1. Ab his
ad maxillam venturus indicanda quaedam puto communiter ad omnia ossa
pertinentia, ne saepius eadem dicenda sint. Omne igitur os modo rectum ut
lignum in longitudinem finditur, modo frangitur transvorsum, interdum oblicum;
atque id ipsum nonnumquam retusa habet capita, nonnumquam acuta. Quod genus
pessimum est, quia neque facile committuntur, quae nulli retuso innituntur, et
carnem vulnerant, interdum nervum quoque aut musculum: quin etiam aliquando
plura fragmenta fiunt.
2. Sed in
aliis quidem ossibus ex toto saepe fragmentum a fragmento recedit: maxillae
vero semper aliqua parte etiam vexata ossa inter se cohaerent. Igitur inprimis
digitis duobus utrimque prementibus et ab ore et ab cute omnia ossa in suam
sedem compellenda sunt; deinde, si transversa maxilla fracta est (sub quo casu
fere dens super proximum dentem excedit), ubi ea in suam sedem conlocata est,
duo proximi dentes aut, si hi labant, ulteriores inter se seta deligandi sunt.
3. Id in
alio genere fracturae supervacuum est, cetera eadem facienda sunt: nam
linteolum duplex madens vino et oleo superiniciendum cum eadem simila et eadem
turis fuligine est; deinde aut fascea aut mollis habena media in longitudinem
incisa, ut utrimque mentum conplectatur et inde capita eius supra caput adducta
ibi deligentur.
4. Illud
quoque ad omnia ossa pertinens dictum erit, famem primum esse necessariam;
deinde a die tertio umidum cibum, sublata inflammatione paulo pleniorem, eumque
qui carnem alat: vinum per omne tempus esse alienum; deinde tertio die resolvi
debere, foveri per spongiam vapore aquae calidae, eademque quae primo fuerunt
superdari: idem die quinto fieri et donec inflammatio finiatur, quae vel nono
die vel septumo fere solvitur.
5. Ea
sublata, rursus ossa esse tractanda, ut, si quid fractum loco suo non est,
reponatur: neque id esse solvendum, nisi duae partes eius temporis, intra quod
quaeque ossa confervent, transierint. Fere vero inter quartum decimum et unum
et vicensimum diem sanescunt maxilla, malae, iugulum, pectus, latum os
scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta: inter
vicensimum et tricensimum diem crura, bracchiaque: inter septimum et vicensimum
et quadragensimum umeri et femina. Sed in maxilla illud quoque adiciendum est, quod umidus cibus diu
adsumendus est.
6. Atque etiam cum
tempus processit, in lagano similibusque aliis perseverandum est neque quicquam
edendum duri, donec ex toto maxillam callus firmarit; itemque utique primis
diebus habendum silentium.
|