Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Cornelius Celsus
De medicina

IntraText CT - Text

  • Liber septimus
    • Caput XXX. De ani vitiis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XXX. De ani vitiis.

1a. Ani quoque vitia, ubi medicamentis non vincuntur, manus auxilium desiderant. Ergo si qua scissa in eo vetustate induruerunt iamque callum habent, commodissimum est ducere alvum; tum spongiam calidam admovere, ut relaxentur illa et foras prodeant. Ubi in conspectu sunt, scalpello singula excidere et ulcera renovare; deinde inponere linamentum molle, et supra linteolum inlitum melle; locumque eum molli lana inplere et ita vincire; altero die deincepsque ceteris lenibus medicamentis uti, quae ad recentia eadem vitia necessaria esse alias proposui;

1b. et utique per primos dies sorbitionibus eum sustinere; paulatim deinde cibis adicere aliquid, generis tamen eius, quoius eodem loco praeceptum est. Si quando autem ex inflammatione puris quid in his oritur, ubi primum apparuit, incidendum est, ne anus ipse suppuret. Neque tamen ante properandum est: nam si crudum incisum est, inflammationis multum accedit, et puris aliquanto amplius concitatur. In his quoque vulneribus lenibus cibis isdemque medicamentis opus est.

2. At tubercula, quae condylomata appellantur, ubi induruerunt, hac ratione curantur. Alvos ante omnia ducitur; tum vulsella tuberculum adprehensum iuxta radices praeciditur. Quod ubi factum est, eadem sequntur, quae supra post curationem adhibenda proposui: tantummodo, si quid increscit, squama aeris coercendum est.

3a. Ora etiam venarum fundentia sanguinem sic tolluntur. Ubi sanguis cvi fluit, fames indicitur, alvus acrius ducitur, quo magis ora promoveantur; eoque fit, ut omnia venarum quasi capitula conspicua sint. Tum si capitulum exiguum est basimque tenuem habet, adstringendum lino paulum supra est, quam ubi cum ano committitur. Inponenda *** aqua calida spongia est, donec id liveat; deinde aut ungue aut scalpello supra nodum id exulcerandum est.

3b. Quod nisi factum est, magni dolores subsequuntur, interdum etiam urinae difficultas. Si id maius est et basis latior, hamulo uno aut altero excipiendum est paulumque supra basim incidendum; neque relinquendum quicquam ex eo capitulo neque quicquam ex ano demendum est. Quod consequitur is, qui neque nimium neque parum hamos ducit. Qua incisum est, acus debet inmitti infraque eam lino id capitulum alligari.

3c. Si duo triave sunt, imum quodque primum curandum est; si plura, non omnia simul, ne tempore eodem undique tenerae cicatrices sint. Si sanguis profluit, excipiendum est spongia; deinde linamentum inponendum; unguenda femina et inguina et quicquid iuxta ulcus est; ceratumque superdandum et farina hordiacia calida, inplendusque is locus est *** sic deligandus est. Postero die is desidere in aquam caldam debet eodemque cataplasmate foveri.

3d. Ac bis die, et ante curationem et post eam, cervices ac femina liquido cerato perunguenda sunt; tepidoque is loco continendus. Interpositis quinque aut sex diebus oriculario specillo linamenta educenda. Si capitula simul non exciderunt, digito promovenda; tum lenibus medicamentis isdem, quae alias posui, ulcera ad sanitatem perducenda. Finito vitio, quemadmodum agendum esset, iam alias [superius] exposui.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License