1.
Ab his ad crura proximus transitus est, in quibus orti varices non difficili
ratione tolluntur. Huc autem et earum venularum, quae in capite nocent, et
eorum varicum, qui in ventre sunt, curationem distuli, quoniam ubique eadem
est. - Igitur vena omnis, quae noxia est, aut adusta tabescit aut manu
eximitur. Si recta est, si quamvis
transversa tamen simplex, si modica est, ea melius aduritur. Si curva est et
velut in orbes quosdam inplicatur pluresque inter se involvuntur, utilius
eximere est.
2. Adurendi ratio haec
est: cutis superinciditur; tum patefacta vena tenui et retuso ferramento
candente modice premitur, vitaturque, ne plagae ipsius orae adurantur, quas
reducere hamulis facile est. Id interpositis fere quaternis digitis per totum
varicem fit; et tum superinponitur medicamentum, quo adusta sanantur.
3. At exciditur hoc modo:
cute eadem ratione super venam incisa, hamulo orae excipiuntur; scalpelloque
undique corpore vena deducitur; caveturque, [ne] inter haec ne ipsa laedatur;
eique retusus hamulus subicitur; interpositoque eodem fere spatio, quod supra
positum est, in eadem vena idem fit; quae quo tendat, facile hamulo extento
cognoscitur. Ubi iam idem, quacumque varices sunt, factum est, uno loco adducta
per hamulum vena praeciditur, deinde qua proximus hamus est, adtrahitur
[evellitur] ibique rursus absciditur. Ac sic undique varicibus crure liberato
plagarum orae committuntur et super emplastrum glutinans inicitur.
|