Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Cornelius Celsus De medicina IntraText CT - Text |
|
|
Caput XXIII. De carne, quae inter tunicas testiculorum concrevit, et de nervo indurato.1. Caro quoque, si quando inter tunicas concrevit, nihil dubi est, quin eximenda sit; sed id ipso scroto inciso fieri commodius est. At si nervus induruit, curari res neque manu neque medicamento potest. Urguent enim febres ardentes et aut virides aut nigri vomitus; praeter haec ingens sitis et linguae aspritudo; fereque a die tertio spumans bilis alvo cum rosione redditur. At neque adsumi facile cibus neque contineri potest, neque multo post extremae partes frigescunt, tremor oritur, manus sine ratione extenduntur; deinde in fronte frigidus sudor, eumque mors sequitur. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |