1. Ramex autem, si
super ipsum scrotum est, adurendus est tenuibus et acutis ferramentis, quae
ipsis venis infigantur, cum eo ne amplius quam has urant; maximeque, ubi inter
se implicatae glomerantur, eo ferrum id admovendum est. Tum super farina
ex aqua frigida subacta inicienda est, utendumque eo vinculo, quod idoneum esse
ani curationibus posui. Tertio die lenticula cum melle inponenda est; post
eiectis crustis ulcera melle purganda, rosa inplenda, ad cicatricem aridis
linamentis perducenda sunt.
2.
Quibus vero super mediam tunicam venae tument, incidendum inguen est, atque
tunica promenda; ab ea venae digito vel manubriolo scalpelli separandae. Qua
parte vero inhaerebunt, et ab superiore et ab inferiore parte lino vinciendae;
tunc sub ipsis vinculis praecidendae, reponendusque testiculus est. At ubi
supra tertiam tunicam ramex insedit, mediam excidi necesse est; deinde, si duae
tresve venae tument, et ita pars aliqua obsidetur, ut maior eo vitio vacet,
idem faciendum, quod supra scriptum est, ut et ab inguine et ab testiculo
deligatae venae praecidantur, isque condatur.
3.
Sin totum id ramex obsederit, per plagam demittendus digitus index erit,
subiciendusque venis sic, ut paulatim eas protrahat, eaeque adducendae, donec
is testiculus par alteri fiat. Tum
fibulae oris sic iniciendae, ut simul eas quoque venas conprehendant. Id hoc
modo fit: acus ab exteriore parte oram vulneris perforat; tum non per ipsam
venam sed per membranam eius emittitur per eamque in alteram oram conpellitur. Vena
vulnerari non debet, ne sanguinem fundat.
4.
Membrana semper inter has venas est, ac neque periculum adfert, et filo
conprehensa illas abunde tenet. Itaque
etiam satis est duas fibulas esse. Tum venae, quaecumque protractae
sunt, in ipsum inguen averso specillo conpelli debent. Solvendi fibulas tempus inflammatione finita et
purgato vulnere est, ut una simul et oras et venas cicatrix devinciat.
5. Ubi vero inter imam
tunicam et ipsum testiculum nervumque eius ramex est ortus, una curatio est,
quae totum testiculum abscidit. Nam neque ad generationem quicquam is confert, et omnibus indecore,
quibusdam etiam cum dolore dependet. Sed tum quoque inguen incidendum, media
tunica promenda atque excidenda est; idem imae faciundum; nervus, ex quo
testiculus dependet, praecidendus. Post id venae et arteriae ad inguen lino
deligandae et infra vinculum abscidendae sunt.
|