1. Exciditur vero os
duobus modis: si parvulum est, quod laesum est, modiolo, quam coineikida Graeci vocant; si spatiosius, terebris. Utriusque rationem proponam.
Modiolus ferramentum concavum, teres est, imis oris serratum, per quod medium
clavus ipse quoque interiore orbe cinctus demittitur. Terebrarum autem duo
genera sunt: alterum simile ei, quo fabri utuntur, alterum capituli longioris;
quod ab acuto mucrone incipit, dein subito latius fit, atque iterum ab alio
principio paulo minus quam aequaliter sursum procedit.
2. Si vitium in angusto
est, quod conprehendere modiolus possit, ille potius aptatur; et, si caries
subest, medius clavus in foramen demittitur; si nigrities, angulo scalpri sinus
exiguus fit, qui clavom recipiat, ut eo insistente circumactus modiolus delabi
non possit; deinde is habena quasi terebra convertitur. Estque quidam premendi
modus, ut et foretur et circumagatur; quia si leviter inprimitur, parum
proficit; si graviter, non movetur.
3. Neque alienum est
instillare paulum rosae vel lactis, quo magis lubrico circumagatur; quod ipsum
tamen, si copiosius est, aciem ferramenti hebetat. Ubi iam iter modiolo pressum
est, medius clavus educitur, et ille per se agitur; dein cum sanitas inferioris
partis scobe cognita est, modiolus removetur. At si latius vitium est quam ut
illo conprehendatur, terebra res agenda est.
4. Ea foramen fit in
ipso fine vitiosi ossis atque integri; deinde alterum non ita longe,
tertiumque; donec totus is locus, qui excidendus est, his cavis cinctus sit;
atque ibi quoque quatenus terebra agenda sit, scobis significat. Tum
excissorius scalper ab altero foramine ad alterum malleolo adactus id, quod
inter utrumque medium est, excidit; ac sic ambitus similis ei fit, qui in
angustiorem orbem modiolo inprimitur.
5. Utro modo vero id
circumductum est, idem excissorius scalper in osse corrupto planissumam quamque
testam +laesit, donec integrum os relinquatur. Vix umquam nigrities, interdum
caries per totum os perrumpit, maximeque ubi vitiata calvaria est. Id quoque
signi specillo significatur, quod depressum in id foramen, quod infra solidam
sedem habet, [et] ob id renitens aliquid invenit, et madens exit.
6. Si pervium invenit,
altius descendens inter os et membranam nihil oppositum invenit, educiturque siccum:
non quo non subsit aliqua vitiosa sanies, sed quo[niam] ibi ut in latiore sede
diffusa sit. Sive autem nigrities, quam terebra detexit, sive caries, quam
specillum ostendit, os transit, modioli quidem usus fere supervacuus est, quia
latius pateat necesse est, quod tam alte processit.
7. Terebra vero ea,
quam secundo loco posui, utendum; eaque ne nimis incalescat, subinde in aquam
frigidam demittenda est. Sed tum maiore cura agendum est, cum iam aut simplex
os dimidium perforatum est, aut in duplici superius: illud spatium ipsum, hoc
sanguis significat. Ergo tum lentius ducenda habena suspendendaque manus
sinistra est et saepius attollenda, et foraminis altitudo consideranda, ut,
quandoque qui perrumpatur, sentiamus, neque periclitemur, ne mucrone cerebri
membrana laedatur; ex quo graves inflammationes cum periculo mortis oriuntur.
8. Factis foraminibus,
eodem modo media saepta, sed multo circumspectius, excidenda sunt, ne forte
angulus scalpri eandem membranam violet; donec fiat aditus, per quem membranae
custos inmittatur: meningophylaca Graeci vocant. Lammina aenea est, prima
paulum resima, ab exteriore parte levis; quae demissa sic, ut exterior pars
eius cerebro propior sit, subinde ei subicitur quod scalpro discutiendum est;
ac, si excipit eius angulum, ultra transire non patitur;
9. eoque et audacius et
tutius scalprum malleolo medicus subinde ferit, donec undique excisum os eadem
lammina levatur, tollique sine ulla noxa cerebri potest. Ubi totum os eiectum
est, circumradendae levandaeque orae sunt, et, si quid scobis membranae
insedit, colligendum. Ubi superiore parte sublata relicta inferior est, non
orae tantum sed os quoque totum levandum est, ut sine noxa postea cutis
increscat, quae aspero osse nascens protinus non sanitatem, sed novos dolores
movet.
10.
Patefacto cerebro qua ratione agendum sit, dicam, cum ad fracta ossa venero. Si
bassis aliqua servata est, superinponenda sunt medicamenta non pinguia, quae
recentibus vulneribus accommodantur; supraque inponenda lana sucida oleo atque
aceto madens. Ubi tempus processit, ab ipso osse caro increscit, eaque factum
manu sinum complet. Si quod etiam os adustum est, a parte sana recedit,
subitque inter integram atque emortuam partem caruncula, quae quod apscessit
expellat; eaque fere, quia testa tenuis et angusta est, squama [id est lepis] a
Graecis nominatur.
11.
Potest etiam evenire, ut ex ictu neque findatur os neque perfringatur, sed
summum tamen collidatur exaspereturque; quod ubi incidit, radi et levari satis
est. Haec quamvis maxime fiunt in capite, tamen ceteris quoque ossibus communia
sunt, ut ubicumque idem incidit, eodem remedio sit utendum. At quae FRACTA,
fissa, forata, collisa sunt, quasdam proprias in singulis generibus, quasdam
communes in pluribus curationes requirunt; de quibus protinus dicam, initio ab
eadem calvaria accepto.
|