Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Cornelius Celsus
De medicina

IntraText CT - Text

  • Liber septimus
    • Caput XXI. De omenti in scrotum prolapsi curatione.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XXI. De omenti in scrotum prolapsi curatione.

1a. At si omentum descendit, eodem quidem modo quo supra scriptum est, aperiendum inguen, deducendaeque tunicae sunt. Considerandum autem, maiorne is modus an exiguus sit. Nam quod parvulum est, super inguen in alvum vel digito vel averso specillo repellendum est; si plus est, sinere oportet dependere, quantum ex utero prolapsum est, idque adurentibus medicamentis inlinere, donec emoriatur et excidat.

1b. Quidam hic quoque duo lina acu traiciunt, binisque singulorum capitibus diversas partes adstringunt, sub quo aeque sed tardius emoriatur. Adicitur tamen hic quoque celeritati, si omentum super vinculum linitur medicamentis, quae sic exedunt, ne erodant: septa Graeci vocant.

1c. Fuerunt etiam qui omentum forfice praeciderent, quod in parvolo non est necessarium; si maius est, potest profusionem sanguinis facere, siquidem omentum quoque venis quibusdam etiam maioribus inligatum est. Neque vero si discusso ventre id prolapsum forfice praeciditur, cum et emortuum sit et aliter tutius avelli non possit, inde huc exemplum transferendum est. Vulnus autem curari, si reiectum omentum est, sutura debet; si amplius fuit et extra emortum est, excisis oris, sicut supra positum est.

2. Si vero umor intus est, incidendum est in pueris quidem inguen, nisi in his quoque id liquoris eius maior modus prohibet; in viris vero et ubicumque multus umor subest, scrotum. Deinde si inguen incisum est, ea protractis tunicis umor effundi debet; si scrotum et sub hoc protinus vitium est, nihil aliud quam umor effundendus abscidendaeque membranae sunt, si quae eum continuerunt; deinde eluendum id ex aqua, quae vel salem adiectum vel nitrum habeat; si sub media imave tunica, totae eae extra scrotum conlocandae excidendaeque sunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License