1. In aure quoque
interdum rumpitur cartilago. Quod si incidit, antequam pus oriatur, inponendum
glutinans medicamentum est: saepe enim suppurationem prohibet et aurem
confirmat. Illud et in hac et in naribus ignorari non oportet, non quidem
cartilaginem ipsam glutinari, circa tamen carnem increscere solidarique eum
locum. - Itaque si cum cute cartilago rupta est, cutis utrimque suitur.
2. Nunc autem de ea
dico, quae cute integra frangitur. In ea vero si iam pus natum est, aperienda
altera parte cutis et ipsa cartilago contra lunata plaga excidenda est; deinde
utendum est medicamento leniter supprimente, quale Lycium est aqua dilutum,
donec sanguis fluere desinat; tum inponendum linteolum cum emplastro sic, ut
pingue omne vitetur, et a parte posteriore lana mollis auri subicienda est,
quae quod est inter hanc et caput compleat; tum ea leniter deliganda est, et a
tertio die vapore, ut in naribus posui fovenda. Atque in his quoque
generibus abstinentia primi temporis necessaria est, donec inflammatio
finiatur.
|