1. Venio autem ad ea,
quae in naturalibus partibus circa testiculos oriri solent; quae quo facilius
explicem, prius ipsius loci natura paucis proponenda est. Igitur testiculi
simile quiddam medullis habent: nam sanguinem non emittunt et omni sensu
carent: dolent autem in ictibus et inflammationibus tunicae, quibus i
continentur. Dependent vero ab inguinibus per singulos nervos, quos cremasteras
Graeci vocant, cum quorum utroque binae descendunt et venae et arteriae. Haec
autem tunica conteguntur tenui, nervosa, sine sanguine, alba, quae elytroides a
Graecis nominatur.
2. Super ea valentior
tunica est, quae interiori vehementer ima parte inhaeret: darton Graeci vocant.
Multae deinde membranulae venas et arterias eosque nervos conprehendunt; atque
inter duas quoque tunicas a superioribus partibus leves parvulaeque sunt.
Hactenus propria utrique testiculo velamenta et auxilia sunt: communis deinde
utrique omnibusque interioribus sinus est, qui iam conspicitur a nobis: oscheon
Graeci, scrotum nostri vocant; isque ab ima parte mediis tunicis leviter
innexus est, a superiore tantum circumdatus.
3. Sub hoc igitur plura
vitia esse consuerunt; quae modo ruptis tunicis, quas ab inguinibus incipere
proposui, modo his integris fiunt. Siquidem interdum vel ex morbo primum
inflammatur, deinde postea pondere abrumpitur; vel ex ictu aliquo protinus
rumpitur tunica, quae diducere ab inferioribus partibus intestina debuit; tum
pondere eo devolvitur aut omentum aut etiam intestinum; idque ibi reperta via
paulatim ab inguinibus in inferiores quoque partes nissum subinde nervosas
tunicas et ob id eius rei patientes diducit: enterocelen et epiplocelen Graeci
vocant: apud nos indecorum sed commune his hirneae nomen est.
4. Deinde, si descendit
omentum, numquam in scroto tumor tollitur, sive inedia fuit, sive corpus huc
illucve conversum aut aliquo modo conlocatum est; itemque, si retentus est
spiritus, non magnopere increscit; tactu vero inaequalis est et mollis et
lubricus. At si intestinum quoque descendit, tumor is sine inflammatione
modo minuitur, modo increscit estque fere sine dolore et cum mollitie. Cum
quiescit aliquis aut iacet, interdum ex toto desidit; interdum sic dividitur,
ut in scroto exiguae reliquiae maneant.
5.
At clamore et satietate, et si sub aliquo pondere is homo nisus est, crescit:
frigore omni contrahitur, calore diffunditur; estque tum scrotum et rotundum et
tactu leve: idque, quod subest, lubricum est; si pressum est, ad inguina revertitur,
dimissumque iterum cum quodam quasi murmure devolvitur. Et id quidem in levioribus malis evenit:
nonnumquam autem stercore accepto vastius tumet, retroque compelli non potest,
adfertque tum dolorem et scroto et inguinibus et abdomini.
6. Nonnumquam stomachus
quoque adfectus primum rufam bilem per os reddit, deinde viridem, quibusdam
etiam nigram. Integris vero membranis interdum eam partem umor distringit.
Atque eius quoque species duae sunt: nam vel inter tunicas is increscit vel in
membranis, quae ibi circa venas et arterias sunt, ubi eae gravatae
occallverunt. Ac ne ei quidem umori, qui inter tunicas est, una sedes est: nam
modo inter summam et mediam, modo inter mediam et imam consistit.
7. Graeci communi
nomine, quicquid est, hydrocelen appellant: nostri, ut scilicet nullis
discriminibus satis cognitis, haec quoque sub eodem nomine quo priora habent.
Signa autem quaedam communia sunt, quaedam propria: communia, quibus umor
deprehenditur; propria, quibus locus. Umorem subesse discimus, si tumor est
numquam ex toto se remittens, sed interdum levior aut propter famem aut propter
febriculam, maximeque in pueris; isque mollis est, si non nimius umor subest:
at si is vehementer increvit, renititur sicut uter repletus et arte adstrictus.
8. Venae quoque in
scroto inflantur, est, si digito pressimus, cedit umor circumfluensque id, quod
non premitur, attollit et tamquam in vitro cornuve per scrotum apparet, estque,
quantum in ipso est, sine dolore. Sedes autem eius sic deprehenditur. Si inter summam mediamque tunicam est,
cum digitis duobus pressimus, paulatim umor inter eos *** revertens subit;
scrotum +ipsius albidius: si ducitur, aut nihil aut parvulum intenditur;
testiculus ea parte neque visu neque tactu sentitur.
9. At si sub media
tunica est, intentum scrotum magis se attollit, adeo ut superior coles sub tumore
eo delitescat. Praeter haec aeque integris tunicis ramex innascitur: cirsocelen
Graeci appellant. Venae intumescunt, eaeque intortae conglomerataeque a
superiore parte vel ipsum scrotum inplent vel mediam tunicam vel imam: interdum
etiam sub ima tunica circa ipsum testiculum nervumque eius increscunt.
10. Ex his eae, quae in
ipso scroto sunt, oculis patent: eae vero, quae mediae imaeve tunicae insident,
ut magis conditae non aeque quidem cernuntur, sed tamen etiam visui subiectae
sunt, praeterquam quod et tumoris aliquid est pro venarum magnitudine ac modo,
et id prementi magis renititur ac per ipsos venarum toros inaequale est et, qua
parte id est, testiculus magis iusto dependet. Cum vero etiam super ipsum testiculum
nervumque eius id malum increvit, aliquanto longius testiculus ipse descendit,
minorque altero fit, ut pote alimento amisso. Raro sed aliquando caro
quoque inter tunicas increscit: sarcocelen Graeci vocant.
11.
Interdum etiam ex inflammatione tumet ipse testiculus, ac febres quoque adfert;
et nisi celeriter ea inflammatio conquievit, dolor ad inguina atque ilia
pervenit, partesque eae intumescunt; nervus, ex quo testiculus dependet,
plenior fit simulque indurescit. Super haec inguen quoque nonnumquam +varice
inplicetur: bubonocelen appellant.
|