1.
Superest ea pars, quae ad OSSA pertinet; quae quo facilius accipi possit, prius
positus figurasque eorum indicabo. Igitur calvaria incipit, ex interiore parte
concava, extrinsecus gibba, utrimque levis, et qua cerebri membranam contegit
et qua cute capillum gignente contegitur; eaque simplex ab occipitio et
temporibus, duplex usque in verticem a fronte. Ossaque eius ab exterioribus
partibus dura, ab interioribus, quibus inter se conectuntur, molliora sunt;
interque ea venae discurrunt, quas his alimentum subministrare credibile est.
2. Rara
autem calvaria solida sine suturis est; locis tamen aestuosis facilius
invenitur; et id caput firmissimum atque a dolore tutissimum est. Ex ceteris, quo suturae pauciores sunt, eo
capitis valetudo commodior est: neque enim certus earum numerus est, sicut ne
locus quidem. Fere tamen duae insuper aures tempora a superiore capitis
parte discernunt; tertia ad aures per verticem tendens occipitium a summo
capite diducit.
3.
Quarta ab eodem vertice per medium caput ad frontem procedit; eaque modo sub
imo capillo desinit, modo frontem ipsam secans inter supercilia finit *** Ex
his ceterae quidem suturae in unguem committuntur: eae vero, quae super aures
traversae sunt, totis oris paulatim extenuantur atque ita inferiora ossa
superioribus leniter insidunt. Crassissimum
vero in capite os post aurem est, qua capillus, ut verisimile est, ob id ipsum
non gignitur.
4. Sub is [quo]que
musculis, qui tempora conectunt, os medium in exteriorem partem inclinatum
positum est. At facies suturam habet maximam, quae a tempore incipiens per
medios oculos naresque transversa pervenit ad alterum tempus. A qua breves duae
sub interioribus angulis deorsum spectant; et malae quoque in summa parte
singulas transversas suturas habent. A mediisque naribus aut superiorum
dentium gingivis per medium palatum una procedit, aliaque transversa idem
palatum secat. Et suturae quidem in
plurimis hae sunt.
5. Foramina autem intra
caput maxima oculorum sunt, deinde narium, tum quae in auribus habemus. Ex his
quae oculorum sunt, recta simplicia ad cerebrum tendunt. Narium duo foramina
osse medio discernuntur: siquidem hae primum a superciliis angulisque oculorum
osse inchoantur ad tertiam fere partem; deinde in cartilaginem versae, quo
propius ori descendunt, eo magis caruncula quoque molliuntur.
6. Sed ea foramina,
quae a summis ad imas nares simplicia sunt, ibi rursum in bina itinera
dividuntur; aliaque ex his ad fauces pervia spiritum et reddunt et accipiunt,
alia ad cerebrum tendentia ultima parte in multa et tenuia foramina
dissipantur, per quae sensus odoris nobis datur. In aure quoque primum rectum et
simplex iter; procedendo flexuosum fit. Quod ipsum iuxta cerebrum in multa et
tenuia foramina diducitur, per quae facultas audiendi est.
7. Iuxtaque ea duo
parvuli quasi sinus sunt; superque eos finitur os, quod transversum a genis
tendens ab inferioribus ossibus sustinetur: iugale appellari potest, ab eadem
similitudine, a qua id Graeci zygodes appellant. Maxilla vero est molle os;
eaque una est, cuius eadem et media et ima pars mentum est, a quo utrimque
procedit ad tempora; solaque ea movetur: nam malae cum toto osse, quod
superiores dentes exigit, immobiles sunt.
8. Verum ipsius
maxillae partes extremae quasi bicornes sunt. Alter processus infra latior
vertice ipso tenuatur, longiusque procedens sub osse iugali subit, et super id
temporum musculis inligatur. Alter brevior et rotundior et in eo sinu, qui
iuxta foramina auris est, cardinis modo +fit; ibique huc et illuc se inclinans
maxillae facultatem motus praestat.
9. Duriores osse dentes
sunt, quorum pars maxillae, pars superiori ossi malarum haeret. Ex his quaterni
primi, quia secant, tomis a Graecis nominantur; hi deinde quattuor caninis
dentibus ex omni parte cinguntur; ultra quos utrimque fere maxillares quaterni
sunt, praeterquam in is *** Sunt, quibus IV ultimi, qui sero gigni solent, non
increverunt.
10. Ex his priores
singulis radicibus, maxillares utique binis, quidam etiam ternis quaternisve
nituntur; fereque longior radix breviorem dentem edit; rectique dentis recta
etiam radix, curvi flexa est. Exque eadem radice in pueris novus dens subit,
qui multo saepius priorem expellit, interdum tamen supra infrave eum se
ostendit.
11. Caput
autem spina excipit. Ea constat ex vertebris quattuor et viginti: septem in
cervice sunt, duodecim ad costas, reliquae quinque sunt proximae costis. Eae
teretes brevesque; ab utroque latere processus duos exigunt; mediae perforatae,
qua spinae medulla cerebro commissa descendit, circa quoque per duos processus
tenuibus cavis perviae, per quae membrana cerebri similes membranulae
deducuntur; omnesque vertebrae exceptis tribus summis a superiore parte in
ipsis processibus paulum desidentis sinus habent; ab inferiore alios deorsum
versus processus exigunt.
12. Summa
igitur protinus caput sustinet, per duos sinus receptis exiguis eius
processibus; quo fit, ut caput susum deorsum versum *** Tuberi exasperatur
secunda, superiori parte *** inferiore. Quod ad circuitum pertinet, pars
summa angustiore orbe finitur; ita superior ei summae circumdata in latera
quoque caput moveri sinit. Tertia eodem modo secundam excipit; ex quo facilis cervici
mobilitas est.
13.
Ac ne sustineri quidem caput posset, nisi utrimque recti valentesque nervi
collum continerent, quos tenontaV
Graeci appellant; siquidem horum inter omnes flexus alter semper intentus ultra
prolabi superiora non patitur. Iamque vertebra tertia tubercula, quae inferiori
inserantur, exigit: ceterae processibus deorsum spectantibus in inferiores
insinuantur, ac per sinus, quos utrimque habent, superiores accipiunt,
multisque nervis et multa cartilagine continentur.
14.
Ac sic, uno flexu modico in promptum dato, ceteris negatis, homo et rectus
insistit, et aliquid ad necessaria opera curvatur. Infra cervicem vero summa
costa contra umerum sita est; inde VI inferiores usque ad imum pectus
perveniunt; eaeque primis partibus rotundae et leniter quasi capitulatae
vertebrarum transverseis processibus et ipsis quoque paulum sinuatis inhaerent;
inde latescunt et in exteriorem partem recurvatae paulatim in cartilaginem
degenerant; eaque parte rursus in interiora leniter flexae committuntur cum
osse pectoris.
15.
Quod valens et durum a faucibus incipit, ab utroque latere lunatum et a
praecordiis iam ipsum quoque cartilagine mollitum terminatur; sub costis vero
prioribus, quinque, quas noqaV Graeci
nominant, breves tenuioresque atque ipsae quoque paulatim in cartilaginem
versae extremis abdominis partibus inhaerescunt; imaque ex his maiore iam parte
nihil nisi cartilago est. Rursus a cervice duo lata ossa utrimque ad scapulas
tendunt: nostri scutula operta, omoplatas Graeci nominant.
16.
Ea summis verticibus sinuata, ab his triangula, paulatimque latescentia ad
spinam tendunt; et quo latiora quaque parte sunt, hoc hebetiora. Atque ipsa
quoque in imo cartilaginosa posteriore parte velut innatant, quoniam nisi +vel
in summo nulli ossi inhaerescunt, ibi vero validis musculis nervisque
constricta sunt. At a summa costa paulo interius quam ubi ea media est os
excrescit, ibi quidem tenue, procedens vero, quo propius lato scapularum ossi
fit, eo plenius latiusque et paulum in exteriora curvatum; quod altera verticis
parte modice intumescens sustinet iugulum.
17.
Id autem ipsum recurvum ac neque inter *** durissima ossa numerandum, altero
capite in eo, quod posui, altero in exiguo sinu pectoralis ossis insidit,
paulumque motu bracchi movetur, et cum lato osse scapularum infra caput eius nervis
et cartilagine conectitur.
18.
Hinc umerus incipit, extremis utrimque capitibus tumidus, mollis, sine medulla,
cartilaginosus: medius teres, durus, medullosus; leniter gibbus et in priorem
et in exteriorem partem. Prior autem pars est, quae a pectore est, posterior,
quae a scapulis; interior, quae ad latus tendit, exterior, quae ab eo recedit;
quod ad omnes articulos pertinere in ulterioribus patebit.
19.
Superius autem umeri caput rotundius quam cetera ossa, de quibus adhuc dixi,
parvo excessu vertici lati scapularum ossis inseritur, ac maiore parte extra
situm nervis deligatur.
At inferius duos processus habet,
inter quos quod medium est magis etiam extremis partibus sinuatur. Quae res
sedem brachio praestat, quod constat ex ossibus duobus. Radius, quam cercida
Graeci appellant, superior breviorque, et primo tenuior, rotundo et leniter
cavo capite exiguum umeri tuberculum recipit, atque ibi nervis et cartilagine
continetur.
20. Cubitus inferior
longiorque et primo plenior, in summo capite duobus quasi verticibus extantibus
in sinum umeri, quem inter duos processus eius esse proposui, se inserit. Primo
vero duo brachii ossa vincta paulatim dirimuntur, rursusque ad manum coeunt
modo crassitudinum mutato, siquidem ibi radius plenior, cubitus admodum tenuis
est. Dein radius in caput cartilaginosum consurgens in vertice eius sinuatur.
Cubitus rotundus in extremo parte altera paulum procedit.
21. Ac ne saepius
dicendum sit, illud ignorari non oportet, plurima ossa in cartilaginem
desinere, nullum articulum non sic finiri: neque enim aut moveri posset, nisi
levi inniteretur, aut cum carne nervisque coniungi, nisi ea media quaedam
materia committeret.
In manu vero prima palmae pars ex
multis minutisque ossibus constat, quorum numerus incertus est, sed oblonga
omnia et triangula, structura quadam inter se conectuntur, cum invicem superior
alterius angulus, alterius planities sit; eoque fit ex his unius ossis paulum
in interiora concavi species.
22. Verum ex manu duo
exigui processus in sinus radi coiciuntur; tum ex altera parte recta quinque
ossa ad digitos tendentia palmam explent; a quibus ipsi digiti oriuntur, qui ex
ossibus ternis constant; omniumque eadem ratio est. Interius os in vertice
sinuatur, recipitque exterioris exiguum tuberculum, nervique ea continent; a
quibus orti ungues indurescunt, ideoque non ossi sed carni magis radicibus suis
inhaerent.
23. Ac superiores quidem
partes sic ordinatae sunt. Ima vero spina in coxarum osse desidit, quod
transversum longeque valentissimum volvam, vesicam, rectum intestinum tuetur;
idque ab exteriore parte gibbum, ad spinam resupinatum, a lateribus [id est
ipsis coxis] sinus rotundos habet; a quibus oritur os, quod pectinem vocant,
idque super intestina sub pube transversum ventrem firmat; rectius in viris,
recurvatum magis in exteriora in feminis, ne partum prohibeat.
24. Inde femina
ordiuntur, quorum capita rotundiora etiam quam umerorum sunt, cum illa ex
ceteris rotundissima sint: infra vero duos processus a priore et a posteriore
parte habent; dein dura et medullossa et ab exteriore parte gibba, rursus
inferioribus quoque capitibus intumescunt. Superiora in sinus coxae,
sicut umeri in ea ossa, quae scapularum sunt, coiciuntur; tum infra introrsum
leniter intendunt, quo aequalius superiora membra sustineant. At inferiora
capita media sinuantur; quo facilius excipi cruribus possint.
25.
Quae commissura osse parvo, molli, cartilaginoso tegitur: patellam vocant. Haec
super innatans, neque ulli ossi inhaerens, sed carne et nervis deligata,
pauloque magis ad femoris os tendens inter omnes crurum flexus iuncturam
tuetur. Ipsum autem crus est ex ossibus duobus: etenim per omnia femur umero,
crus vero brachio simile est, adeo ut habitus quoque et decor alterius ex
altero cognoscatur: quod ab ossibus incipiens etiam in carne respondet.
26.
Verum alterum os ab exteriore parte [id est supra] positum est, quod ipsum
quoque sura nominatur. Id brevius supraque tenuius ad ipsos talos intumescit.
Alterum a priore parte positum, cui tibiae nomen est, longius et in superiore
parte plenius, solum cum femoris inferiore capite committitur, sicut cum umero
cubitus. Atque ea quoque ossa, infra supraque coniuncta, media ut in bracchio
dehiscunt.
27.
Excipitur autem crus infra osse transverso talorum; idque ipsum super os calcis
situm est, quod quadam parte sinuatur, quadam excessus habet, et procedentia ex
talo recipit et in sinum eius inseritur. Idque sine medulla durum magisque in
posteriorem partem proiectum teretem ibi figuram repraesentat. Cetera pedis
ossa ad eorum, quae in manu sunt, similitudinem structa sunt: planta palmae,
digiti digitis, ungues unguibus respondent.
|