1.
At in cervice inter cutem et asperam arteriam tumor increscit: bronchocelen
Graeci vocant; quo modo caro hebes, modo umor aliquis melli aquaeve similis
includitur, interdum etiam minutis ossibus pili inmixti. Ex quibus quicquid
est, tunica continetur. - Potest autem adurentibus medicamentis curari, quibus
summa cutis cum subiecta tunica exestur. Quo facto, sive umor est, profluit;
sive quid densius, digitis educitur; tum ulcus sub linamentis sanescit.
2. Sed
scalpelli curatio brevior est. Medio tumore una linea inciditur usque ad
tunicam; deinde vitiosus sinus ab integro corpore separatur digito, totusque
cum velamento suo eximitur. Tum aceto, cui vel salem vel nitrum aliquis
adiecit, *** eluitur, oraeque una sutura iunguntur; ceteraque eadem quae in
aliis suturis superiniciuntur leviterque inde, ne fauces *** urgeatque,
deligatur. Si quando autem tunica eximi non potuerit, intus inspergenda
adurentia; linamentisque id curandum est et ceteris pus moventibus.
|