1a. Proprie quaedam
tamen de costa dicenda sunt; quia iuxta viscera est, gravioribusque periculis is
locus expositus est. Haec quoque igitur interdum sic finditur, ut ne summum
quidem os sed interior pars eius, quae rara est, laedatur, interdum sic, ut eam
totam is casus perruperit. Si tota fracta non est, nec sanguis expuitur nec
febricula sequitur, nec quicquam suppurat, nisi admodum raro, nec dolor magnus
est: tactu tamen is locus leniter indolescit.
1b. Sed abunde est
eadem, quae supra scripta sunt, facere, et a media fascea incipere deligare, ne
in alterutram partem haec cutem inclinet. Ab uno vero et vicensimo die, quo
utique os esse debet glutinatum, id agendum cibis uberioribus est, ut corpus
quam plenissimum fiat, quo melius os vestiat, quod illo loco tenerum adhuc
iniuriae sub tenui cute expositum est.
1c. Per omne autem
tempus curationis vitandus clamor, strictior quoque ***, tumultus, ira, motus
vehementior corporis, fumus, pulvis, et quicquid vel tussim vel sternumentum
movet; ne spiritum quidem magnopere continere expedit. At si tota costa
perfracta est, casus asperior est: nam et graves inflammationes et febris et
suppuratio et saepe vitae periculum sequitur: et sanguis spuitur.
1d. Ergo, si vires
patiuntur, ab eo bracchio, quod super eam costam est, sanguis mittendus est: si
non patiuntur, alvus tamen sine ullo acri ducenda est, diutiusque inedia
pugnandum. Panis vero ante septimum diem non adsumendus, sed una sorbitione
vivendum; inponendumque ei loco ceratum ex lino factum, cui cocta quoque resina
adiecta sit; aut Polyarchi malagma, aut panni ex vino et rosa et oleo; superque
inponenda lana sucida mollis et duae fasceae a mediis orsae minimeque
adstrictae.
1e.
Multo vero magis omnia vitanda, quae supra posui, adeo ut ne spiritus quidem
saepius movendus sit. Quod si tussis infestabit, potio sumenda erit vel ex
trixsagine vel ex ruta vel ex [herba] stoechade vel ex cumino et pipere.
Gravioribus vero doloribus urguentibus cataplasma inponi quoque conveniet vel
ex lolio vel ex hordeo, cui pinguis fici tertia pars sit adiecta; et id quidem
interdiu superiacebit: noctu vero idem aut ceratum aut malagma aut panni, quia
potest cataplasma decidere.
1f.
Ergo cottidie quoque resolvetur, donec iam cerato aut malagmate possumus esse
contenti. Et decem quidem diebus extenuabitur fame corpus, ab undecimo vero ali
incipiet; ideoque etiam laxior quam primo fascea circumligabitur; fereque ea
curatio ad quadragesimum diem perveniet. Quod si metus erit suppurationis, plus
malagma quam ceratum ad digerendum proficiet.
1g.
Si suppuratio vicerit, neque per quae supra scripta sunt discuti potuerit,
omnis mora vitanda erit, ne os infra vitietur: sed qua parte maxime tumebit,
demittendum erit candens ferramentum, donec ad pus perveniat; idque
effundendum. Si nusquam caput se ostendet, ubi maxime pus subsit, sic
intellegimus: creta Cimolia totum locum inlinemus et siccari patiemur: quo loco
maxime umor in ea perseverabit, ibi pus proximum erit eaque uri debebit.
1h.
Si latius aliquid abscedet, duobus aut tribus locis erit perforandum.
Demittendum erit linamentum aut aliquid ex penicillo, quod summum lino sit
devinctum, ut facile educatur. Reliqua eadem, quae in ceteris adustis, facienda
sunt. Ubi purum erit ulcus, ali corpus debebit, ne tabes perniciosa futura id
malum subsequatur. Nonnumquam etiam levius ipso osse adfecto et inter initia
neclecto, non pus sed umor quidam muccis similis intus coit, mollescitque
contra cutis; in qua simili ustione utendum est.
2.
In spina quoque est quod proprie notemus. Nam si id, quod ex vertebra excedit,
aliquo modo fractum est, locus quidem concavus fit, punctiones autem in eo
sentiuntur, quia necesse est ea fragmenta spinosa esse; quo fit, ut homo in
interiorem partem subinde nitatur. Haec noscendae rei [causa] sunt:
medicamentis vero isdem opus est, quae prima parte huius capitis exposita sunt.
|