1a. Ab
his ad ea transeundum est, quae in cole ipso fiunt. In quo si glans nuda est,
vultque aliquis eam decoris causa tegere, fieri potest; sed expeditius in puero
quam in viro; in eo, cui id naturale est, quam in eo, qui quarundam gentium
more circumcisus est; in eo, cui glans parva, iuxtaque eam cutis spatiosior,
brevior vero ipse coles est, quam in quo contraria his sunt.
1b. Curatio
autem eorum, quibus id naturale est, eiusmodi est. Cutis circa glandem prehenditur et extenditur,
donec illam ipsam condat, ibique deligatur. Deinde iuxta pubem in orbem tergus
inciditur, donec coles nudetur, magnaque cura cavetur, ne vel urinae iter vel
venae, quae ibi sunt, incidantur. Eo facto, cutis ad vinculum inclinatur,
nudaturque circa pubem velut circulus; eoque linamenta dantur, ut caro
increscat et id impleat. *** satisque velamenti supra latitudo plagae
praestat. Sed donec cicatrix sit, vinctum esse debet, in medio tantum relicto
exiguo urinae itinere.
1c.
At in eo, qui circumcisus est, sub circulo glandis scalpello deducenda cutis ab
interiore colest. Non ita dolet, quia summo soluto deduci deorsum usque ad
pubem manu potest; neque ideo sanguis profluet. Resoluta autem cutis rursus
extenditur ultra glandem; tum multa frigida aqua fovetur, emplastrumque circa
datur, quod valentem inflammationem reprimat. Proximisque diebus ei prope a
fame victus sit, ne forte eam partem satietas excitet. Ubi iam sine
inflammatione est, deligari debet a pube usque circulum; super glandem autem
averso *** emplastro inposito induci. Sic enim fit, ut inferior pars glutinetur, superior ita sanescat, ne
inhaereat.
2.
Contra si glans ita contecta est, ut nudari non possit, quod vitium Graeci
phimosin appellant, aperienda est; quod hoc modo fit: subter a summa ora cutis
inciditur recta linea usque ad frenum, atque ita superius tergus relaxatum
cedere retro potest. Quod si parum sic profectum est, aut propter angustias aut
propter duritiem tergoris, protinus triangula forma cutis ab inferiore parte
excidenda est sic, ut vertex eius ad frenum, basis in tergore extremo sit. Tum
superdanda linamenta sunt aliaque medicamenta, quae ad sanitatem perducant.
Necessarium autem est, donec cicatrix sit, conquiescere: nam ambulatio
adterendo ulcus sordidum reddit.
3.
Infibulare quoque adulescentulos, interdum vocis, interdum valetudinis causa,
quidam consueverunt; eius haec ratio est: cutis, quae super glandem est,
extenditur, notaturque utrimque a lateribus atramento qua perforetur; deinde
remittitur. Si super glandem notae
revertuntur, nimis adprehensum est et ultra notari debet; si glans ab is libera
est, is locus idoneus fibulae est. Tum qua notae sunt, cutis acu filum ducente
transuitur, eiusque fili capita inter se deligantur, cotidieque id movetur,
donec circa foramina cicatriculae fiant. Ubi eae confirmatae sunt,
exempto filo fibula additur; quae quo levior, eo melior est. Sed hoc quidem
saepius inter supervacua quam inter necessaria est.
|