1. Proximum est, ut de
iis dicam, qui PARTES aliquas corporis inbecillas habent. Cui caput
infirmum est, is si bene concoxit, leniter perfricare id mane manibus suis
debet; numquam id, si fieri potest, veste velare; ad cutem tonderi.
2.
Utileque lunam vitare, maximeque ante ipsum lunae solisque concursum; sed
nusquam post cibum ***. Si cui capilli sunt, cottidie pectere, multum ambulare,
sed, si licet, neque sub tecto neque in sole; ubique autem vitare solis
ardorem, maximeque post cibum et vinum; potius ungui quam lavari, numquam ad flammam
ungui, interdum ad prunam. Si in balineum venit, sub veste primum paulum in
tepidario insudare, ibi ungui; tum transire in caldarium; ubi sudavit, in
solium non descendere, sed multa calida aqua per caput se totum perfundere, tum
tepida, deinde frigida. diutiusque ea caput quam ceteras partes perfundere;
deinde id aliquamdiu perfricare, novissime detergere et unguere.
3.
Capiti nihil aeque prodest atque aqua frigida: itaque is, cui hoc infirmum est,
per aestatem id bene largo canali cotidie debet aliquamdiu subicere. Semper
autem, etiamsi sine balineo unctus est neque totum corpus refrigerare sustinet,
caput tamen aqua frigida perfundere: sed cum ceteras partes adtingi nolit,
demittere id, ne ad cervices aqua descendat; eamque, ne quid oculis aliisve
partibus noceat, defluentem subinde manibus [ad os] regerere.
4.
Huic modicus cibus necessarius est, quem facile concoquat; isque, si ieiuno
caput laeditur, adsumendus etiam medio die est; si non laeditur, semel potius.
Bibere huic adsidue vinum dilutum leve quam aquam magis expedit, ut, cum caput
gravius esse coeperit, sit quo confugiat.
5.
Eique ex toto neque vinum neque aqua semper utilia sunt: medicamentum utrumque
est, cum in vicem adsumitur. Scribere,
legere, voce contendere huic opus non est, utique post cenam; post quam ne
cogitatio quidem ei satis tuta est; maxime tamen vomitus alienus est.
|