1. Omne autem os, ubi
iniuria accessit, aut vitiatur aut finditur aut frangitur aut foratur aut conliditur
aut loco movetur. Id quod VITIATUM est, primo fere pingue fit, deinde vel
nigrum vel cariosum; quae supernatis gravibus ulceribus aut fistulis, hisque
vel longa vetustate vel etiam cancro occupatis, eveniunt. - Oportet autem ante
omnia os nudare ulcere exciso, et, si latius est eius vitium quam ulcus fuit,
carnem subsecare, donec undique os integrum pateat;
2. tum id, quod pingue
est, semel iterumve satis est admoto ferramento adurere, ut ex eo squama
secedat; aut radere, donec iam aliquid cruoris ostendatur, quae integri ossis
nota est: nam necessum est aridum sit id, quod vitiatum est. Idem in
cartilagine quoque laesa faciendum est: siquidem ea quoque scalpello radenda
est, donec integrum id sit, quod relinquatur; deinde sive os sive cartilago
rasa est, nitro bene trito respergendum est: neque alia facienda sunt, ubi
caries nigritiesve in summo osse est: siquidem id vel paulo diutius eodem
ferramento adurendum, vel radendum est.
3. Qui radit haec,
audacter inprimere ferramentum debet, ut et agat aliquid et maturius desinat.
Finis est, cum vel ad album os vel ad solidum ventum est. Albo finiri ex
nigritie vitium, soliditate quadam ex carie manifestum est; accedere etiam cruoris
aliquid integro supra dictum est. Si quando autem an altius descenderit
utrumlibet, dubium est, in carie quidem expedita cognitio est. Specillum tenue
in foramina demittitur, quod magis minusve intrando vel in summo cariem esse
vel altius descendisse testatur.
4.
Nigrities colligi quidem potest etiam ex dolore et ex febre; quae ubi mediocria
sunt, illa alte descendisse non potest. Manifestior tamen adacta terebra fit:
nam finis vitii est, ubi scobis nigra esse desit. Igitur si caries alte
descendit, per terebram os pungendum crebris foraminibus est, quae altitudine
vitium aequent; tum in ea foramina demittenda candentia ferramenta sunt, donec
id siccum os ex toto fiat. Simul
enim post haec et solvetur ab inferiore osse, quodcumque vitiatum est, et is
sinus carne replebitur, et umor aut nullus postea feretur aut mediocris.
5. Sin autem nigrities
[est] aut si caries ad alteram quoque partem ossis transit, oportet excidi; atque
idem in +carie quoque ad alteram partem ossis penetrante fieri potest. Sed quod
totum vitiatum est, totum eximendum est: si inferior pars integra est, eatenus,
quod corruptum est, excidi debet. Item, sive capitis sive pectoris os sive
costa cariosa est, inutilis ustio est, et excidendi necessitas est. Neque
audiendi sunt qui osse nudato diem tertium expectant, ut tum excidant: ante
inflammationem enim tutius omnia tractantur. Itaque, quantum fieri potest,
eodem momento et cutis incidenda est, et os detegendum et omni vitio liberandum
est. Longeque perniciossissimum est, quod in osse pectoris est, quia vix, etiam
si recte cessit curatio, veram sanitatem reddit.
|