1. Nonnumquam autem
venter ictu aliquo perforatur, sequiturque ut intestina evolvantur. Quod ubi incidit, protinus
considerandum est, an ea integra sint, deinde an is color suus maneat. Si
tenvius intestinum perforatum est, nihil profici posse iam rettuli. Latius
intestinum sui potest, non quo certa fiducia sit, sed quo[d] dubia spes certa
desperatione sit potior: interdum enim glutinatur. Tum si utrumlibet intestinum
lividum aut pallidum aut nigrum est, quibus illud quoque necessario accedit, ut
sensu careat, medicina omnis inanis est.
2.
Si vero adhuc ea sui coloris sunt, cum magna festinatione succurrendum est:
momento enim alienantur, externo et insueto spiritu circumdato. Resupinandus autem homo est coxis erectioribus; et
si angustius vulnus est, quam ut intestina commode refundantur, incidendum est,
donec satis pateat. Ac si iam sicciora sunt intestina, perluenda aqua
sunt, cui paulum admodum olei sit adiectum. Tum minister oras ulceris leviter
diducere manibus suis vel etiam duobus hamis interiori membranae iniectis
debet: medicus priora semper intestina, quae posteriora prolapsa sunt, condere
sic, ut orbium singulorum locum servet.
3.
Repositis omnibus, leviter homo concutiendus est; quo fit, ut per se singula
intestina in suas sedes deducantur et in his considant. His conditis, omentum
quoque considerandum est, ex quo, si quid iam nigri [emortui] est, forfice
excidi debet; si quid integrum est, leviter super intestina deduci. Sutura
autem neque summae cutis neque interioris membranae per se satis proficit, sed
utriusque.
4.
Et quidem duobus linis inicienda est, spissior quam alibi, quia et rumpi
facilius motu ventris potest, et non aeque magnis inflammationibus pars ea
exposita est. Igitur in duas acus fila coicienda, eaeque duabus manibus
tenendae; et prius interiori membranae sutura inicienda est sic, ut sinistra
manus in dexteriore ora, in sinisteriore dextra a principio vulneris orsa ab
interiore parte in exteriorem acum mittat. Quo fit, ut ab intestinis ea quidem pars semper acuum sit, quae retusa est.
5. Semel utraque parte
traiecta, permutandae acus inter manus sunt, ut ea sit in dextra, quae fuit in
sinistra; ea veniat in sinistram, quam dextra continuit; iterumque eodem modo
per oras immittendae sunt; atque ita tertio et quarto deincepsque permutatis
inter manus acubus, plaga includenda. Post haec eadem fila, eaedemque acus ad
cutem transferendae, similique ratione ei quoque parti sutura inicienda, semper
ab interiore parte acubus venientibus, semper inter manus traiectis. Dein glutinantia
inicienda, quibus aut spongiam aut sucidam lanam ex aceto expressam accedere
debere manifestius est, quam ut semper dicendum sit. Inpositis his, leviter deligari venter debet.
|