1. His
propositis ad singulas species veniendum est. Ac si cui paulo puero
intestinum descendit, ante scalpellum experienda vinctura est. Fascia eius rei
causa fit, cui imo loco pila adsuta est ex panniculis facta, quae ad
repellendum intestinum ipsi illi subicitur; deinde reliqua fasciae pars arte
circumdatur; sub quo saepe et intus conpellitur intestinum et inter se tunicae
glutinantur.
2.
Rursus si aetas processit, multumque intestini descendisse ex tumore magno
patet, adiciunturque dolor et vomitus, quae stercore ex cruditate eo delapso
fere accidunt, scalpellum adhiberi sine pernicie non posse manifestum est:
levandum tantummodo malum et per alias curationes extrahendum est. Sanguis
mitti ex brachio debet; deinde, si vires patiuntur, inperanda tridui
abstinentia est; si minus, certe pro vi corporis quam longissima.
3.
Eo vero tempore superhabendum cataplasma ex lini semine, quod ante aliquis ex
mulso decoxerit. Post haec et farina hordiacia cum resina inicienda, et is
demittendus in solium aquae calidae, cui oleum quoque adiectum sit; dandumque
aliquid cibi lenis calidi. Quidam etiam alvum ducunt; id deducere aliquid in
scrotum potest, educere ex eo non potest. Per ea vero, quae supra scripta sunt,
levato malo, si quando alias dolor reverterit, eadem modo valere qvae novimus
erunt facienda.
4.
Sine dolore quoque si multa intestina prolapsa sunt, secari supervacuum est,
non quo non excludi a scroto possint, nisi tamen inflammatio prohibuit, sed quo
repulsa inguinibus inmorentur ibique tumorem excitent, atque ita fiat mali non
finis sed mutatio. At in eo, quem scalpello curari oportebit, simul atque ad
mediam tunicam vulnus in inguine factum pervenerit, duobus hamulis ea iuxta
ipsas oras adprehendi debebit, cum deductis omnibus membranulis medicus eam
liberet. Neque enim cum periculo laeditur, quae excidenda est, cum intestinum
esse nisi sub ea non possit.
5.
Ubi deducta autem erit, ab inguine usque ad testiculum incidi debebit sic, ne
is ipse laedatur; tum excidi. Fere tamen hanc curationem puerilis aetas et
modicum malum recipit. Si vir robustus est maiusque id vitium est, extrahi
testiculus non debet, sed in sua sede permanere. Id hoc modo fit. Inguen eadem
ratione usque ad mediam tunicam scalpello aperitur, eaque tunica eodem modo
duobus hamis excipitur sic, ut a ministro testiculus eatenus contineatur, ne
per vulnus exeat;
6.
tum ea tunica deorsum versus scalpello inciditur, sub ea index digitus
sinistrae manus ad imum testiculum demittitur, eumque ad plagam conpellit;
deinde dextrae manus duo digiti, pollex atque index, venam et arteriam et
nervum tunicamque eorum a superiore tunica deducunt. Quod si aliquae
membranulae prohibent, scalpello resolvuntur, donec ante oculos tota iam tunica
sit. Excisis, quae excidenda sunt, repositoque testiculo, ab ora quoque eius
vulneris, quod in inguine est, demenda habenula paulo latior est, quo maior plaga
sit et plus creare carnis possit.
|