1.
Et hoc quidem commune esse et maribus et feminis potest: proprie vero quaedam
ad feminas pertinent, ut in primis quod earum naturalia nonnumquam inter se
glutinatis oris concubitum non admittunt. Idque interdum evenit protinus in
utero matris; interdum exulceratione in his partibus facta, et per malam
curationem hic oris sanescendo iunctis. Si ex utero est, membrana ori volvae
opposita est; si ex ulcere, caro idem replevit. -
2.
Oportet autem membranam duabus lineis inter se transversis incidere ad
similitudinem litterae X, magna cura habita, ne urinae iter violetur, deinde
undique eam membranam excidere. At si caro increvit, necessarium est recta
linea patefacere; tum ab ora vel volsella vel hamo adprensa tamquam habenulam
excidere, et intus implicitum in longitudinem linamentum (lemniscum Graeci
vocant) in aceto tinctum demittere, supraque sucidam lanam aceto madentem deligare;
tertio die solvere ulcus et sicut alia ulcera curare; cumque iam ad sanitatem
tendet, plumbeam fistulam medicamento cicatricem inducente inlinere eamque
intus dare, supraque idem medicamentum inicere, donec ad cicatricem plaga
perveniat.
|