1a.
Res vero interdum cogit emoliri manu urinam, cum illa non redditur, aut quia
senectute iter eius conlapsum est, aut quia calculus vel concretum aliquid ex
sanguine intus se opposuit; at mediocris quoque inflammatio saepe eam reddi
naturaliter prohibet: idque non in viris tantummodo sed in feminis quoque
interdum necessarium est. Ergo aeneae fistulae fiunt, quae ut omni corpori,
ampliori minorique, sufficiant, ad mares tres, ad feminas duae medico habendae
sunt: ex virilibus maxima decem et quinque est digitorum, media duodecim,
minima novem: ex muliebribus maior novem, minor sex.
1b.
Incurvas vero esse eas paulum, sed magis viriles oportet, levisque admodum ac
neque nimis plenas neque nimis tenues. Homo tum resupinus eo modo, quo in
curatione ani figuratur, super subsellium aut lectum conlocandus est. Medicus
autem a dextro latere sinistra quidem manu colem masculi continere, dextra vero
fistulam demittere in iter urinae debet; atque ubi ad cervicem vesicae ventum
est, simul cum cole fistulam inclinatam in ipsam vesicam conpellere, eamque
urina reddita recipere.
1c.
Femina brevius urinae iter et rectius habet, quod mammulae simile inter imas
oras super naturale positum non minus saepe auxilio eget, aliquanto minus
difficultatis exhibet. Nonnumquam etiam prolapsus in ipsam fistulam calculus,
quia subinde ea extenuatur, non longe ab exitu inhaerescit. Eum, si fieri
potest, oportet evellere vel oriculario specillo vel eo ferramento, quo in
sectione calculus protrahitur. Si id
fieri non potuit, cutis extrema quam plurimum adtrahenda et condita glande lino
vincienda est; deinde a latere recta plaga coles incidendus, et calculus
eximendus est, tum cutis remittenda. Sic enim fit, ut incisum colem integra
pars cutis contegat, et urina naturaliter profluat.
2a. Cum vesicae vero
calculique facta mentio sit, locus ipse exigere videtur, ut subiciam, quae
curatio calculosis, cum aliter succurri non potest, adhibeatur: ad quam
festinare cum praeceps sit, nullo modo convenit. Ac neque omni tempore neque in
omni aetate neque in omni vitio id experiundum est, sed solo vere, in eo
corpore, quod iam novem annos, nondum quattuordecim excessit, et si tantum mali
est, ut neque medicamentis vinci possit, neque iam trahi posse videatur, quo
minus interposito aliquo spatio interemat.
2b. Non quo non
interdum etiam temeraria medicina proficiat, sed quo saepius utique in hoc
fallat, in quo plura et genera et tempora periculi sunt; quae simul cum ipsa
curatione proponam. Igitur, ubi ultima experiri statutum est, ante aliquot
diebus victu corpus praeparandum est, ut modicos, ut salubres cibos, ut minime
glutinosos adsumat; ut aquam bibat. Ambulandi vero inter haec exercitatione
utatur, quo magis calculus ad vesicae cervicem descendat.
2c. Quod an
inciderit, digitis quoque, sicut in curatione docebo, demissis cognoscitur. Ubi
eius rei fides est, pridie is puer in ieiunio continendus, et tum loco calido
curatio adhibenda; quae hoc modo ordinatur: homo praevalens et peritus in
sedili alto considit; supinumque eum et aversum, super genua sua coxis eius
conlocatis, conprehendit; reductisque eius cruribus ipsum quoque iubet, manibus
ad suos poplites datis, eos quam maxime possit adtrahere, simulque ipse sic eos
continet.
2d. Quod si robustius
corpus eius est, qui curatur, duobus sedilibus iunctis duo valentes insidunt,
quorum et sedilia et interiora crura inter se deligantur, ne diduci possint.
Tum is super duorum genua eodem modo collocatur; atque alter, prout consedit,
sinistrum crus eius, alter dextrum, simulque ipse poplites suos adtrahit. Sive
autem unus, sive duo continent, super umeros eius suis pectoribus incumbunt.
2e. Ex quibus evenit,
ut inter ilia sinus super pubem sine ullis rugis sit extentus et in angustum
conpulsa vesica ex facili calculus capi possit. Praeter haec etiamnum a
lateribus duo valentes obiciantur, qui circumstantes labare vel unum vel duos,
qui puerum continent, non sinunt. Medicus deinde, diligenter unguibus
circumcisis, unctaqve sinistra manu duos eius digitos, indicem et medium,
leniter prius unum, deinde alterum in anum eius demittit; dextraeque digitos
super imum abdomen leviter inponit, ne, si utrimque digiti circa calculum
vehementer concurrerint, vesicam laedant.
2f. Neque vero
festinanter in hac re, ut in plerisque, agendum est, sed ita, ut quam maxime id
tuto fiat: nam laesa vesica nervorum distentiones cum periculo mortis excitat.
Ac primum circa cervicem quaeritur calculus, ubi repertus minore negotio
expellitur. Et ideo dixi ne curandum quidem, nisi cum hoc indiciis suis
cognitum est.
2g. Si vero aut ibi
non fuit aut recessit retro, digiti ad ultimam vesicam dantur, paulatimque
dextra quoque manus eius ultra translata subsequitur. Atque ubi repertus
calculus, qui necesse est in manus incidat, eo curiosius deducitur, quo minor
leviorque est, ne effugiat. [id est ne saepius agitanda vesica sit.] Ergo ultra
calculum dextra semper manus eius se opponit, sinistrae digiti deorsum eum
conpellunt, donec ad cervicem pervenitur: in quam, si oblongus est, sic
compellendus est, ut pronus exeat; si planus, sic ut transversus sit; si
quadratus, ut duobus angulis sedeat; si altera parte plenior, sic ut prius ea,
qua tenuior sit, evadat.
2h.
In rotundo nihil interesse ex ipsa figura patet, nisi si levior altera parte
est, ut ea antecedat. Cum iam eo venit, tum incidi super vesicae cervicem iuxta
anum cutis plaga lunata usque ad cervicem vesicae debet, cornibus ad coxas
spectantibus: paulum deinde infra ea parte, qua resima plaga est, etiamnum sub
cute altera transversa plaga facienda est, qua cervix aperiatur, donec urinae
iter pateat sic, ut plaga paulo maior quam calculus sit.
2i.
Nam qui metu fistulae, quam illo loco rhyada Graeci vocant, parum patefaciunt,
maiore eodem periculo revolvuntur, quia calculus iter, cum vi promitur, facit,
nisi accipit; idque etiam perniciosius est, si figura quoque calculi vel
aspritudo aliquid eo contulit. Ex
quo et sanguinis profusio et distentio nervorum fieri potest. Quae si quis
evasit, multo tamen patentiorem fistulam habiturus est rupta cervice, quam
habuisset incisa. Cum vero ea patefacta est, in conspectum calculus venit; in
cuius colore nullum discrimen est.
2k. Ipse si exiguus
est, digitis ab altera parte propelli, ab altera protrahi potest. Si
maior, iniciendus a superiore ei parte uncus est eius rei causa factus. Is est
ad extremum tenuis, in semicirculi speciem retusae latitudinis, ab exteriore
parte levis, qua corpori iungitur, ab interiore asper, qua calculum adtingit
isque longior potius esse debet: nam brevis extrahendi vim non habet. Ubi iniectus est, in utrumque latus
inclinandus est, ut appareat calculus si teneatur; quia, si adprehensus est,
ille simul inclinatur.
2l. Idque eo nomine
opus est, ne, cum adduci uncus coeperit, calculus intus effugiat, hic in oram
vulneris incidat eamque convulneret: in qua re quod periculum esset, iam supra
posui. Ubi satis teneri calculum patet, eodem paene momento triplex motus
adhibendus est: in utrumque latus, deinde extra, sic tamen id leniter ut fiat
paulumque primo calculus adtrahatur. Quo facto, attollendus uncus extremus est,
uti intus magis maneat faciliusque illum producat. Quod si quando a
superiore parte calculus parum commode conprehendetur, a latere erit
adprehendendus. Haec est simplicissima curatio.
2m.
Sed varietas rerum quasdam etiamnum animadversiones desiderat. Sunt enim quidam
non asperi tantummodo sed spinossi quoque calculi, qui per se quidem delapsi in
cervicem sine ullo periculo eximuntur. In vesica vero non tuto vel hi
conquiruntur vel adtrahuntur, quoniam ubi illam convulnerarunt, ex distentione
nervorum mortem maturant; multoque magis, si spina aliqua vesicae inhaeret
eamque, cum duceretur, duplicavit.
2n.
Colligitur autem eo, quod difficilius urina redditur, in cervice calculum esse;
eo, quod cruenta destillat, eum esse spinosum; maximeque sub his digitis quoque
experiundum est, neque adhibenda manus, nisi id constitit. Ac tum quoque
leniter intus digiti obiciendi, ne valenter promovendo convolnerent; tum
incidendum. Multi hic quoque scalpello usi sunt. Meges quoniam is infirmior est
potestque in aliqua prominentia incidere, inciso[q]ve super illa corpore qua
cavum subest, non secare, sed relinquere quod iterum incidi necesse sit,
ferramentum fecit rectum, in summa parte labrosum, in ima semicirculatum
acutumque.
2o.
Id receptum inter duos digitos, indicem ac medium, super pollice inposito, sic
deprimebat, ut simul cum carne, si quid ex calculo prominebat, incideret. Quo
consequebatur, ut semel quantum satis esset, aperiret. Quocumque autem modo
cervix patefacta est, leniter extrahi quod asperum est debet, nulla propter
festinationem vi admota.
3a.
At calculus harenosus et ante manifestus est, quoniam eo urina quoque redditur
harenosa, et in ipsa curatione, quoniam inter subiectos digitos neque aeque
renititur et insuper dilabitur. Item
molles calculos et ex pluribus minutisque sed inter se parum adstrictis
compositos indicat urina trahens quasdam quasi squamulas. Hos omnes leniter
permutatis subinde digitorum vicibus sic oportet adducere, ne vesicam laedant
neve intus aliquae dissipatae reliquiae maneant, quae postmodo curationi
difficultatem faciant.
3b. Quicquid autem ex
his in conspectum venit, vel digitis vel unco eximendum est. Ac si plures
calculi sunt, singuli protrahi debent, sic tamen ut, si quis exiguus supererit,
potius relinquatur. Siquidem in vesica difficulter invenitur, inventusque
celeriter effugit. Ita longa inquisitione vesica laeditur, excitatque
inflammationes mortiferas, adeo ut quidam non secti, cum diu frustraque per
digitos vesica esset agitata, decesserint. Quibus accedit etiam, quod exiguus
calculus ad plagam urina postea promovetur et excidit. Si quando autem is
[maior] non videtur nisi rupta cervice extrahi posse, findendus est: cuius
repertor Hammonius ob id lithotomos cognominatus est. Id hoc modo fit: uncus
inicitur calculo sic, ut facile eum concussum quoque teneat, ne is retro
revolvatur; tum ferramentum adhibetur crassitudinis modicae, prima parte tenui
sed retusa; quod admotum calculo ex altera parte ictu eum findit, magna cura
habita, ne aut ad ipsam vesicam ferramentum perveniat, aut calculi fractura ne
quid incidat.
4. Hae vero
curationes in feminis quoque similes sunt, de quibus tamen [parum] proprie
quaedam dicenda sunt. Siquidem in his, ubi parvolus calculus est, scalpellus
supervacuus est, quia is urina in cervicem compellitur, quae et +in brevior
quam in maribus et laxior est. Ergo et per se saepe excidit, et si in primo,
quod est angustius, inhaeret, eodem tamen unco sine ulla noxa educitur. At
in maioribus calculis necessaria eadem curatio est. Sed virgini subire digiti
qua masculo, mulieri per naturale eius debent. Tum virgini quidem sub ima
sinisteriore ora, mulieri vero inter urinae iter et os pubis incidendum est
sic, ut utroque loco plaga ista transversa sit; neque terreri convenit, si plus
ex muliebri corpore sanguinis profluit.
5a.
Calculo evolso, si valens corpus est neque magnopere vexatum, sinere oportet
sanguinem fluere, quo minor inflammatio oriatur. Atque ingredi quoque eum
paulum non alienum est, ut excidat, si quid intus concreti sanguinis mansit.
Quod si per se non destitit, rursus, ne vis omnis intereat, subprimi debet;
idque protinus in inbecillioribus ab ipsa curatione faciendum est: siquidem, ut
distentione nervorum periclitatur aliquis, dum vesica eius agitatur, sic alter
metus excipit, [remotis medicaminibus] ne tantum sanguinis profluat, ut
occidat.
5b.
Quod ne incidat, desidere is debet in acre acetum, cui aliquantum salis sit
adiectum; sub quo et sanguis fere conquiescit, et adstringitur vesica, ideoque
minus inflammatur. Quod si parum
proficit, adglutinanda cucurbitula est et inguinibus et coxis et super pubem.
Ubi iam satis vel evocatus est sanguis vel prohibitus, resupinus is collocandus
est sic, ut caput humile sit, coxae paulum excitentur; ac super ulcus
inponendum est duplex aut triplex linteolum aceto madens.
5c. Deinde
interpositis duabus horis in solium is aquae calidae resupinus demittendus est
sic, ut a genibus ad umbilicum aqua teneat, cetera vestimentis circumdata sint,
manibus tantummodo pedibusque nudatis, ut et minus digeratur et ibi diutius
maneat: ex quo multus sudor oriri solet. Atque os spongia subinde et faciem
detergendum est, finisque eius fomenti est, donec infirmando offendat. Tum
multo is oleo perunguendus, inducendusque absus lanae mollis tepido oleo
repletus, qui pubem et coxas et inguina et plagam ipsam - contectam +eodem ante
sed linteolo - protegat; isque subinde oleo tepido madefaciendus est, ut neque
frigus ad vesicam admittat et nervos leniter molliat.
5d. Quidam
cataplasmatis calfacientibus utuntur; ea plus pondere nocent, quo vesicam
urguendo vulnus inritant, quam calore proficiunt. Ergo ne vinculum
quidem ullum necessarium est. Proximo die, si spiritus difficilius redditur, si
urina non excedit, si locus circa pubem mature intumuit, scire licet in vesica
sanguinem concretum remansisse: igitur, demissis eodem modo digitis, leviter
pertractanda vesica est, et discutienda, si qua coierunt; quo fit, ut per
vulnus postea procedant.
5e.
Non alienum est etiam oriculario clystere acetum nitro mixtum per plagam in
vesicam conpellere: nam sic quoque discutiuntur, si qua cruenta coierunt; eaque
facere etiam primo die convenit, si timemus, ne quid intus sit, maximeque ubi
ambulando id elicere inbecillitas prohibuit. Cetera eadem facienda sunt, ut
demittatur in solio, ut eodem modo panniculus, eodem ulceri lana
superiniciatur.
5f.
Sed neque saepe neque tam diu in aqua calida puer habendus quam adulescens est,
infirmus quam valens, levi quam graviore inflammatione adfectus, is cuius
corpus digeritur quam is cuius astrictum est. Inter haec vero, si somnus est et aequalis spiritus et madens lingua et
sitis modica et venter imus sedet, si mediocris est cum febre modica dolor,
scire licet recte curationem procedere. Atque in his inflammatio fere
quinto vel septimo die finitur; qua levata solium supervacuum est.
5g.
Supini tantummodo vulnus aqua calida fovendum est, ut, si quid urinae rodit,
eluatur. Inponenda autem medicamenta sunt pus moventia, et si purgandum ulcus
videbitur, melle inlinendum: id si rodet, rosa temperabitur. Huic curationi
aptissimum videbitur enneapharmacum emplastrum: nam et sebum habet ad pus
movendum et mel ad ulcus repurgandum, medullam etiam maximeque vitulinam; quod
in id, ne fistula relinquatur, praecipue proficit.
5h.
Linamenta vero tum super ulcus non sunt necessaria: super medicamentum ad id
continendum recte inponuntur. At ubi ulcus purgatum est, puro linamento ad
cicatricem perducendum est. Quibus temporibus tamen, si felix curatio non fuit,
varia pericula oriuntur.
6.
Quae praesagire protinus licet: si continua vigilia est, si spiritus
difficultas; si lingua arida est, si sitis vehemens; si venter imus tumet; si
vulnus hiat, si transfluens urina id non rodit, *** similiter ante tertium diem
quaedam livida excedunt; si is aut nihil aut tarde respondet; si vehementes
dolores, si post diem quintum magnae febres urguent et fastidium cibi permanet,
si cubare in ventrem iucundius est. Nihil tamen peius est distentione nervorum
et ante diem nonum vomitu bilis. Sed cum inflammationis sit metus, succurri
abstinentia, modicis et tempestivis cibis, inter haec fomentis, et quibus supra
scripsimus, oportet.
|