1. His cognitis, de
curatione dicendum est, in qua quaedam communia omnium sunt, quaedam propria
singulorum. Prius de communibus dicam. Loquar autem nunc de is, quae scalpellum
desiderant: nam vel quae sanari non possunt, vel aliter nutriri debeant,
dicendum erit, simul ad species singulas venero. Inciditur autem interdum inguen, interdum scrotum.
In utraque curatione homo ante triduum bibere aquam, pridie abstinere etiam a
cibo debet: ipso autem die collocari supinus; deinde si inguen incidendum est,
idque iam pube contegitur, ante radendum est; et tunc extenso scroto, ut cutis
inguinis intenta sit, id incidendum sub imo ventre, qua cum abdomine tunicae
inferiores committuntur.
2. Aperiendum autem
audacter est, donec summa tunica, quae ipsius scroti est, incidatur,
perveniaturque ad eam, quae media. Plaga facta foramen deorsum versus subest.
In id demittendus est sinistrae manus digitus index, ut deductis
intervenientibus membranulis sinum laxet. Minister autem sinistra manu conprehendens
scrotum susum versum [eum] debet extendere, et quam maxime ab inguinibus
abducere, primum cum ipso testiculo, dum medicus omnes membranulas, quae supra
mediam tunicam sunt, si digito deducere non potest, scalpello abscidat; deinde
sine eo, ut is delapsus ipsi plagae iungatur digitoque inde promatur, et super
ventrem cum duabus suis tunicis collocetur.
3. Inde si qua vitiosa
sunt, circumcidenda sunt; in quibus cum multae venae discurrant, tenuiores
quidem protinus praecidi possunt; maiores vero ante longiore lino deligandae
sunt, ne periculose sanguinem fundant. Si media tunica vexata erit aut
sub ea malum increverit, excidenda erit sic, ut alte ad ipsum inguen
praecidatur. Infra tamen non tota demenda est: nam quod ad basin testiculi
vehementer cum ima tunica conexum est, excidi sine summo periculo non potest;
4. itaque ibi
relinquendum est. Idem in ima quoque tunica, si laesa est, faciendum
est. Sed non a summa inguinis plaga verum infra paulum ea abscidenda, ne laesa
abdominis membrana inflammationes moveat. Neque tamen nimium ex ea susum
relinquendum est, ne postea sinuetur et sedem eidem malo praestet. Purgatus ita
testiculus per ipsam plagam cum venis et arteriis et nervo suo leviter
demittendus est, videndumque, ne sanguis in scrotum descendat neve concretus
aliquo loco maneat.
5.
Quae ita fient, si venis vinciendo medicus prospexerit: lina, quibus capita
earum continebuntur, extra plagam dependere debebunt; quae pure orto sine ullo
dolore excident. Ipsi autem plagae iniciendae duae fibulae sunt, et insuper
medicamentum, quo glutinetur. Solet autem interdum ab altera ora necessarium
esse aliquid excidi, ut cicatrix maior et latior fiat. Quod ubi incidit,
linamenta super non fulcienda sed leviter tantum ponenda sunt, supraque ea,
quae inflammationem repellant, id est ex aceto vel lana sucida vel spongia:
cetera eadem, quae, ubi pus moveri debet, adhibenda sunt.
6.
At cum infra incidi oportet, resupinato homine subicienda sub scroto sinistra
manus est; deinde id vehementer adprehendendum et incidendum. Si parvolum est,
quod nocet, modice, ut tertia pars integra ad sustinendum testiculum infra relinquatur;
si maius est, etiam amplius, ut paulum tantummodo ad imum, cui testiculus
insidere possit, integrum maneat. Sed primo rectus scalpellus quam levissima
manu teneri debet, donec scrotum ipsum diducat; tum inclinandus mucro est, ut
transversa membrana secet, quae infra summam mediamque tunicam sunt.
7.
Ac si vitium in proximo est, mediam tunicam attingi non oportet: si sub illa
quoque conditur, etiam illa incidenda est, sicut tertia quoque, si illa vitium
tegit. Ubicumque autem repertum est malum, ministrum ab inferiore parte
exprimere moderate scrotum oportet; medicum digito manubriolove scalpelli
deductam inferiore parte tunicam extra conlocare; deinde eam ferramento, quod a
similitudine corvom vocant, incidere sic, ut intrare duo digiti, index et
medius, possint.
8.
His deinde *** coniectis, excipienda reliqua pars tunicae, et inter digitos
scalpellus inmittendus est, eximendumque aut effundendum quicquid est noxium.
Quamcumque autem tunicam quis violavit, illam quoque debet excidere; ac mediam
quidem, ut supra dixi, quam altissime ab inguine; imam autem paulum infra.
Ceterum antequam excidantur, eae quoque vinciri lino summae debent et eius lini
capita extra plagam relinquenda sunt, sicut in aliis quoque [venis,] quae id
requisierint. Eo facto, testiculus
intus reponendus est, oraeque scroti suturis inter se committendae, neque
paucis, ne parum glutinentur et longior fiat curatio; neque multis, ne
inflammationem augeant.
9. Atque hic quoque
videndum est, ne quid in scroto sanguinis maneat. Tum inponenda
glutinantia sunt. Si quando autem in scrotum sanguis defluxit aliquidve
concretum ex eo descendit, incidi subter id debet, purgatoque eo spongia acri
aceto madens circumdari. Deligatum autem vulnus omne, quod ex his causis factum
est, si dolor nullus est, quinque primis diebus non est resolvendum, sed bis
die tantum aceto inroranda lana vel spongia: si dolor est, tertia die resolvendum,
et ubi fibulae sunt, eae incidendae; ubi linamentum, id inmutandum est rosaque
et vino madefaciendum id, quod inponitur.
10.
Si inflammatio increscit, adiciendum prioribus cataplasma ex lenticula et melle
vel malicorio, quod in austeri vino coctum sit, vel ex his mixtis. Si sub his
inflammatio non conquieverit, post diem quintum multa calida aqua vulnus
fovendum, donec scrotum ipsum et extenuetur et rugosius fiat; tunc inponendum
cataplasma ex triticea farina, cui resina pinea adiecta sit; quae ipsa, si
robustus cubat, ex aceto; si tener, ex melle coquenda sunt.
11.
Neque dubium est, quodcumque inditum est, si magna inflammatio est, quin ea,
quae pus movent, inponenda sint. Quod si pus in ipso scroto ortum est, paulum
id incidi debet, ut exitus detur; linamentumque eatenus ponendum est, ut
foramen tegat. Inflammatione finita, propter nervos priore cataplasmate, dein
cerato utendum. Haec proprie ad eiusmodi vulnera pertinent. Cetera et in
curatione et in victu similia is esse debent, quae in alio quoque vulnerum
genere praecepimus.
|