1. Ubi
concepit autem aliqua, si iam prope maturus partus intus emortus est neque
excidere per se potest, adhibenda curatio est, quae numerari inter difficillima
potest: nam et summam prudentiam moderationemque desiderat, et maximum
periculum adfert. Sed ante omnia vulvae natura mirabilis cum in multis aliis
tum in hac re quoque facile cognoscitur. - Oportet autem ante omnia resupinam
mulierem transverso lecto sic collocare, ut feminibus eius ipsius ilia
conprimantur; quo fit, ut et imus venter in conspectu medici sit et infans ad
os volvae conpellatur.
2.
Quae emortuo partu id conprimit, ex intervallo vero paulum dehiscere +ut. Hac
occasione usus medicus unctae manus indicem digitum primum debet inserere atque
ibi continere, donec iterum ad [os] aperiatur, rursusque alterum digitum
demittere debebit, et per easdem occasiones alios, donec tota esse intus manus
possit. Ad cuius rei facultatem multum confert et magnitudo volvae et vis
nervorum eius et corporis totius habitus et mentis etiam robur, cum praesertim
intus nonnumquam etiam duae manus dari debeant.
3.
Pertinet etiam ad rem quam caldissimum esse imum ventrem et extrema corporis,
nequedum inflammationem coepisse, sed recenti re protinus adhiberi medicinam.
Nam si corpus iam intumuit, neque demitti manus neque educi infans nisi
aegerrime potest sequiturque saepe cum vomitu, cum tremore mortifera nervorum
distentio. Verum intus emortuo corpori manus iniecta protinus habitum eius
sentit. Nam aut in caput aut in pedes conversum est, aut transversum iacet;
fere tamen sic, ut vel manus eius vel pes in propinquo sit.
4.
Medici vero propositum est, ut eum manu derigat vel in caput vel etiam in
pedes, si forte aliter conpositus est: ac si nihil aliud est, manus vel pes
adprehensus corpus rectius reddit: nam manus in caput, pes in pedes eum convertet.
Tum si caput proximum est, demitti debet uncus undique levis, acuminis brevis,
qui vel oculo vel auri vel ori, interdum etiam fronti recte inicitur; deinde
adtractus infantem educit.
5.
Neque tamen quolibet is tempore extrahi debet: nam si conpresso volvae ore id
temptatum est, non emittente eo infans abrumpitur, et unci acumen in ipsum os
volvae delabitur; sequiturque nervorum distentio et ingens periculum [mortis].
Igitur conpressa volva conquiescere, hiante leniter trahere oportet, et per has
occasiones paulatim eum educere. Trahere autem dextra manus uncum, sinistra
intus posita infantem ipsum, simulque eum derigere debet.
6.
Solet etiam evenire, ut is infans umore distendatur, exque eo profluat foedi
odoris sanies. Quod si tale est, indice digito corpus illud forandum est, ut
effuso umore extenuetur; tum id leniter per ipsas manus recipiendum est. Nam
uncus iniectus facile hebeti corpusculo labitur; in quo quid periculi sit,
supra positum est. In pedes quoque conversus infans non difficulter extrahitur;
quibus adprehensis per ipsas manus commode educitur.
7.
Si vero transversus est neque derigi potuit, uncus alae iniciendus, paulumque
adtrahendus est; sub quo fere cervix replicatur, retroque caput ad relicum
corpus spectat. Remedio est cervix praecisa, ut separatim utraque pars
auferatur. Id unco fit, qui prioris similis in interiorem tantum partem per
totam aciem exacuitur. Tum id agendum est, ut ante caput, deinde reliqua pars
auferatur, quia fere maiore parte extracta caput in vacuam volvam prolabitur,
extrahique sine summo periculo non potest.
8.
Si tamen id incidit, super ventrem mulieris duplici panniculo iniecto, valens
homo non inperitus a sinistro latere eius debet adsistere et super imum ventrem
eius duas manus inponere alteraque alteram premere; quo fit, ut illud caput ad
os volvae conpellatur; idque eadem ratione, quae supra posita est, unco
extrahere ***. At si pes alter iuxta repertus est, alter retro cum corpore est,
quicquid protractum, paulatim abscidendum est: et si clunes os vulvae urguere
coeperunt, iterum retro repellendae sunt, conquisitusque pes eius adducendus.
9. Aliaeque etiamnum
difficultates faciunt, ut, qui solidus non exit, concisus eximi debeat.
Quotiens autem infans protractus est, tradendus ministro est, ut is eum supinis
manibus sustineat; medicus deinde sinistra manu leniter trahere umbilicum debet
ita ne abrumpat; dextra eum sequi usque ad eas, quas secundas vocant (quod
velamentum infantis intus fuit), isque ultimis adprehensis venulas
membranulasque omnes eadem ratione manu deducere a volva, totumque illud extrahere
et si quid intus praeterea concreti sanguinis remanet.
10. Tum conpressis in
unum feminibus, illa conclavi collocanda est modicum calorem sine ullo perflatu
habente. Super imum ventrem eius inponenda lana sucida in aceto et rosa
tincta. Reliqua curatio talis esse debet, qualis in inflammationibus et in is
vulneribus, quae in nervosis locis sunt, adhibetur.
|