1.
Proximus cancri metus est. Is cognoscitur, si et per vulnus et per ipsum colem
fluit sanies mali odoris, cumque eo quaedam a concreto sanguine non abhorrentia
tenuesque carunculae lanulis similes; praeter haec, si orae vulneris aridae
sunt, si dolent inguina; si febris non defit, eaque in noctem augetur, si
inordinati horrores accedunt. Considerandum autem est, in quam partem cancer is
tendat. Si ad colem, indurescit is locus et rubet et tactu dolorem excitat,
testiculique intumescunt: si in ipsam vesicam, ani dolor sequitur, coxae
durant, non facile crura extendi possunt.
2.
At si in alterutrum latus, oculis id expositum est, paresque utrimque easdem
notas sed minores habet. - Primum autem ad rem pertinet corpus recte iacere, ut
superior pars eadem semper sit *** in quam vitium fertur. Ita si ad colem it,
supinus is collocari debet; si ad vesicam, in ventrem; si in latus, in id, quod
integrius est. Deinde ubi ventum fuerit ad curationem, homo in aquam
demittetur, in qua marrubium decoctum sit aut cupressus aut myrtus; idemque
umor *** clystere intus agetur;
3.
tum superponetur lenticula cum malicorio mixta, quae utraque ex vino decocta
sint; vel rubus aut oleae folia eodem modo decocta, aliave medicamenta, quae ad
cohibendos purgandosque cancros proposuimus. Ex quibus si qua erunt arida, per
scriptorium calamum inspirabuntur. Ubi stare coeperit cancer, mulso volnus
eluetur, vitabiturque eo tempore ceratum, quod ad recipiendum id malum corpus
emollit: potius plumbum elotum cum vino inunguetur, superque idem linteolo
inlitum inponetur.
4.
Sub quibus perveniri ad sanitatem potest, cum eo tamen quod non ignoremus orto
cancro saepe adfici stomachum, cui cum vesica quaedam consortio est; exque eo
fieri, ut neque retineatur cibus neque, si quis retentus est, coquatur, neque
corpus alatur, ideoque ne vulnus quidem aut purgari aut ali possit; quae
necessario mortem maturant. Sed ut his succurri nullo modo potest, sic a primo
tamen diu tenenda ratio curationis est; in qua quaedam observatio ad cibum
quoque potionemque pertinens necessaria est.
5.
Nam cibus inter principia non nisi umidus dari debet: ubi ulcus purgatum est,
ex media materia: holera et salsamenta semper aliena sunt. Potione opus est modica: nam si parum bibitur,
accenditur vulnus, et vigilia urguet et vis corporis minuitur: si plus aequo
adsumitur, subinde vesica impletur eoque inritatur. Non nisi aquam autem
bibendam esse manifestius est, quam ut subinde dicendum sit. Solet vero sub
eiusmodi victu evenire, ut alvos non reddatur.
6.
Haec aqua ducenda est, in qua vel faenum Graecum vel malva decocta sit. Idem
umor rosa mixtus in ipsum vulnus oriculario clystere agendus est, ubi id rodit
urina neque purgari patitur. Fere vero primo per vulnus exit haec; deinde eo
sanescente dividitur, et pars per colem descendere incipit, donec ex toto plaga
claudatur; quod interdum tertio mense, interdum non ante sextum, nonnumquam
exacto quoque anno fit.
7.
Neque desperari debet solida glutinatio vulneris, nisi ubi aut vehementer rupta
cervix est, aut ex cancro multae magnaeque carunculae simulque nervosa aliqua
exciderunt. Sed ut vel nulla ibi fistula vel exigua admodum relinquatur, summa
cura providendum est. Ergo cum iam ad cicatricem vulnus intendit, extentis
iacere feminibus et cruribus oportet, nisi tamen molles harenosive calculi
fuerunt: sub his enim tardius vesica purgatur; ideoque diutius plagam patere
necessarium est et tum demum, ubi iam nihil tale extra fertur, ad cicatricem
perduci.
8.
Quod si antequam vesica purgata est, orae se glutinarunt, dolorque et
inflammatio redierunt, vulnus digitis vel averso specillo diducendum est, ut
torquentibus detur exitus; iisque effusis cum diutius pura urina descendat, tum
demum quae cicatricem inducant ponenda sunt; extendendique, ut supra posui,
pedes quam maxime iuncti. Quod si fistulae metus ex is causis, quas proposui,
subesse videbitur, quo facilius cludatur ea vel certe coangustetur, in anum
quoque danda plumbea fistula est; extentisque cruribus femina talique inter se
deligandi sunt, donec, qualis futura est, cicatrix sit.
|