Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Cornelius Celsus
De medicina

IntraText CT - Text

  • Liber octavus
    • Caput VIII. De iugulo fracto.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput VIII. De iugulo fracto.

1a. Iugulum vero si transversum fractum est, nonnumquam per se rursus recte coit et, nisi movetur, sanari sine vinctura potest: nonnumquam vero, maximeque ubi motum est, elabitur. Fereque id, quod a pectore est, *** id, quod ab umero est, in posteriorem partem inclinatur. Cuius ea ratio est, quod per se non movetur, sed cum umeri motu consentit *** itaque eo subsistente sub id umero agitatur. Raro vero admodum in priorem partem iugulum inclinatur, adeo ut magni professores numquam se vidisse memoriae mandarint.

1b. Sed locuples tamen eius rei auctor Hippocrates est. Verum ut dissimilis uterque casus est, sic quaedam dissimilia requirit. Ubi ad scapulas iugulum tendit, simul dextra manu plana propellendus in posteriorem partem umerus est, et illud in priorem adtrahendum. Ubi ad pectus conversum est, ipsum quidem retro dandum, umerus autem in priorem partem adducendus ac si is inferior est, non id, quod a pectore est, deprimendum est, quia immobile est, sed umerus ipse adtollendus erit:

1c. at si superior est, id, quod a pectore est, inplendum lana et umerus ad pectus deligandus est. Si acuta fragmenta sunt, incidi contra cutis debet: ex ossibus ea, quae carnem vulnerant, praecidenda, tum retussa ossa committenda sunt.

1d. Si quod ab aliqua parte eminet, opponendum ei triplex linteolum est in vino et oleo tinctum. Si plura fragmenta sunt, excipienda sunt ea ex ferula facto canaliculo eodemque intus incerato, ne fascea diducatur; quae iugulo composito circumdanda est saepius potius quam valentius; quod ipsum quoque in omnibus ossibus fractis perpetuum est. A dextro vero iugulo, si id fractum est, ad alam sinistram, a sinistro ad dextram +rursusque sub ala sua fasciari debet. Post haec si iugulum ad scapulas inclinatum est, brachium ad latus; si in partem priorem, ad cervicem deligandum est supinusque homo conlocandus. Cetera eadem facienda, quae supra conprehensa sunt.

2a. Sunt vero plura ossa fere inmobilia vel dura vel cartilaginosa, quae vel franguntur vel forantur vel conliduntur vel finduntur, ut malae, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta.

2b. Horum omnium eadem curatio est. Si supra vulnus est, id suis medicamentis nutriendum est; quo sanescente, rimas quoque ossis, aut si quod foramen est, callus implet. Si cutis integra est et os laesum esse ex dolore colligimus, nihil aliud quam quiescendum, inponendumque ceratum est et leniter deligandum, donec sanitate ossis dolor finiatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License