Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Cornelius Celsus
De medicina

IntraText CT - Text

  • Liber septimus
    • Caput XXXII. De digitis cohaerentibus et curvatis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XXXII. De digitis cohaerentibus et curvatis.

1. At si digiti vel in utero protinus, vel propter communem exulcerationem postea cohaeserunt, scalpello diducuntur; dein separatim uterque non pingui emplastro circumdatur atque ita per se uterque sanescit. Si vero fuit ulcus in digito posteaque male inducta cicatrix curvum eum reddidit, primum malagma temptandum est; deinde, si id nihil prodest (quod et in veteri cicatrice et ubi nervi laessi sunt evenire consuevit) videre oportet, nervine id vitium an cutis sit. Si nervi est, attingi non debet: neque enim sanabile est: si cutis, tota cicatrix excidenda, quae fere callosa extendi digitum minus patiebatur; tum rectus sic ad novam cicatricem perducendus est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License