Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Cornelius Celsus
De medicina

IntraText CT - Text

  • Liber septimus
    • Caput XIV. De umbilici vitiis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XIV. De umbilici vitiis.

1. Sunt etiam circa umbilicum plura vitia, de quibus propter raritatem inter auctores parum constet. Verisimile est autem id a quoque praetermissum, quod ipse non cognoverat; a nullo id, quod non viderat, fictum. Commune omnibus est umbilicum indecore prominere: causae requiruntur. Meges tres has posuit: modo intestinum eo inrumpere; modo omentum; modo umorem. Sostratus nihil de omento dixit: duobus isdem adiecit carnem ibi interdum increscere, eamque modo integram esse, modo carcinomati similem.

2. Gorgias ipse quoque omenti mentionem omisit: sed eadem tria causatus, spiritus quoque interdum eo dixit inrumpere. Heron omnibus his quattuor positis, et omenti mentionem habuit et eius, quod *** simul et omentum et intestinum habuerit. Quid autem horum sit, his indiciis cognoscitur. Ubi intestinum prolapsum est, tumor neque durus neque mollis est, omni frigore minuitur: non solum sub omni calore sed etiam retento spiritu crescit.

3. Sonat interdum, atque ubi resupinatus est aliquis, delapso intestino ipse desidit. Ubi vero omentum est, cetera similia sunt; tumor mollior et, ab ima parte latus, extenuatus in vertice est; si quis adprehendit, elabitur. Ubi utrumque est, indicia quoque mixta sunt, et inter utrumque mollities: at caro durior est, semperque etiam resupinato corpore tumet, prementique non cedit, prioribus facile cedentibus. Si vitiosa est, easdem notas habet, quas in carcinomate exposui.

4. Umor autem si premitur, circumfluit: at spiritus pressus cedit, sed protinus redit, resupinato quoque corpore tumorem in eadem figura tenet. Ex his id, quod ex spiritu vitium est, medicinam non admittit; caro quoque carcinomati similis cum periculo tractatur; itaque omittenda est. Sana excidi debet idque vulnus linamentis curari. Umorem quidem *** vel inciso summo tumore effundunt, et vulnus isdem linamentis curant. In reliquis variae sententiae sunt.

5. Ac resupinandum quidem corpus esse res ipsa testatur, ut in uterum, sive intestinum sive omentum est, delabatur. Sinus vero umbilici tum vacus a quibusdam duabus regulis exceptus est, vehementerque earum capitibus deligatis ibi emortus: a quibusdam, ad imum acu traiecta duo lina ducente, deinde utriusque lini duobus capitibus diversae partes adstrictae; quod in uva quoque oculi fit: nam sic id, quod supra vinculum est, moritur.

6. Adiecerunt quidam, ut antequam vincirent, summum una linea inciderent exciderentque: quo facilius digito demisso quod illuc inrupisset depellerent; tum deinde vinxerunt. Sed abunde est iubere spiritum continere, ut tumor quantus maximus esse potest, se ostendat; tum imam basem eius atramento notare, resupinatoque homine digitis tumorem eum premere, ut, si quid delapsum non est, manu cogatur.

7. Post haec umbilicum adtrahere, et qua nota atramenti est, lino vehementer adstringere; deinde partem superiorem aut medicamentis aut ferro adurere, donec emoriatur, atque ut cetera usta ulcus nutrire. Idque non solum ubi intestinum vel omentum vel utrumque est, sed etiam ubi umor est, optime proficit. Sed ante quaedam visenda sunt, ne quod ex vinculo periculum sit. Nam curationi neque infans neque aut robustus annis aut senex aptus est, sed *** a septimo fere anno ad quartum decimum.

8. Deinde ei corpus idoneum est id, quod integrum est: at quod mali habitus est, quodve papulas, inpetiginem, similiaque habet, idoneum non est. Levibus quoque tumoribus facile subvenitur: at in eorum, qui nimis magni sunt, curatione periculum est. Tempus autem anni autumnale et hibernum vitandum; ver est idoneum maxime ac prima aestas non aliena est. Praeter haec abstinere pridie debet; neque id satis est, sed alvus quoque ei ducenda est, quo facilius omnia, quae excesserunt, intra uterum considant.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License