1a.
Similes rursus ex magna parte casus curationesque sunt umeri et femoris:
communia etiam quaedam umeris, bracchiis, feminibus, cruribus, digitis:
siquidem ea minime periculose media franguntur. Quo propior fractura capiti vel
superiori vel inferiori est, eo peior est: nam et maiores dolores adfert et
difficilius curatur. Ea maxime tolerabilis est simplex transversa; peior, ubi
multa fragmenta atque ubi obliqua; pessimum, ubi eadem acuta sunt.
1b.
Nonnumquam autem fracta in his ossa in suis sedibus remanent; multo saepius
excidunt aliudque super aliud effertur; idque ante omnia considerari debet et
sunt notae certae. Si suis sedibus sunt, mota resonant, punctionisque sensum
repraesentant; tactu inaequalia sunt. Si vero non adversa sed obliqua
iunguntur, quod fit ubi loco suo non sunt, membrum id altero iam erit brevius
et musculi eius tument. –
1c.
Ergo si hoc deprensum est, protinus id membrum oportet extendere: nam nervi musculique
intenti per ossa contrahuntur neque in suum locum veniunt, nisi illos per vim
aliquis intendit. Rursus, si primis diebus id omissum est, inflammatio oritur;
sub qua et difficile et periculose vis nervis adhibetur: nam distentio nervorum
vel cancer sequitur, vel certe, ut mitissime agatur, pus. Itaque si antea
reposita ossa non sunt, postea reponenda sunt.
1d.
Intendere autem digitum vel aliud quodque membrum, si adhuc tenerum est, etiam
unus homo potest, cum alteram partem dextra, alteram sinistra prendit:
valentius membrum duobus eget, qui in diversa contendant. Si firmiores nervi
sunt, ut in viris robustis maximeque eorum feminibus et cruribus evenit,
habenis quoque vel linteis fasceis utrimque capita articulorum deliganda, et
per plures in diversa ducenda sunt.
1e.
Ubi paulo longius quam naturaliter esse debet membrum vis fecit, tum demum ossa
manibus in suam sedem compellenda sunt, indiciumque ossis repositi est dolor
sublatus et membrum alteri [parti] aequatum. *** involvendum duplicibus triplicibusve pannis et in vino et oleo tinctis,
quos linteos esse commodius est. Fere vero fasceis sex opus est. Prima
brevissima adhibenda, quae circa fracturam ter voluta, sursum versum feratur et
quasi in cocleam serpat; satisque est eam ter hoc quoque modo circuire.
1f. Altera dimidio
longior, eaque, si qua parte os eminet, ab ea; si totum aequale est, undelibet
super fracturam debet incipere priori adversa deorsumque tendere, atque iterum
de fractura reversa in superiore parte ultra priorem fasciam desinere. Super
has iniciendum latiore linteo ceratum est, quod eas contineat; ac si qua parte
os eminet, triplex ea pannus obiciendus eodem vino et oleo madens.
1g.
Haec tertia fascia comprehendenda sunt, quartaque sic, ut semper insequens
priori adversa sit, et tertia tantum inferiore parte, tres in superiore
finiantur. Atque satius est saepius circuire quam adstringi: siquidem id, quod
adstrictum est, alienatur et cancro oportunum est: articulum autem quam minime
vincire opus est, sed si iuxta hunc os fractum est, necesse est.
1h.
Deligatum vero membrum in diem tertium continendum est; eaque vinctura talis
esse debet, ut primo die nihil offenderit, non tamen laxa visa sit, secundo
laxior, tertio iam paene resoluta. Ergo tum rursum id membrum deligandum,
adiciendaque prioribus quinta fascia est; iterumque quinto die resolvendum est,
et sex fasceis involvendum sic, ut tertia et quinta infra, ceterae supra
finiantur. Quotienscumque autem solvitur membrum, calida aqua fovendum.
1i.
Sed si iuxta articulum fractura est, +die instillandum vinum est, exigua parte
olei adiecta, eademque omnia facienda, donec adeo inflammatio solvatur vel
tenvius quoque quam ex consuetudine id membrum fiat. Quod si septimus dies non
dedit, certe nonus exhibet; tum facillime ossa tractantur. Rursus ergo si parum
commissa sunt, committi debent: si qua fragmenta eminent, in suas sedes
reponenda sunt;
1k.
deinde eodem modo membrum deligandum, ferulaeque super adcommodandae sunt, quae
fixae circumpositaeque ossa in sua sede contineant; et in quam partem fractura
inclinat, ab ea latior valentiorque ferula inponenda est. Easque omnes contra
articulum esse oportet resimas, ne hunc laedant, nec ultra astringi quam ut
ossa contineant; et cum spatio laxentur, tertio quoque die paulum habenis suis
coartari;
1l.
ac si nulla prurigo, nullus dolor est, sic manere, donec duae partes eius
temporis, quo quodque os confervet, compleantur: postea levius aqua calida
fovere, quia primo digeri materiam opus est, tum evocari. Ergo cerato quoque liquido id leniter est
unguendum, perfricandaque summa cutis est; laxiusque id deligandum est. Tertio
quoque die solvendum sic, ut remota calida aqua cetera eadem fiant: tantummodo
singulae fasciae, quotiens resolutae fuerint, subtrahantur.
2a. Haec communia
sunt, illa propria: siquidem umerus fractus non sic ut membrum aliud
intenditur, sed homo conlocatur alto sedili, medicus autem humiliore adversus.
Una fascia bracchium amplexa ex cervice ipsius, qui laesus est, id sustineat;
altera ab +altera parte super caput data ibi accipit nodum; tertia vincto imo
umero deorsum demittitur, ibi quoque capitibus eius inter se vinctis.
2b. Deinde ab
occipitio ipsius minister sub ea fascea, quam secundo loco posui, porrecto, si
dexter umerus ducendus est dextro, si sinister sinistro brachio demissum inter
femina eius, qui curatur, baculum tenet: medicus super eam fasceam, de qua
tertio loco dixi, plantam inicit dextram si sinister, sinistram si dexter
umerus curatur; simulque alteram fasciam minister attollit, alteram premit
medicus; quo fit ut leniter umerus extendatur.
2c. Fasceis vero, si
medium aut imum os fractum est, brevioribus opus est; si summum, longioribus,
ut ab eo sub altera quoque ala per pectus et scapulas porrigantur. Quae ***
Protinus vero bracchium, cum deligatur, sic inclinandum est idque efficit, cum
ante fascias quoque sic figurandum sit, ne postea suspensum aliter atque cum
deligabatur, umerum inclinet. Bracchioque suspenso ipse quoque umerus ad latus
leniter deligandus est; per quae fit, ut minime moveatur ideoque ossa sic se
habeant, ut aliquis composuit.
2d. Cum ad ferulas
ventum est, extrinsecus esse earum longissimae debent, a lacerto breviores, sub
ala brevissimae. Saepiusque eae resolvendae sunt, ubi in vicinia cubiti umerus
fractus est, ne ibi nervi rigescant et inutile bracchium efficiant. Quotiens
solutae sunt, fractura manu continenda, cubitus aqua calida fovendus est et
molli cerato perfricandus; ferulaeque vel omnino non inponendae contra
eminentia cubiti, vel aliquanto breviores sunt.
3a. Ac si bracchium
fractum est, in primis considerandum est, alterum os an utrumque comminutum
sit; non quo alia in eiusmodi casu curatio admovenda sit, sed primum, ut
valentius extendatur, si utrumque os fractum est, quia necesse est minus nervos
contrahi altero osse integro eosque intendente; deinde, ut curiosius omnia in
continendis ossibus fiant, si neutrum alteri auxilio est: nam ubi alterum
integrum est, plus opis in eo quam in fasciis ferulisque est.
3b. Deligari autem
bracchium debet paulum pollice ad pectus inclinato, siquidem is maxime bracchii
naturalis habitus: [sit] idque involutum mitella commodissime excipitur, quae
latitudine ipsi bracchio, perangustis capitibus collo inicitur. Atque
ita commode bracchium ex cervice suspensum est, idque paulum supra cubiti
alterius regionem pendere oportet.
4.
*** Quod si ex summo cubito quid fractum sit, glutinare id vinciendo alienum
est: fit enim bracchium inmobile. Ac
si nihil aliud quam dolori occursum est, idem qui fuit eius usus est.
5a. In
crure aeque ad rem pertinet alterum saltem os integrum manere. Commune vero ei femorique est quod, ubi
deligatum est, in canalem coniciendum est. Is canalis et inferiore parte
foramina II habere debet, per quae, si quis umor excesserit, descendat; et a
planta moram, quae simul et sustineat eam et delabi non patiatur; et a
lateribus cava, per quae loris datis morae quaedam crus femurque, ut collocatum
est, detineant.
5b. Esse etiam is
debet a planta, si crus fractum est; circa poplitem, si femur, usque ad coxam;
si iuxta superius caput femoris, sic, ut ipsa quoque ei coxa insit. Neque tamen
ignorari oportet, si femur fractum est, fieri brevius, quia numquam in anticum
statum revertitur, summisque digitis postea cruris eius insisti: sed multo
tamen foedior debilitas est, ubi fortunae neglegentia quoque accessit.
6. Digitum satis est ad
unum surculum post inflammationem deligari.
7a. His proprie ad
singula membra pertinentibus, rursus illa communia sunt: primis diebus fames;
deinde tum, cum iam increscere callum oportet, liberalius alimentum; longa a
vino abstinentia; fomentum aquae calidae, dum inflammatio est, liberale; ubi ea
desit, modicum; tum etiam longior ulterioribus ex liquido cerato membris et
mollis tamen unctio. Neque protinus exercendum id membrum, sed *** ad antiquos
usus reducendum est.
7b. Gravius aliquanto
est, cum ossis fracturae carnis quoque vulnus accessit, maxumeque si id musculi
femoris aut umeri senserunt: nam et inflammationes multo graviores et
promptiores cancros habent. Ac femur quidem, si ossa inter se
recesserunt, fere praecidi necesse est. Umerus vero quoque in periculum venit,
sed facilius conservatur. Quibus periculis etiam magis id expositum, quod iuxta
ipsos articulos ictum est.
7c.
Curiosius igitur agendum est, et musculus quidem, per mediam plagam transversus
praecidendus; sanguis vero, si parum fluxit, mittendus; corpus inedia
extenuandum. Ac reliqua quidem membra lentius intendenda, et lenius in is ossa
in suam sedem reponenda sunt: in his vero neque intendi nervos neque ossa
tractari satis expedit; ipsique homini permittendum est, ut sic ea collocata
habeat, quemadmodum minime laedunt.
7d.
Omnibus autem his vulneribus inponendum primo linamentum est vino madens, cui
rosae paulum admodum adiectum sit, cetera eadem. Deligandaque fascis sunt
aliquanto quam vulnus latioribus, laxius scilicet quam si ea plaga non esset:
quanto facilius et alienari et occupari cancro vulnus potest *** numero potius
fasciarum id agendum est, ut laxae quoque aeque contineant.
7e.
Quod in femore umeroque sic fiet, si ossa forte recte concurrerint: sin aliter
se habebunt, eatenus circumdari fascia debebit, ut inpositum medicamentum
contineat. Cetera eadem, quae supra scripsi, facienda sunt, praeterquam quod
neque ferulis neque canalibus, inter quae vulnus sanescere non potest, sed
pluribus tantummodo et latioribus fasceis opus est: ingerendumque subinde in
eas est calidum oleum et vinum, magisque in *** primo fame utendum;
7f.
*** est alienum; vulnus calida aqua fovendum, frigusque omni ratione vitandum;
et transeundum ad medicamenta, quae puri movendo sunt; maiorque vulneri quam
ossi cura agenda: ergo cottidie solvendum nutriendumque est. Inter quae si quod
parvulum fragmentum ossis eminet, id si retusum est, in suam sedem dandum; si
acutum, ante acumen eius, si longius est, praecidendum; si brevius, limandum et
utrumque scalpro levandum; tum ipsum recondendum est.
7g.
Ac si id manus facere non potest, vulsella, quali fabri utuntur, inicienda est recte
se habenti capiti ab ea parte, qua sima est, ut ea parte, qua gibba est,
eminens os in suam sedem compellat. Si id maius est membranulisque cingitur,
sinere oportet eas sub medicamentis resolvi, idque os, ubi iam nudatum est,
abscidere; quod maturius scilicet faciendum est. Potestque ea ratione et os coire et vulnus
sanescere, illud suo tempore, hoc prout se habet.
7h. Nonnumquam etiam
in magno vulnere evenit, ut fragmenta quaedam velut emoriantur neque cum ceteris
coeant; quod hic quoque ex modo fluentis umoris colligitur. Quo magis
necessarium est saepius ulcus resolvere atque nutrire. Sequitur vero, ut id os
per se post aliquot dies excidat.
7i.
Cum iam misera antea condicio vulneris sit, tamen id interdum manus ***
diutiusque facies. Saepe enim
integra cutis osse abrumpitur, protinusque prurigo et dolor oritur. Quae
solvere, si accidit, maturius oportet, et fovere aqua per aestatem frigida, per
hiemem egelida; deinde ceratum myrteum inponendum. At interdum fractura
quibusdam velut aculeis carnem vexat: quo [a] prurigine et punctionibus
cognito, aperire id medicus eosque aculeos praecidere necesse habet. Reliqua
vero curatio in utroque hoc casu eadem est, quae ubi ictus protinus ***
intulit.
7k.
Puro iam ulcere cibis hic quoque utendum est carnem producentibus. Si brevius
adhuc membrum est et ossa loco suo non sunt, eo paxillus tenuis quam levissimi
generis inter ea demitti debet sic, ut capite paululum supra ulcus emineat;
isque cottidie plenior adigendus est, donec par id membrum alteri fiat; tum
paxillus removendus; vulnus sanandum est; cicatrix inducta fovenda frigida aqua
est, in qua myrtus, hedera, aliaeve similes verbenae decoctae sint;
inlinendumque medicamentum est quod siccet; et magis etiam hic quiescundum,
donec id membrum confirmetur.
7l.
Si quando vero ossa non confervuerunt, quia saepe solutum, saepe motum, in
aperto deinde curatio est: possunt enim coire *** Si vetustas occupavit,
membrum extendendum est, ut aliquid laedatur: ossa inter se manu dividenda, ut
concurrendo exasperentur, ut, si quid pingue est, eradatur totumque id quasi
recens fiat, magna tamen cura habita, ne nervi musculive laedantur.
7m.
Tum vino fovendum est, in quo malicorium decoctum sit; inponendumque id ipsum
[corium] ovi albo mixtum: tertio die resolvendum fovendumque aqua, in qua
verbenae, de quibus supra dixi, decoctae sint: quinto die idem faciendum,
ferulaeque circumdandae. Cetera et
ante et post eadem facienda, quae supra scripsi.
7n. Solent tamen
interdum transversa inter se ossa confervere, eoque et brevius membrum et
indecorum fit; et si capita acutiora sunt, adsiduae punctiones sentiuntur. Ob quam causam frangi rursus ossa et
derigi debent. Id hoc modo fit. Calida aqua multa membrum id fovetur, et ex
cerato liquido perfricatur intenditurque. Et inter haec medicus pertractans
ossa, ut adhuc tenero callo, manibus ea diducit, compellitque id, quod eminet,
in suam sedem; et, si parum valuit, ab ea parte, in quam os se inclinat, ei
involutam lana regulam obicit; atque ita deligando adsuescere iterum vetustae sedi
cogit. Nonnumquam autem recte quidem ossa coierunt, superincrevit vero nimius
callus, ideoque locus is intumuit.
7o. Quod ubi incidit,
diu leviterque id membrum perfricandum est ex oleo et sale et nitro, multumque
aqua calida salsa fovendum; et inponendum malagma quod digerat, adstrictiusque
alligandum; holeribusque et praeterea vomitu utendum, per quae cum carne callus
quoque extenuatur. Confertque aliquid eo sinapi quod cum ficu in alterum par
membrum inpositum *** donec id paulum erodat eoque evocet materiam. Ubi his
tumor extenuatus est, rursus ad ordinem vitae revertendum est.
|