1. Igitur
ubi ea percussa, protinus requirendum est, num bilem homo is vomuerit, num
oculi eius occaecati sint, num obmutuerit, num per nares auresve sanguis ei fluxerit,
num conciderit, num sine sensu quasi dormiens iacuerit: haec enim non nisi osse
fracto eveniunt; atque ubi inciderunt, scire licet necessariam sed difficilem
curationem esse. Si vero etiam torpor accessit, si mens non constat, si
nervorum vel resolutio vel distentio secuta est, verisimile est etiam cerebri
membranam esse violatam; eoque in angusto magis spes est.
2.
At si nihil horum secutum est, potest etiam dubitari, an os fractum sit; et
protinus considerandum est, lapide an ligno an ferro an alio telo percussus
sit, et hoc ipso levi an aspero, mediocri an vastiore, vehementer an leviter,
quia quo mitior ictus fuit, eo facilius os ei restitisse credibile est. Sed
nihil tamen melius est quam certiore id nota explorare. Ergo qua plaga est,
demitti specillum oportet, neque nimis tenue neque acutum, ne, cum in quosdam
naturales sinus inciderit, opinionem fracti ossis frustra faciat; neque nimis
plenum, ne parvolae rimulae fallant.
3.
Ubi specillum ad os venit, si nihil nisi leve et lubricum occurrit, integrum id
videri potest; si quid asperi est utique qua suturae non sunt, fractum os esse
testatur. A suturis se deceptum esse Hippocrates memoriae prodidit, more
scilicet magnorum virorum et fiduciam magnarum rerum habentium.
4.
Nam levia ingenia, quia nihil habent, nihil sibi detrahunt: magno ingenio,
multaque nihilo minus habituro, convenit etiam simplex veri [erroris] confessio
praecipueque in eo ministerio, quod utilitatis causa posteris traditur, ne qui
decipiantur eadem ratione, qua quis ante deceptus est. Sed haec quidem alioqui
memoria magni professoris ut interponeremus effecit.
5.
Potest autem sutura eo nomine fallere, quia aeque aspera est; ut aliquis hanc
esse, etiamsi rima est, existimet eo loco, quo subesse hanc verisimile est.
Ergo eo nomine decipi non oportet, sed os deoperire tutissimum. Nam neque utique certa sedes, ut supra posui,
suturarum est, et potest idem et naturaliter commissum et ictu fissum esse
iuxtave aliquid fissum habere.
6. Quin aliquando
etiam, ubi ictus fuit vehementior, quamvis specillo nihil invenitur, tamen
aperire commodius est. Ac si ne tum quidem rima manifesta est, inducendum super
os atramentum scriptorium est, deinde scalpro id deradendum: nigritiem enim
continet, si quid fissum est. Solet etiam evenire, ut altera parte fuerit
ictus, et os altera fiderit. Itaque si graviter aliquis percussus est, si mala
indicia subsecuta sunt, neque ea parte, qua cutis discussa est, rima reperitur,
non incommodum est parte altera considerare, num qui locus mollior sit et
tumeat, eumque aperire, siquidem ibi fissum os reperietur.
7. Nec tamen magno
negotio cutis sanescit, etiamsi frustra secta est. Os fractum, nisi si
succursum est, gravibus inflammationibus adficit, difficiliusque postea
tractatur. Raro sed aliquando tamen evenit, ut os quidem totum integrum maneat,
intus vero ex ictu vena aliqua in cerebri membrana rupta aliquid sanguinis
mittat, isque ibi concretus magnos dolores moveat, *** oculos quibusdam
obcaecet. Sed fere contra id dolor est et eo loco cute incisa pallidum os
reperitur; ideoque id quoque os excidendum est.
8. Quacumque autem de
causa curatio haec necessaria est, si nondum satis cutis patefacta est, latius
aperienda est, donec quicquid laesum est in conspectu sit. In quo ipso videndum
est, ne quid ex ima membranula, quae sub cute calvariam cingit, super os
relinquatur, siquidem ea scalpro terebrisve lacerata vehementes febres cum
inflammationibus excitat; itaque eam commodius est ex toto ab osse deduci.
9. Plagam, si ex
vulnere est, talem necesse est habeamus, qualem acceperimus: si manu facienda
est, ea fere commodissima est, quae duabus transversis lineis litterae X
figuram accipit; tum deinde a singulis procedentibus lingulis cutis subsecatur.
Inter quae si sanguis fertur, spongia subinde in aceto tincta cohibendus est,
occupandusque est obiectis linamentis et caput altius excitandum. Neque id
ullum metum, nisi inter musculos qui tempora continent, adfert: sed ibi quoque
nihil tutius fit.
10. In omni vero fisso
fractove osse protinus antiquiores medici ad ferramenta veniebant, quibus id
exciderent: sed multo melius est ante emplastra experiri, quae calvariae causa
conponuntur. Eorumque aliquod oportet ex aceto mollitum per se super fissum
fractumve os inponere; deinde super id aliquanto latius quam vulnus est eodem
medicamento inlitum linteolum, et praeterea sucidam lanam aceto tinctam; tum
vulnus deligare et cotidie resolvere, similiterque curare usque ad diem
quintum, a sexto die etiam vapore aquae calidae per spongiam fovere, cetera
[ex] eadem facere.
11. Quod si caruncula
increscere coeperit et febricula aut soluta erit aut brevior et cupiditas cibi
reverterit, satisque somni accedet, in eodem medicamento erit perseverandum. Procedente
deinde tempore, emolliendum id emplastrum adiecto cerato ex rosa facto, quo
facilius carnem producat: nam per se reprimendi vim habet.
12.
Hac ratione saepe rimae callo quodam inplentur estque ea ossis velut cicatrix;
et latius fracta ossa, si qua inter se non cohaerebant, eodem callo glutinantur
estque id aliquanto melius velamentum cerebro quam caro, quae exciso osse
increscit. Si vero sub prima curatione febris intenditur brevesque somni et
idem per somnia tumultuosi sunt, ulcus madet neque alitur, et in cervicibus
glandulae oriuntur, magni dolores sunt, cibique super haec fastidium increscit,
tum demum ad manum scalprumque veniendum est.
13.
Duo vero sub ictu calvariae pericula sunt, ne vel findatur os vel medium
desidat. Si fissum est, possunt orae esse conpressae, vel quia altera super
alteram excessit, vel etiam quia vehementer se rursus commiserunt. Ex quo
evenit, ut umor ad membranam quidem descendat, exitum vero non habeat ac sic
eam inritet et graves inflammationes moveat. At ubi medium desedit, eandem
cerebri membranam os urget interdum etiam ex fractura quibusdam velut aculeis
pungentibus.
14.
His ita succurrendum est, ut tamen quam minimum ex osse dematur. Ergo si ora
alteri insedit, satis est id quod eminet, plano scalpro excidere; quo sublato
iam rima hiat quantum curationi satis est. At si orae inter se conprimuntur, a
latere eius interposito digiti spatio terebra foramen faciendum est; ab eoque
scalper duabus lineis ad rimam agendus ad similitudinem +c litterae sic, ut
vertex eius a foramine, basis a rima sit: quod si rima longius patet, ab altero
foramine rursus similis sinus fieri debebit.
15.
Et ita +nihil latens in eo osse cavum est abundeque exitus datur intus
laedentibus. Ne si fractum quidem os desedit, totum excidi necesse est. Sed
sive totum perfractum est et ab alio ex toto recessit sive circumpositae
calvariae inhaeret exigua parte, ab eo, quod naturaliter se habet, scalpro
dividendum est.
16.
Deinde in eo, quod desedit, iuxta rimam, quam fecimus, foramina addenda sunt;
si in angusto noxa est, duo; si latius patet, tria; saeptaque eorum excidenda;
et tum scalper utrimque ad rimam agendus sic, ut lunatum sinum faciat imaque
pars eius intus ad fracturam, cornua ad os integrum spectent. Dein, si qua
labant et ex facili removeri possunt, forfice ad id facta colligenda sunt,
maximeque ea, quae acuta membranam infestent.
17.
Si id ex facili fieri non potest, subicienda lammina est, quam custodem eius
membranae esse proposui; ut super, quicquid spinosum est et intus eminet,
excidatur; eademque lammina, quicquid deorsum insedit, attollendum. Hoc genus
curationis efficit, ut qua parte fracta ossa tamen inhaerent, solidentur; qua
parte abrupta sunt, sine ullo tormento sub medicamento tempore excidant;
spatiumque inter haec satis illa magnum ad extrahendam saniem relinquatur;
plusque in osse propugnaculi cerebrum habeat, quam habiturum fuit eo exciso.
18.
His factis, ea membrana acri aceto respergenda est, ut, sive aliquid sanguinis
ex ea profluit, cohibeatur, sive intus concretus cruor remanet, discutiatur.
Tum idem medicamentum eodem modo, qui supra positus est, mollitum ipsi
membranae inponendum est; ceteraque eodem modo facienda sunt, quae ad linteolum
inlitum et lanam sucidam pertinent; conlocandusque is loco [in] tepido;
curandum cotidie vulnus, bis etiam aestate.
19.
Quod si membrana per inflammationem intumuerit, infundenda erit rosa tepida; si
usque eo tumebit, ut super ossa quoque emineat, coercebit eam bene trita
lenticula vel folia vitis contrita, et cum recenti vel buturo vel adipe
anserina mixta; cervixque molliri debebit liquido cerato ex irino facto. At si
parum pura membrana videbitur, par modus eius emplastro et melli miscendus
erit, idque super infundendum; eiusque continendi causa unum aut alterum
linamentum iniciendum, et super linteolo, cui emplastrum inlitum sit,
contegendum. Ubi [plus] pura membrana est, eadem ratione adiciendum emplastro
ceratum, ut carnem producat.
20.
Quod ad abstinentiam vero et primos ulterioresque cibos potionesque pertinet,
eadem, quae in vulneribus praecepi, servanda sunt, eo magis, quo periculosius
haec pars adficitur. Quin etiam, cum iam non solum sustineri sed ali is quoque
oportebit, tamen erunt vitanda, quaecumque mandenda sunt; item fumus et
quicquid excitat sternumentum. Spem vero certam faciunt membrana mobilis ac sui
coloris, caro increscens rubicunda, facilis motus maxillae atque cervicis.
21.
Mala signa sunt membrana inmobilis, nigra vel livida vel aliter coloris
corrupti; dementia, acris vomitus, nervorum vel resolutio vel distentio; caro
livida, maxillarum rigor atque cervicis. Cetera, quae ad somnum, cibi
desiderium, febrem, puris colorem attinent, eadem, quae in ceteris vulneribus,
vel salutaria vel mortifera sunt. Ubi bene res cedit, incipit ab ipsa membrana
vel si os eo loco duplex est inde quoque caro increscere; eaque id, quod inter
ossa vacum est, replet: nonnumquam etiam super calvariam excrescit.
22.
Quod si incidet, inspergenda squama aeris est, ut id reprimat cohibeatque. Ea
carni superdanda, quae ad cicatricem perducant. Omnibusque ea locis commode
inducitur excepta frontis ea parte, quae paulum super id est, quod inter
supercilia est: ibi enim vix fieri potest, ut non per omnem aetatem sit
exulceratio; quae linteolo medicamentum habente contegendast. Illa utique capite
fracto servanda sunt, ut, donec iam valida cicatrix sit, vitentur sol, ventus,
frequens balineum, maior vini modus.
|