1.
Aquam is, qui hydropici sunt, emitti oportere alias dixi: nunc quemadmodum
fiat, dicendum est. Quidam autem sub umbilico, fere quattuor interpositis
digitis, in sinistra parte; quidam ipso umbilico perforato id facere
consuerunt: quidam cute primum adusta, deinde interiore abdomine inciso, quia,
quod per ignem divisum est, minus celeriter coit. Ferramentum autem demittitur,
magna cura habita, ne qua vena incidatur. Id tale esse debet, ut fere tertiam
digiti partem latitudo mucronis impleat; demittendumque ita est, ut membranam
quoque transeat, qua caro ab interiore parte finitur;
2.
eo tum plumbea aut aenea fistula coicienda est, vel recurvatis in exteriorem
partem labris, vel in media circumsurgente quadam mora, ne tota intus delabi
possit. Huius ea pars, quae intrat, paulo longior esse debet quam quae extra,
ut ultra ulteriorem membranam procedat. Per hanc effundendus umor est; atque
ubi maior pars eius evocata est, cludenda demisso linteolo fistula est, et in
vulnere, si ustum non est, relinquenda; deinde per insequentes dies circa
singulas heminas emittendum, donec nullum aquae vestigium appareat. Quidam
tamen etiam non usta cute protinus fistulam recipiunt, et super vulnus spongiam
expressam deligant; deinde postero die rursus fistulam demittunt (quod recens
vulnus paulum diductum patitur), ut, si quid umoris superest, emittatur; idque
bis ita fecisse contenti sunt.
|