gingiva debet.

1e. Pus quoque multum profluens ossis fracti nota est: itaque etiam tum id extrahi convenit; nonnumquam etiam eo laeso fistula fit, quae eradi debet. Dens autem scaber, qua parte niger, radendus inlinendusque rosae flore contrito, cui gallae quarta pars et altera murrae sit adiecta; continendumque ore crebro vinum meracum; atque in eo casu velandum caput, ambulatione multa, frictione capitis, cibo non acri utendum. At si ex ictu vel alio casu aliquid labant dentes, auro cum is, qui bene haerent, vinciendi sunt; continendaque ore reprimentia, ut vinum, in quo malicorium decoctum, aut in quo galla candens coniecta sit.

1f. Si quando etiam in pueris ante alter dens nascitur quam prior excidat, is qui cadere debuit circumpurgandus et evellendus est: is qui natus est in locum prioris cotidie digito adurgendus, donec ad iustam magnitudinem perveniat. Quotienscumque dente exempto radix relicta est, protinus ea quoque ad id facta forfice, quam rizagran Graeci vocant, eximenda est.

2. Tonsillas autem, quae post inflammationes induruerunt, antiades autem a Graecis appellantur, cum sub levi tunica sint, oportet digito circumradere et evellere: si ne sic quidem resolvuntur, hamulo excipere et scalpello excidere; tum ulcus aceto eluere et inlinere vulnus medicamento, quo sanguis supprimitur.

3a. Uva si cum inflammatione descendit, dolorique est et subrubicundi coloris, praecidi sine periculo non potest: solet enim multum sanguinem effundere: itaque melius est is uti, quae alias proposita sunt. Si vero inflammatio quidem nulla est, nihilo minus autem ultra iustum modum a pituita deducta sit, et est tenuis, acuta, alba, praecidi debet; itemque si ima livida et crassa, summa tenuis est. Neque quicquam commodius est quam volsella prehendere, sub eaque quod volumus excidere.

3b. Neque enim ullum periculum est, ne plus minusve praecidatur, cum liceat tantum infra volsellam relinquere, quantum [in]utile esse manifestum est; idque praecidere, quo longior uva est quam esse naturaliter debet. Post curationem eadem facienda sunt, quae in tonsilla his proxime posui.

4. Lingua vero quibusdam cum subiecta parte a primo [natali] die vincta est, qui ob id ne loqui quidem possunt. - Horum extrema lingua volsella prehendenda est, sub eaque membrana incidenda, magna cura habita, ne venae quae iuxta sunt violentur et profusio[ne] sanguinis noceat. Reliqua curatio vulneris in prioribus posita est. Et plerique quidem ubi consanuerunt, locuntur: ego autem cognovi, qui succisa lingua cum abunde super dentes eam promeret, non tamen loquendi facultatem consecutus est. Adeo in medicina, etiam ubi perpetuum est, quod fieri debet, non tamen perpetuum est id, quod sequi convenit.

5. Sub lingua quoque interdum aliquid abscedit, quod fere consistit in tunica doloresque magnos movet. - Quo, si exiguum est, incidi semel satis est; si maius, summa cutis usque ad tunicam excidenda est; deinde utrimque orae hamulis excipiendae et tunica undique circumdato liberanda *** est, magna diligentia per omnem curationem habita, ne qua maior vena incidatur.

6. Labra autem saepe finduntur eaque res habet cum dolore etiam hanc molestiam, quod sermo prohibetur; qui subinde eas rimas cum dolore diducendo sanguinem citat. Sed has, si in summo sunt, medicamentis curare commodius est, quae ad ulcera oris fiunt. Si vero altius descenderunt, necessarium est tenui ferramento adurere; quod spathae simile quasi transcurrere, non inprimi debet. Postea facienda eadem sunt, quae in auribus adustis exposita sunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License